Skip to content

Gianmario Filelfo, Ragusaeis de origine atque rebus gestis urbis Ragusaeae (1470)

Fons Pelicelli, N.: Due opere inedite di G. M. Filelfo: La Raguseide e Storia di Ragusa In: Rivista Dalmatica, Vol. V, Nr. 1—2 (1904); vol. VI, sv. 4 (1902).

Edidit Neven Jovanović, 2010.

I. MARII PHILELFI ARTIVM ET VTRIVSQ. IV. DOC. EQVITIS AVRATI. ET POETAE. LAVREATI AD ILLVSTRIS. SENATVM RAGVSAEVM PRAEFATIO ELEGIACA. IN RAGVSAEIDA

AFFECTUS RAGVSA TVAE CLARISSIMA LAVDI
CONSTITVI GENERIS IVRA REFERRE TVI.
Et quae sint urbi primordia dicere tantae:
Est animus. grata me modo fronte legas.
Fas vati reserare domus sit claustra vetustae:
Quaeque gubernaclis gloria prima fuit.
Et quos primates decrevit gratia rerum.
Et qui conservet te sacer ordo patrum.
Frater erat quondam Xenophon meus urbis honori
Deditus istius: quem pari amore sequar.
Hoc meliore: tuos quidem ego recitabo triumphos:
Virtutique tuae praemia parta canam.
Haec quotiens memori servabis pectore: dices:
Ossa ubi sunt fratris: carmina fratris erunt.
Urbs eadem amborum fratrum monimenta tuebor.
Ossa favebo die: carmen habebo diu.
Nam: nisi fallor: erunt et posteritatis honores
Haec tibi: quae parvum ferre volumen avet.
Quod si ego de titulis meritus sum multa tuorum:
Fac ne de meritis demereare meis.
Aspice me laeto Ragusa Triphonia vultu:
Et grato serva pectore quidquid aro.

MARII PHILEL. AD CLARISSIMVM ILLVSTISSIMVMQ. SENATVM RAGVSAEVM RAGVSAEIS DE ORIGINE ATQ. REBUS GESTIS VRBIS RAGVSAEAE.

Ragusae quae prima fuit vel origo virorum:
Vel fundamentum qui designaverit urbis:
Primatesque cano proavorum laudibus amplos:
Et quidquid patribus spectabile cernitur illis.
Phoebe pater vatum: vosque o mea numina, divae
Pieriae aspirate meo quandoque labori.
Rexerat in Scythia Triphon vel pace vel armis
Integer. hic priscas memorabat Amazonas ortum:
Atque sui auctrices generis. Iam Medus in omnis
Arma Scytas violenta manu matrisque veneno
Exercebat: opus patria discedere terra.
Triphoni fuit: ille viam per taela per hostes
Invenit. Una salus erat attemptare periclum.
Denique nativumque solum carosque penates
Liquit: et imparibus Medo se sustulit armis.
Nam Medo quibus ullus equis obsisteret: aut quo
Cum numero peditum? Genitor namque inclytus Egeus
Huic erat: antiquas cui regnum ascripsit Athenas:
Graecorumque urbes meliores: armaque clara:
At genitrix Medea: duces quae vicerat acres:
Quorum fama viret totum vulgata per orbem.
Linquuntur Scythicae glacies: rigidaeque paludes:
Et cum Thesauro Triphon Ragoque nepote
Inquirit: qua firma queat componere terra
Moenia: quae nullus bello deperderet hostis.
Inter Pannones se firmat denique montes.
Nam qui natus erat Triphoni: fata Chavizes
Saeva nimis teneris olim sibi senserat annis:
Cum bello Medus primum est aggressus iniqua
Mente Scythas: iuvenisque subit sua castra Chavizes.
Ex quo Ragus erat puer. ille salutis avitae
Spes non parva: senem qui solaretur euntem.
Sed dum parvus erat: dum taela referre nequibat:
Haud avus armatas ausus temptare phalangas.
Montibus in summis Pannonum condidit arcem:
Nomine quae regis Triphonia dicta triumphis
Principium statuit: quibus est domus omnis ab illo
Nobilitata diu: patribusque elata futuris.
Hic Triphon: dum quisque timet vicinus: et hostis
Redditur: et bellis sese accinxere potentes
Pannonum populi duce Sargonettide Bosno:
Congreditur maiore animo: ferrum inserit acer:
Aque Scythas docet esse feros: qui nulla timerent
Arma: sed optarent taelis occumbere fortes.
Paulatim: ut laetae segetes de saemine crescunt:
Quod meliore solo didicit sparsisse colonus:
Ut flamae super astra volant: ubi sicca fuligo
Scintillam excepit candentem: plurima Triphon
Oppida subiecit: sibique arma coegit eorum
Cedere: qui tanto strepitu tot castra movebant:
Arceque de sola tam multas possidet arces:
Ut stupeat: faciatque suos stupuisse clientes.
Sed tandem Triphonis erat matura senectus:
Et satis concessa dies. revocatur in ortum:
Ac Ragus succedit avo: Triphonis honores
Vincere qui nixus laudes superavit avitas.
Namque ubi dux Pannon qui Sargonettides ortus
E Bosnis foret: arma parat, validasque cohortes
In Ragum: gentesque Scythas: gens ferrea Ragi
Martis adulta sinu Bosnos populatur: et ultra
Progressa imperium Ragi dilatatur ad usque
Dalmathicum littus: qua nunc in parte videntur
Moenia Ragusae: proprium quam nomen habere
Iussit et ipse suum Ragus clarissimus urbem.
Quod si forte vetus: quem murum condidit ille:
Concidit: omne solum vorat invidiosa vetustas:
Et rodit rubigo domos: sint: esto: refecta
Moenia: nam nova sunt: vel promurale nitescat:
Haec Ragusa tamen vetus est ea: quam constituit vir
Inclytus: et nulli Ragus virtute secundus.
Sed non tanta viri laus est: quod condidit urbem:
Auxit et imperium: ferus id mox Annibal audet
Nec servat sibi parta diu: statuere quot amplas
Turritasque urbes: nec sunt sua iura nec arces
Tutati? Sed Ragus eam: quam condidit: armis
Fundavit talem: tam firmam pace: quod ullis
Nec verti queat inde minis nec fraudibus angi.
Nam genus invictum est ex nobilioribus auctum:
Primates quos Ragus habet de regibus ortos
Sauromatum: quos nutrit amor nativus honorum
Et patriae pietas: pax: et concordia rerum
Cunctarum adiutrix: qua certe semper adultus
Rex Ragus cum laude suis fomenta remisit.
Felices: quibus est concessum vivere pace:
Concordesque habuisse animos: nativaque fata
His studiis. Nam parva solent cumulare cacumen
Egregium sibi regna: subit concordia mentes
Civiles si sancta: velut cum prata fluentes
Laeta undae efficiunt atque arva latexque fimusque
Uberiora parant ditantia saepe colonos.
Est ubi pax: deus ipse sedet: populosque tuetur
Pace sacra augentes urbes atque urbis honores.
Florescunt sata culta boum: renovantur agelli:
Palmite concrescunt uvae: quocumque recessu:
Et qua malit iter: stat mercatoribus aurum
Estque domi Phoebus: qui jura ministrat: et atram
Interdum sceleri parat alma lege bipennem:
Assiduo precium meritis et munera reddit.
Inde Minerva suo lanam taelamque clienti
Tradit: et accintis nihil est mortale decoro.
At contra excelsas quotiens discordia turres
Sustulit: et populos grandes: sublimia regna:
Evertitque domos penitus: viresque potentum?
Ut solet ignis edax Aetnae demissus ab antro
Urere vicinumque solum villasque propinquas:
Si veniant venti contraria regna petentes:
Utque ratem Boreasque simul simul Africus undas
Hinc quatiens atque inde trahunt: fluctuque tumente
Discruciant: donec rimae complentur anhelae.
Sunt ubi discordes animi: seges arida marcet:
Et sterili nihil est: quod possit crescere campo.
Accessus nulli tutus: via cognita nulli
Huc: ubi diversas statuit discordia mentes
Nec tam regalis fuit olim urbs ulla: vel alto
Colle sita: ut: discors si sit: nec pace quiescat:
Non cito delabatur. Amor. pietasque tuentur:
Evertunt urbes odia impietasque rebelles.
Tunc neque iura viris servantur sancta malignis:
Nec merces datur ulla bonis: iugulantur honesti:
Et scelus in summo stat saepe cacumine rerum
Tunc neque relligio: cultus nec in urbe deorum:
Atque his sublatis nec spes est ulla decori:
Nec quicquam sine fraude malis hinc ira tonantis:
Fulmina dira parat poenas sine fine futuras.
Discite iusticiam turbae regesque fuisse:
Quam dedit auxilio populorum maximus auctor
Saeminis humani: sine qua nihil orbe videtur
Egregii: cum qua pax et concordia crescunt
Fundamenta animis rectis: atque urbibus amplis.
Haec ubi stat virtus: et cuncta examinat: omnes
Contineant opus est sese: et non fratribus ullis
Vim faciant: sed quisque suo contentus anhaelet
Haud aliena sinat vicinum sistere lecto
Incolumen: quandoque iuvet sine fraude propinquum.
Ergo ubi Ragusae fundavit moenia Ragus:
Inclytus ille: dedit: concordes paceque claros
Esse viros: quibus arma forent: urbisque relictum
Imperium. Nostra quare hinc aetate tuetur
Haec res semper opes partas et publica iura:
Seque domi servat nullo discrimine functam.
Nam Ragus postquam de Sargonettide Bosno
Marte triumphator rediit: fixitque columnis
Moenia suppositis Ragusae: amplumque theatrum
Constituit: nomenque dedit: legesque futuras:
Devictis Bosnis: saevo Pannone subacto:
Quaesito imperio maiore quidem vel avitum:
Vel proavorum esset: decrevit pace potiri
Quae sunt parta sibi: stratoque quiescere lecto:
Et quidquid vitae reliquum foret: in Iove solo
Lumen habere oculis fixum: procerumque suorum
Se se esse intentum meritis iustoque favori.
Hoc animo: his studiis: hac ductus mente gravique
Consilio Ragus posito mox Marte: Minervae
Constituit templum secreti ad littoris undam:
Ornavitque sacrum donis opulentum: arisque litavit
Thura sabaea: focos vitulis: et lacte: meroque
Accumulans: vocesque pias sic protulit ore:
Iupiter o superum pater et rex alme virorum:
Qui genus humanum reparasti atque ante creasti:
Qui merito omnificus dici potes: omnipotensque:
Si nemo nutu: nisi tu: valet omnia solo
Efficere: et pravis precium: iustisque referre:
Partirique locum functis: virisque parare
Fata sua suprema die: dum praecipis: oro
Mente simul: non ore meo. Si iusta precabor:
Da pater optatum votis mitissime nostris.
Vivimus hoc miseri coeno: nec vita putanda est:
Quam dolor atque metus diverso macerat ense:
Si bene sit: metus est: cruciat qui pectora regum:
Ne velit illa vorax rerum Rhamnusia finem
Ferre voluptati: dirumque referre dolorem:
Si furor huius opes longo discrimene partas
Abstulit: hinc dolor est: qui de mortalibus audet
Esse triumphator. Sic nos premit inde vel inde
Id vel id angusti. Quod si est tantilla voluptas:
Est labor hoc gravior: ferimurque dolore vicissim.
Sit pietas nativa meis: quam vera sequatur
Gloria: fucato non quae simulatur honore:
Cui nihil est firmi: nihil est sine labe diurnum.
Ne languere sinas mentes deus alme meorum:
Quas fraus excruciet sibi conscia quasve simultas
Sedicioque trahat gladiis accincta cruentis.
Sit procul omne odium: visque omnis iniqua: dolusque:
Succedatque fides nostris haeredibus alma.
Quam Ragusa colat nostro de nomine dicta.
Nam mihi nec coniunx ducenda: nec sit ab ulla
Natus obibo meis: proceres quos dico futuros.
Castus ero: castumque sequar virtute tonantem.
Iupiter auditis precibus cum mente litantis:
Annuit his: nimboque deus manifestus aperto:
Haec responsa dedit: concors tua patria nullo
Sit discorde. Tibi liceat requiescere pace:
Optatumque tuis per saecula mittere regnum:
Nec valeant contra quicumque ex hoste tumultus.
Utque observentur sua dicta: nec ulla resistant
Vota virum: Maia mittit genitrice creatum:
Sicque lubet: mandata puer mea perge referque
Europaeque Asiaeque celer: Ragusa Scytharum
Facta labore ducis Ragi: Triphonia cuius
Est vel avi composta manu: sine fine quiescat:
Attemptare nefas bellum sit in huius honores:
Si quis contra audet: Iovis iram expectet et arma.
Surgit Atlantiasdes: populis praecepta parentis
Explicat Europae: sumptis talaribus inde
Et dextra virgam retinens et fronte galerum
Usque Asiae in fines volat: et sibi iussa facessit.
Assensere Asiae fines. Europa tonantis
Negligit imperium. tergo deus imminet huius:
Victricemque iubet Ragusam vincere castra
Illorum interdum regum: quos horruit ortus.
Et simul occasus: cancerque: rigensque boetes:
Contempsitque duces haec urbs quos quisque timebat.
At quare immemori non dixit pectore Ragus:
Ut nullum ex illis: quae Triphon Marte subegit:
Quaeque Scythae Rago duce partis saepe triumphis
Sunt nacti: perdatur eis: qui sceptra subibunt
Inclyta Ragusae? ne servet Iupiter ijsdem
Imperiis eadem: quae fatis subdita diris
Regibus alternis vario sunt tradita cultu.
O fatis commissa manus quae saepe guberans
Haec hominum: quae nemo potest sua dicere: ni sint
Prospera fata: quibus moderetur agentibus illa.
Si obstatis: surdas aures divisque deabusque
Efficitis: propriisque solent diffidere rebus:
Qui poterant reparare vices: et vincere ferro.
Quin etiam cogit mentes oblivio castas
Non meminisse sui: si sunt contraria fata.
Labdacidas sileo fatis cessisse coactos:
Atque Mycaeneos reges: Thebanaque sceptra:
Romulidas: Cyrosque duos: et plurima regna:
Diversa quae fata manu statuere futura.
Sat sit eo exemplo: quod cum quaesita tot armis
Regna negent Ragi proceres sua fata tenere
Posse diu: auctorem subiere oblivia: ne sit
Illa precatus eis patribus sine fine manere:
Vicino tandem quae succubuere furori.
Namque ubi longaevi Ragus iam ad Nestoris annos
Pervenisset: erat moribundo de corpore natus:
Occidit. huius opes multi sibi quaerere bello:
Perpluresque dolo. fraudes hi nectere: at illi
Insidias: ut saepe leo lupus atque iuvencam:
Ille fera fronte: hic versuto fervet hyatu.
Praecipue Epyri temptavit adire iuventus
Archiboni ductu quae proxima Ragus habebat
Arva suis: primumque dolo: mox Marte retecto
Corruit in praeceps. Sed defensoribus illis
Publica res commissa fuit: qui nil nisi laudem
Quaerebant patriae: quos tantum fama iuvabat
Vera: nec obstabat grandisve Cupido peculii:
Ambitiove fremens cum sedicione parata.
Vincitur Archibonus: finesque Epirus opimos
Perdit: et ancipiti se subdens denique curae
In servile iugum de libertate reponit.
Sic fortuna solet bellis illudere victrix
Regnorum: velut aura salo nunc charbasa leni.
Implentur Zephyro: portusque paratur ubique:
Nunc chorus pelago tumulos ad sydera mittit:
Intentatque necem nautis: et saxa parantur:
Et scopuli qua parte fuit spes prima quietis.
Dum parat Archibonus sua castra: animisque iuventus
Fertur in oppressis: Ragusa famolica laudis
Instat: et opposito contendit Marte: propinquo
Littore se expugnat: Epyri castra tenebant
Octo equitum decies millena: hominumque ferentum
Cum galeis clipeos peditum millena tricenta.
Ragusae gentes numero licet usque minore
Procedant: virtute tamen magis ingeniosa:
Sunt millena virum peditumque equitumque ducenta.
Interdumque minor numerus fuit. Annua bella
Nam fuerant septena: quibus fremuere vicissim
Hique illique duces. Tandem Ragusa favore
Fracta Iovis superavit eos: duxitque triumpho:
Qui iniusta coepere hostes sibi quaerere causa.
Quam bene cuncta deus disponit: et utitur arte
Sortis inexcussae: patitur nec vincere: quorum
Causa nequit placuisse bonis. tutatur honestos:
Et defendit eos: qui iure feruntur in hostem.
Sic miseramur eos: quos vis oppresserit ulla:
Infestique sumus pravis ultroque malignis.
Pace ubi composita libertas prima iuventae
Redditur Epyri: Nam caesus obiverat ante
Archibonus causae inventor: qua bella fremebant:
Praeficiunt proceres propria de gente suorum
Qui regat imperio populum totumque senatum:
Quem pro rege vocent rectorem; non nisi mensem
Qui stet eo in solio: dirimat qui quidquid in urbe
Litis erit: moetamque ferat rebusque virisque.
Mox sanctas fixere foro pro crimine leges
Damnando: ne vana iuvet vel causa nefandos:
Vel ratio ignari. Leges haec iura ferebant:
Si quis adulterio dimissa uxore vacaret:
Ut procul a patria pellatur is urbe: nec umquam
Restituendus eat: nisi canis denique pilis
Mutarit cum fronte modum: cum corpore mentem:
Si quis avariciae astrictus sit foenore pactus
Aes sibi: continuo vinciri debeat inde
Nec solvatur: eques plateam nisi ductus in amplam
Foenore quae petiit fraudato reddat: et ultra
Ter totidem populo nummos populus tamen ille:
Qui regeret: sanctum sentit tantum esse senatum:
Primatesque datos a Ragi saemine patres.
Mox autem simul ipse foras discedat ab urbe:
Exulet atque duos re nulla obstante per annos:
Ut videant cuncti sceleris tam grande periclum.
Quod si ob avariciam quisquam fortasse nefandus
Usque adeo fieret: fas ut prosterneret omne:
Nec pietatis eum caperet. nec cura deorum
Caederet aut patrem: patruumve: ipsamve parentem:
Sive propinquorum quemquam: quod fervor habendi:
Saepe solet sica: crudove parare veneno:
Aut longo mucrone: alia vel morte: feratur
In mediam: qua turba via stat saepius: illic
Tergora diripiant costis: vivusque cremetur.
Sacrilegi vero furesque secentur. Inertes
Pellantur: scabies ne tanquam perdere plures
Incipiat. nulli vini parcatur anhaelo:
Ebrius et virgis caedatur: et exeat urbe:
Si quid et errarit: poenam ferat error eandem.
Quae foret ante: merum quod forte bibisset: habenda
Iussit et urbe sua cunctos caruisse senatus.
Qui cantuve sonove ferunt ludibria gentis
Carmina: quae celebrant scelerata Cupidinis arma.
Nam molles animos inquit violentius esse
Cantibus iis tractos: ut nil rationis haberent.
Et sese obliti caderent in turpia furta.
Quin choreas prohibet lex illa: et publica festa:
Connubio quae saepe solet mos reddere noster.
Debebat si quis cuiquam quae multa negasset
Iudicio coram: cogatur reddere duplum:
Atque fidem testis nullam praestare dolosus.
Si quisquam in faciem alterius convicia dixit:
Quae famae obsistant: nasus caedatur ab ore:
Si absenti vero detraxerit: huius honori
Donec restituat sublatum murmure: vinctus
Carcere sit: solvique miser non possit ab illo.
Si fraus ulla fuit rebus: quas vendidit: omne
Restituat precium: remque omnem admittat eidem
Proscriptam: qui incautus eam cum fraude tenebat.
Testis habendus erat quicumque fuisset honestus
Vel pauper foret: ille autem: qui turpius unquam
Aggressus fuerit quicquam: non Iudicis ora:
Non adeat sancti portam limenve palati.
Indumenta quidem statuit quaecumque virorum
Esse togam ad talos pendentem. Si tamen extra
Moenia contigerit quandoque recedere: possit
Ferre brevem clamidemve velit: pictamve lacernam.
Si quis at in puerum vitio flagaret: haberi
Hunc pro damnato voluit: cunctisque licere
Et lapide: et fuste: et ferro et quocumque necare
Hunc taelo: ut flammis tandem iactetur in altis:
Quem natura suum communis dedicat hostem.
Quod si forte aliquis patriam perquirat in urbem
Esse alium regem quam qui regit inclyta Ragi
Iura senatus: eum laqueo suspendere iussit:
Ut corvis fieret cybus: atque volucribus aesca
Si pro se regnum certaret carpere: saxo
Astrictus mergatur aqua: pelagoque rigescat
Legibus his multisque aliis: quas dicere longum
Hic foret: affixisque foro: lectisque per urbem
Constituit populisque suis reliquisque senatus
Tum Ragusaeis: tum quavis gente relatis:
Vivere qui vellent Ragusae in moenibus: ut se
Diripiant vitiis: virtuteque degere malint:
Atque sibi docuit nil carius esse deorum
Matre: hominum nutrice: boni fautrice senatus
Iusticia: quae sola potest servare beatos
Haud secus inde animi semper tenuere virorum
Iusticiam: Ragusa quibus fuit inclyta mater:
Ac cum de patribus pueri: de matre puellae
Nascuntur similes: radiceque crescit ab una
Arbor: et in ramos diffunditur ampla: sequuntur
Atque ortum quaecumque suum: cum saemina fervent.
Raro etenim de tigre canis nascetur: at agnus
De bove fit numquam: nec de serpente datur vir.
De proavis autem similes presaepe nepotes:
Degeneratque animi nunquam de stirpe benigni.
Haud multo post iura viris haec scripta: Savirzes
Ausus ad imperium Ragusae accingier: urbem
Sedicione gravi crebroque cliente molestat.
Nam Pannone fuit quondam de gente Savirzes:
Et Ragi coepit comes esse: ubi bella pararat
Pannon prima ferox: captusque coactus obire:
Ni malit comes esse ducis: simulavit ad usque
Tempora: quae duxit sibi conductura. Senator
Triphonis fuerat nam primum: denique Rago
Carus in urbe manet fatis contermina saevis
Saecula: quae vitam misero rapuere superbam.
Pannones multos igitur dum ducit: ab urbe
Pellitur: et tandem cadit expirare coactus.
Huius opes plebs cuncta rapit: praedamque senatus
Esse iubet: celsamque domum: quae splenduit olim:
Constituit sterni: ne quid de crimine tanto
Esset in urbe sacra scelerata e mente relictum.
Nam veluti fornace solent quandoque retecta:
Relliquiae superesse rogi: et vicina cremare
Tecta: superstitibus sic saepe relicta virescunt:
Et vires acuunt diras: est obesse videntur.
Utque ferox pestis quando ut contagio: tectis
Imminet: est aliquid pro posteritate timendum
Illorum: quos fervor adit tam crudus habendi,
Pannones vero quotquot Ragusa fremiscens
Armatos capit: in littus dispergit: et omnis
Caedit: ut haud temptent in quos Ragusa fuisset
Munifica: ingrati fieri. Nam cepit eosdem
Marte alias: vitamque viris cum laude pepercit:
Et libertatem dono dedit immemor irae.
Praeterea Arvistus prisca de stirpe creatus
Fundavit navale novum quo stare triremes
Decrevit. latasque ratas: quas ducere posset:
Dum bello persaepe minas gens proxima ferret.
Sed iam fama volat maioribus ocius addens
Semper iniqua aliquid: vicinos territat omnis:
Et Graecos subit atra lares: monstratque quid essent
Quondam: cum Scythiae primum liquere penates.
Quid Ragusaei nunc sint qui milite parvo
Saepe triumphantes multas fregere phalangas:
Atque odium memorant Aegidae utque illius armis
Territus est Triphon: de cuius saemine Ragus:
Nomine de cuius Ragusa vocatur: Anhaelis
Denique spiritibus cogit fervescere Graecos
Bella viris nulla vel cum ratione movere.
Inde fit: ut navesque parent centumque trireme:
Eque Methonaeis Ragusam finibus optent.
Haec eadem sed fama docet: quae classis ab illis
Finibus adveniat. Mare nam percurrere totum
Iam dudum coepere viri rate saepe revecti:
Quos Ragusa dedit Scythico sata clara parente.
Mox igitur contra se quisque exponit honori:
Urbanumque decus praeponit saedulus aurae
Vitali: statuitque animi nunc ferre periclum.
Ut si quando leo generosus: si stimuletur:
Qui iacuit silva: foveaque latebat in arcta:
Erigit acre iubas: rostrumque exasperat omne.
Atque cruore viam facto sibi comparat amplam.
Quis meminisse queat sine flaectu: qualibus usa
Sit Ragusa animis? Nam quae sunt tempore longo
Argivis composta: diu quae struxit Achivus:
Improvisus adit clara virtute senatus
Sub rectore Polo Briosech de gente creato:
Cui genus antiquum Ragi vocat ore propinquos.
Hic Briosech vel laude sua: vel ductus avorum
Assidue stimulis navalis classica vasti
Aggreditur: classemque regit: quo more soleret
Qui inconcussus eas spaciatur classe per oras:
Quas defensores nulli tutantur et ornant:
Nec metus hostilis prohibet confundere cuncta.
Sic ubi pastores lupus aspernatur: eorum
Haud timet insidias: canibusque occurrit: et ipsos
Interdum iugulat: mandraque potitur inerti.
Conseruere manus Ragusa et classis Achivum
In medio quandoque salo: qua parte viderent
Moenia Ragusae iam Graeci: atque arma putarent.
Figere posse domi Ragi: laribusque Scytharum.
Nam pavor hos nullus tanta cum classe petentes
Terruit: at cunctis victoria parta triumpho
Ducitur: et captiva viro stat cuique cathaena:
At Ragusaeis spes nulla salutis habenda est.
Vis tamen immensa est virtutis: praecipue cum
Iusta fovet sua causa bonos. Vincuntur iniqui
Graecorum strepitus. Ragusae saedula pubes
Fundit opes Dolopum: vixque evasere triremes
Terdenae: myoparo unus. reliquaeque phalanges
Captivae ducuntur: opus mirabile dictu.
O deus humanos qui cum miserare labores:
Illis iure faves: humiles quos videris: illos
Fulmine terrificas: vertisque a culmine rerum:
Quos sentis tumuisse magis: cernisque superbos.
Dum rursusque iterumque animis furialibus instant.
Graiugenae et firmare rates: et castra parare
In Scythicum littus: Promeletes maximus inter
Mermidonas sic orsus ait: dum turba fremiscit:
Quid struitis iuvenes? quae vos vaesania torquet?
Bella paratis adhuc? nec quae sit terra petenda
Cernitis: aut hostis quis sit: quae moeta futura?
Discite io o miseri de rebus Marte subactis
Quae peragenda manent. Non est Ragusa: voluptas
Quam premat: et molli cogat torpescere lecto:
Quam gula lascivam faciat. Non Musica tractat:
Nec choreis plausuque iacet cantuque sepulta:
Quae nostris sunt summa viris bona ducere noctes
In somnes didicere diu: tolerare labores:
Atque famemque sitimque gravem: flammisque geluque
Non frangi: Scythico quod origo rigore parentum
Tradidit iis: quos urbis opes et sceptra tuentur.
Quidquid habent superos fautores? posse tonantem
Quis putet adversus: fatumque hos vincere contra?
Sistite vaecordes: mentes fraenate furentes.
Sat semel est: nulla ratione tulisse tot arma
Tam parvo tandem superari milite: cuius
Gloria sit parto numquam moritura triumpho.
Haec ubi dicta dedit: Promeletes: cedere turba
Coepit: et arma manu iam sumpta remittere tamquam
Cum mare vastabant venti chorusque notusque
Africus et boreas: tumulos super astra levabant:
Neptunus si forte animos deterret et illis
Imperat: et cessat furor: et vis fracta quiescit.
Otia iam subeunt Ragusam: et vivere pace
Traditur: et Bosni parent: et quidquid avitum
Ante fuit Rago. vires Pannonia ponit
Infirmas: urbique favent divique deaeque.
Componunt patres civilia quaeque: per urbem
Disponuntque domos maiores: Atria quarum
Urbis opes doceant. Vitreos effundere fontes
Incipiunt: variisque locis datur unda rigescens:
Copia sit laticis quo grandior inde fluentis.
Sunt vineta viris nam plurima: Messibus autem
Si quis ab urbe caret propriis: gens Appula mittit.
A Siculis vectantur. Ager Picaenus abundat.
Fertur id ex cunctisque locis: multis et ab oris.
Iamque urbs efficitur melior: sicut ille licet sit
Parvus: et instar agat Lacedaemonis inter honores
Aucta suos parvo sub corpore viribus amplis.
Sed quae praedatur populorum sola quietem:
Nec languere sinit: fortuna infanda subivit
Massagetas: movitque Gothos: qui perdere temptent
Sceptra alia: et soli toto dominentur in orbe:
Conveniunt: Latiumque petunt vel munere Thracis
Induperatoris: metuit nam Iustinianus
Claustra Novae Romae ne forte infensus anhelet
Praeripiatque Gothus propria vel mente sequantur
Hoc votum: Illyricos adeunt Pannonibus arma
Conseruisse optant. Ragusae bella minantur.
Deficiunt Bosni: vicinaque littora cuncta
Ragusae invidia obsistunt. se sola tuetur.
Arma Gothi intentant. Ragusa resistit iniquis.
Nil potuere Gothi. Virtus clarissima ferrum
Haud timet. Amisit Bosnos. Pannoniaque arva:
Et Seraphos: quorum nunc montibus haurit et aurum.
Et fodit argentum: egestas tellure profunda
Divitias: quibus est urbs splendidissima longe.
Et nihil e tanto teneat licet orbe: tenebat.
Quantum olim se sola tamen sine Marte tuetur:
Cum Iove: cum Phoebo sub Blasii numine sancti.
Sic quicumque animo meliore: ut laudibus aequet
Maiores: superetque alia de gente creatos:
Inquirit: famamque bonam: quam iure sequatur
Praeficit: atque deo se soli dedicat: et se
Nocte dieque parat: qui mente infractus et audens
Non metuat mortale aliquid: qui perdere quicquam
Ille potest? qui non communes ferre labores.
Perpetuis aliquando bonis ut fraetus in aevum
Vivat id: in cuius se servant dona periti?
O qui mortales praesentia cernitis: et rem
Quaeritis assiduam: ne vos ea cura rebelles
Reddat: opus maiore animo: melioreque cura
Sit vobis: si forte decet spectare futura
Cernite quid superest: quae merces parta labori
Denique sit vestro qui nocte dieque peculii
Fervetis studio. vestri morientis honores:
Haud erit aeternum quicquam quod dicere vestrum
Possitis: loculis clausis claudetur in iisdem
Quidquid in orbe fuit spectabile gloria nobis
In nummis auroque fuit: rapietur in Horcum
Quidquid erat gratum: formae decus omne peribit:
Atque intemperies coeli rubigore tandem
Nigra vetustatis secum decus omne vorabit:
Sola animi virtus pietate accincta fideque:
Aeternum servabit eos: qui laudibus amplis
Invigilant: summumque bonum sub nomine sancto
Constituunt: firmantque deo sub iudice mentem.
Id si forte aliquis recte non sentit: in unam
Ragusam volvatque oculos firmetque cerebrum:
Quae quoniam pietatis erat: cultrixque decori:
Iusticiaeque tenax: non ullis frangitur armis:
Nec cessisse Gothis didicit: quos horruit orbis.
Hinc hodie infracta est quae possit mente tumultus
Non metuisse graves: metuit quos quisque Latinus.
Namque quis ignorat: quid sit Mahomettus in hostes
Terrificus quoscumque: quibus sua taela minetur?
Nam superavit eos: reliquos qui vincere sueti
Iamdudum fuerant; Venetosque horrere coegit
Denique Turcus ovans partis tam saepe triumphis.
At Ragusaeos numquam commovit: in ipsos
Arma movere ausus numquam est: licet arma minatus
Saepe sit: et temptarit eos: sed cum sciat illis
Antiquum esse: domi se defensare: nec ullos
Exhorrere duces: se Turcus maluit ultro
Abstinuisse ferus: quam turpi cedere bello.
Sic quandoque leo: ni se superare putarit:
Victoremque ferae videat sine labe futurum:
Abstinet: atque minis tantum rictuque fremiscit.
Sic quicumque animis maioribus aestuat intus:
Et magis esse cupit reliquis praestansque gravique
Imperio quem quisque tremat: se continet intra
Fundamenta domus potius quam reddere risum
Gentibus: incoeptum si non cum laude sequatur.
At Ragusaeos Venetus temptare senatus
Decrevit non ferre sciens: ubi littora quaeque
Dalmatiae parere velint: ut sola resistat
Ragusa: et veteres malit meminisse triumphos:
Quam quod finitimis Venetis tunc pareat omnis
Graecia: vicinaeque urbes terraque marique:
Hac mente insistit bellis: classemque parabat.
Sed vetuere dei. Nam misit ab urbe senatus
Ragusa Artantem facundo gutture Zannem:
Qui Venetos moneat ne quid cum milite temptent:
Ne se deceptos videant: saevireque frustra
Accipiant: sacroque pudor: coeptisque pericli
Conveniat rubor et sese omnia malle subire
Dura: patique necem natorum: funera patrum.
Et propriis demum cunctos succumbere fatis:
Quam Venetis parere quibus iam tanta refertur
Esse superbificae vis atque furoris Imago:
Ut nihil esse aliud ducant mirabile terris:
Quam sua celsa mari fundata palatia: et urbis
Omne decus Venetae: seque et res agmine partas.
Exequitur Zannes sancti praecipta senatus:
Haecque ait ad vestros mea me Ragusa penates
Patria misit: et haec referam commisit: ut urbem
Haud segnem ducatis eam: quae cedere malit
Imperiis Venetum: quam saevae occumbere morti.
Nam subeat genus omne necis: nulloque pavore
Flectatur potius: vestri quam ferre senatus
Imperium: durumque iugum laqueosque tenaces.
Quis generosus enim liber non malit obire
Quam servile iugum colloque et pectore ferre?
Adde ubi sunt domini ingrati: quis serviat aeque?
Quam clemens sit vester enim iustusque senatus
In servos didicere omnes: iam novit et ortus:
Novit et occasus: libyeque: et Sarmata crudus.
Haud volumus servire: quibus non ulla libido est:
Nec gravis ullus amor: nec desperatio rursus
Nos subit ulla viros ad cuncta pericula natos.
Quod si haec spes animos adiit fortissima vestros:
Quod res parva fiet Ragusae publica: dives
Vestra magis: vestrique duces sint pluribus armis
Terribiles: virtus faciet discrimen utrumque:
Et maiora solent minimis succumbere monstris.
Ne sperate: deum sceleri iniustisque favere.
Imminet a tergo sed et iis furialibus hydris
Cincta caput: stimulatque malos immota Megaera:
Quos deus ulcisci cupit! et committere poenae:
Quam meruere truces propter sua crimina dudum.
His responsa dedit Venetum dux: Tam ferus ardor
Mentibus est Ragusa tuis: tam saeva libido
Vel libertatis: quam falso nomine partam
Dicis inepta tibi: vel pacis inaniter ausae:
Ut neque qui Veneti sint: possis cernere: nec te
Pendere: sis quanti? Sed nunc nos crimine damnas
Ingrati: nunc esse refers: quos noverit orbis:
Sine inclaementes, seu quos et cura peculii
Reddidit iniustos: et dura superbia crudos?
Arma virum experiere: quibus tremefacta subibis
Vincla nequis quando legi succumbere sanctae.
His dictis misere virum: qui audita reportet.
At classem Ragusa parat: quam occurrat eorum
Viribus: atque animos frangat. Iam classis ab urbe
Discedens Scythica Venetam veniebat in oram:
Ragusam clamore ciens: quam nautica pubes
Intonat: et signis urbis micat aetter et unda.
Puppibus in celsis clari stant signa senatus
Ragusam urbs depicta docens. iam clamor ad astra
Bellicus insurgit: Venetos cum fama penates
Certa subit pariterque refert qui nuncius: ut res
Vera sit: et classes numero recitatque virorum
Nomina: qui mittuntur. Habet iam terror eorum
Corda: quibus numquam poterat res vera videri:
Ut Venetis Ragusa queat se opponere taelis.
Nunc autem manifesta audit: quae ficta putabat.
Consurgunt proceres Veneti: resque ordine cunctas
Consiliis statuunt seniorum: et singula firmant.
Hic alii: ut mittantur avent: qui singula ferro
Distribuant: captiva ferant ea transtra Scythasque:
Exclamant ferrum proceres: contendite ferro:
Hi tamen ex illis cuncti: qui fervere possent
Pectore: sit quoniam iuvenili in corpore virtus
Martia: quae decertet opes aquirere taelis:
Pars autem illorum numerum sortita: quibus sit
Invida mens nequeatque pati: vicina manere
Littora vel laudis quicquam: vel in orbe triumphi.
Haud nequeunt meminisse quidem quot saepe tulerunt
Victores vel signa domum vel parta trophaea.
Pullulat exlamant ex hoc latissima fonte
Unda futura die: cuius si caeditur unum:
Multa renascantur capita: ut fuit hydra per urbes
Graecorum: populusque patri qui natus Achillis.
Ast alii: quorum melior sententia: Quae nos
Incipiunt patres rapuit vaecordia: pacem
Vivere possimus qui cum nolimus in urbe
Hac sine felle diu sanctam iacuisse quietem?
Quid Ragusaei debent dux optime nobis:
Quos adeo infensis sequimur? quae causa movere
Cogit bella viros Venetos? Si iusta fuisset
Poena: deus nobis victori singula dextra
Classica: et instructas acies et taela ministret.
Adiuvat hic iustos. si iniusta est causa: superbos
Insequitur superum rector. Ne livor iniquos
Nos faciat precor: arma patres: quae iniusta: cavete
Sumere. ne invidia sint pectora nostra furoris
Plena. solet nam livor edax rubigine tinctus
Et pallore gravi mentes vastare furentum.
Officiique nihil cognoscere. Mittite quosdam
Ergo oratores: referant qui iussa senatus:
Ne Ragusa fremat: ne classis tendat ad urbis
Moenia Marciferae. licet cum vivere pace:
Haec ubi dicta audit classi praefectus: At inquit
Deberem vos classe sequi: Venetumque videre
Quanta potentatus valeat. Sed natio nostra
Hoc habet egregium: quod cum requiescere pace
Possit: inextinctas nolit succendere flammas.
Firmemus mandata patrum: classisque redibit.
Tunc pacti amborum proceres sunt iura futuris
Integra: paxque fuit Ragusae saedula genti.
Quos Scythiae quondam produxit terra: Latinus
Iam proceres metuit dux. Inde excedere mores
Assidue patrios potuere: et nomine solo
Accumulare decus: famamque inquirere sanctam:
Inde immota viris est gratia: gloria quorum
In mortalis agat iusta in discrimina mentes
Innocuas: crescantque domi plaerique Metelli.
Mutius. et Cochles. Marcellus. Scipio. Quique
Tot numero fuerant qua vixit in urbe Quirinus.
Hic Curii sunt: Fabiique: quibus tum vita modesta est:
Tum libertatis patriae clarissimus ardor:
Et pietas nativa. docent nam facta pericla
In sceleratorum manibus: poenaeque secutae.
Quis sit in iis animus: studiumque modusque tuendae
Assidue patriae. Numerus namque ipse senatus
Decrescit: si quando audent fortasse Cethegi
Crescere: si Catilina suum monstrare furorem.
Id duo: nobilibus quibus essent iuncta domorum
Sanguine multarum clarissima vincula: monstrant:
Qui cum patrassent cum Bosnis prisca secutis
Mente odia ignitasque faces gladiosque cruentos
In patriam: caesi cum tota stirpe fuerunt:
Illorumque genus sublatum funditus omne.
Haud Marcus potuit Ragusae Antonius usque
Crescere: nec Lepidus summa est concordia cunctis:
Unio summa bonis: quidquid dicuntve genuuntve:
Ragusae concernit opes: patriaeque decorum.
Pacifici sunt quippe viri qui rebus agendis
Nunc libyam petiere mari: nunc prorsus ad Indos:
Nunc ad hyperboreos: nunc ad quas dixeris oras
Absconso latuisse sinu. Latiumque per omne:
Gallorumque plagam: terraque ad quaeque feruntur
Oppida mercantes: et magna negotia tractant.
Quin etiam Turcos adeunt: et plurima ab illis
Dona vehunt rebus mutatis. proxima vero
Saxa in vicinis succedunt montibus: unde
Argentum sine fine ferant: Seraphosque propinquos
Artibus his per saepe vident consensibus amplis
Hostis inextincti: cui certum quando nomisma
Mittunt pro Seraphis adeundis munera tradunt.
Ornamenta autem quae sint civilia: versu
Si expandisse velim: series me linquere longa
Incipiat: totusque illis concesserit annus.
Nam Thebana mihi fas moenia commemorare
Hic erit illa quidem quae Aegypti condidit arvis:
Et multo splendere dedit Busyris honore:
Romanosve apices. Non est amplissima longe
Urbs ea: sed quanta est ad littus Dalmatis undae
Et vicina iugis: excellit moenia quaevis
Italici Graecique soli: vel strata viarum
Cernere constituas: vel fundamenta domorum:
Publica vel quaecumque solent loca pendere pluris.
Fontibus irriguis: muro clarissima lato:
Et vicis: ubi sunt spectacula longa: ut ab uno
Principio ad summum possis discernere cuncta.
Alta fenestrarum monimenta: palatia certo
Limine marmoreis sublimia tecta columnis.
Ast habitus civilis eo compostus honore:
Quem statuit Ragus pater ille: atque inde senatus:
Est toga cuique viro: quem dixeris esse Catonem.
Lingua autem: praeter proprius quam tradidit ortus:
Dalmaticam Scythicamque tenent: Turcam Seraphamque:
Italica est: multique solent hoc promere tractu:
Ut Tusci videantur. in his sunt talia cunctis
Ingenia: et tam clara animi probitasque: fidesque:
Et rerum adiutrix prudentia viva bonarum:
Et gravitas nativa: modus tam dignus in ore:
In gestu: verbisque: quas ut ducere nostra
Numina diva die. Fallit te nemo creatus
Ragusae: sed verba puta promissaque Phoebi.
Invidia urget vicino a littore semper:
Quod sola et parvo contenta haec fine tot urbes
Ditet honore suo: cupiunt hanc carpere multi.
Sed Iovis est fatum: rati mihi credat: Apollo
Rettulit haec: ut nullus eam vel Marte vel astu
Imperio subdat: felix sed vivat: et orbis
Dum stabit reliquus: res sit sibi publica, tuta.
[---]

MARII PHILELPHI ARTIVM ET VTRIVSQ. IVRIS DOCTORIS. EQVITIS AVRATI. ET POETAE LAVREATI AD ILLVSTRISSIMVM SENATVM RAGVSAEVM PRAEFATIO IN HISTORIAM RAGVSAE VRBIS.

Hoc honus meis quidem humeris perdifficile describendi tui generis ac tuarum cum divina quadam potius quam humana virtute gestarum rerum percurrendarum eo libentius subij Ragusa vetus atque nobilis: quod sum iamdudum erga te non vulgari vel studio vel pietate. Nam cum et iucundissimus frater meus apud te Xenophon et vixerit diutius: et obierit denique diem ultimum: et tuum ad me nomen saepius increbuerit: cum ob tuae praestantiam laudis: tum ob Xenophontis observantiam in te mei sum adeo tibi deditus atque dedicatus: ut tuae immortalitati vel omni meo cum labore et faveat ultro et studeat diligenter. Quod etsi perdurum est et perdifficile res tam grandis et illustris tam brevi complecti volumine: accingit me tamen ad id mentis huiuscemodi fervor: a quo vel imbecillitas ingenij distrahit: vel operis amplitudo deterret. Nam Herodotus Pentapolitanus vetustissimus certe codex: qui post vastationem Euboicam nuper ad nos pervenit: de quo plura feci ea in historia verba: quam ab ipso fragmentatam in Latinum transtuli: profusissime de te loquitur ad Gothos usque. Quae de Gothis enim a me dicta sunt: ex nova prodeunt historia. Ex annalibus autem novissimis quae de Veneto in te et studio et apparatu percucurri: sunt excerpta. At Herodotus ut eloquentissimus est non minus Alicarnasseo: nescioque an huius pace dici possit multo magis: et tempora recitat: et consilia et apparatus: et praelia: et victorias: et triumphos: et quidquid inde secutum est ita explicat: ita ante oculos ponit ut non legi videatur: sed res ipsa geri. Ego delibatione quadam hoc loci utendum censui diversoque et stilo et linguae more perstrinxi: ut qua malit: quisque legat cura. Quod si quando res omnis tibi volveris ad unguem a carceribus ad calcem ipsa declarari quod praeter me facere commode quid nemo queat: apud quem Herodoti sunt illius de te dicta: habes me totum atque tuum: quo tibi liceat: qua libuerit potius uti lege. Quo enim scribendi de me genere delectere: nullum est mihi vel difficilius: vel minus familiare: pro tuae mentis arbitrio ac iussu prosequi non recusem quod institueris. Erit haec igitur a te senatus integerrime ac splendidissime degustatio non negligenda: cum qua et animi erga te mei possis non vulgari coniectura partem consequi: cum laeta perlegeris cuncta fronte.

MARII PHIL.AD CLARISSIMVM ET ILLVSTRIS. SENATUM RAGVSAEVM HISTORIA DE ORIGINE ATQ. REBUS EGREGIE GESTIS VRBIS RAGVSEAE.

Cum in Scythas post devictam Asyriae atquae Persiae partem Medus Medea natus et Egeo Athenarum rege fecisset impetum: Triphon ex Sauromatiae principibus alter viribus impar Medo decrevit regno cedere. Nam Medus parcebat nemini. Occupabat urbes imperio. Edicebat novas leges. Captivos omnis vendebat sub hasta. Fortunas vertebat in praedam. populabatur agros. Reges vel caedebat: vel habebat servos domi. Quae cum singula per se foeda: intolerabiliaque regi videri possent: Triphoni sunt monstra quasi quaedam existimata: quae mallet fugiendo vitare: quam stando turpissime perpeti: cum aliud sapientis esset consilij munus: aliud insani hominis pertinacia. Ad haec autem et Chavizes vir clarissimus Triphone cretus fortissime dimicans in acie concidit: cui superstes successit Ragus per id temporis admodum. Quare et spe regni privatus Triphon: et filio decrevit aliam sibi regionem quaerere: ubi fas esset et urbem condere: et Ragi nepotis consulere successioni. Sauromatas duxit secum aliquot et turbas et principes ex ijs quidem: qui eadem perterriti: qua et Triphon causa: constituessent saluti studere suae potius: quam cum reliquis eam fortunis perdere. Discedens ergo cum hisce Triphon ex Scythia: diu longeque vagatus est: donec ad Pannonum montes Dalmatiam devenerit prope. Aliunde enim pellebatur: ubi de futuro rerum eventu metus esset: Aliis. erat odio nomen Scythicum: quod bellicosissimum diceretur. Sed apud illos Pannonum montes et solitudo erat: et tam brevi occupavit montium quorundam et fauces et iuga: ut radicibus si quid accideret unquam. parvifaceret. Illic urbem statuit: hic due Scytharum suo nomine Triphoniam stadiorum duorum ac viginti: quae quidem etsi non erat vel feraci campo sita: vel ubertate finis amplissima: ea tamen ob ingenij Triphonis praestantiam singularemque Scytharum sollertiam munita civilis ornamenti rerum necessariarum claritudine: ut superaret maiores atque vetustiores multo. Quamobrem factum est non multo post: ut quo liberius hic commodiusque viverent non praeda. non fortis. non ullo sceleris violentiaeque genere: sed virtute ac ijs Thesauris: qui e Scythico devecti fuissent solo: eo tulerint id finitimi moleste magis. Haud enim pati posse: ut ijs in locis eorum genus propagarent: quos erat fama et algore et aestu et fame et siti et omni demum difficultate ad bellum fieri semper alacriores. Metuere has ob causas et propter rei novitatem suis finibus. Alios acuebat invidia: qui viderent nulla temporis intercapedine statutam esse tantam urbem. Hoc enim est livoris proprium: ut suam negligat felicitatem: alienam aegre ferat. Itaque dicere: facere. cogitareque finitimi quidquid in Triphonis esse ducerent impium importunum. Excurrere. praedari fortunas. Agrum difficultate partum atque nummis populari. Viros si quos caperent servos ducere. Casas Pagorum evertere. Villas quas summa cum industria Sauromatum struxerant turbae: vastare: ac niti omnia: quae bellum praeceps et iniquum soleret. Coactus igitur et Triphon sese in bellum cum suis accingere: etsi primum novitatem est admiratus: ut nec coniurato: nec indicto bello: nec praescripta die nullam in aciem descenderint: sed irrumpentes excurrerint latrorum more: mox sese, tamen suosque defensurus devenit in praelium rursus iterumque: tamque fortiter dimicavit: ut et ceciderit multos: et plurimos captivos vinxerit: et imperio profusissime dilatato arces innumerabiles subegerit: urbesque nonnullas in servitudinem ceperit. Perterrefacti iam igitur Pannones finitimi quidem illi ac Bosni quiescere manu vel impari: vel inerti: sed mente semper fervere: ac molestissime Scytharum imperium ferre. Denique nec Triphon est ausus: nisi provocatus ac lacessitus iniuria: belli causas in finitimos serere: cum ullisve manus conserere belli fortunam metuenda messe ducens. Hac mente: quod reliqui num aetatis ei fuit: vixit enim annum sextum et quadragesimum senectutem profecto summam: quam post quietem laboravit morbis plurimis: trivit in pace. Post huius interitum successit Ragus: qui ut iuvenis erat aetate: ita senex moribus. Vitam castissimam agere: at otiosam minime. Assidue dum vixit avus: vel in bellis est esercitus praelio: vel in pace meditationibus militaribus vaenationibusque praeludebat castris. In eum finitimi cuncti continuo dirigere brachia huius imperium anhelare. Alij fraudes atque insidias tendere: quasi plagas atque vincula in praedam diripiendam. Alij tanquam lupi agni huius cruorem appetere. Cuncti demum Sargonettidem Bosnum Pannonum deligere ducem: qui Ragum insequeretur indefessus. Sargonettides autem hic belli huius erat omnis causa: quippe qui ortando. suadendo, rogandoque non desisteret: quo fierent Pannones in debellandum Ragum alacriores. Sed Ragus ut erat infracta mente nec minis commoveri: nec eo metu perturbari: nec eorum adventu castrorum labefieri. Cervos enim solebat dicere Pannones cum tigribus Scythicis pugnaturos. Id autem sic habere: non multo post patefactum est. Nam et locorum difficultate potentiores Scythae: et animorum praestantia fortiores: et bellandi consuetudine superiores Pannonas omnis profligarunt. Sargonettidem turpissime captum obtruncarunt. Plurimos sibi servos ascripserunt. Reliquos qui ex proelio vitam fuga retulerunt obsidione facta subdiderunt imperio Ragi: coegereque servire. Itaque iam et Bosnos et Pannones et Dalmatios: qui cum Pannonibus senserant partim dediticios. partim obsidione fractos. partim aliorum exemplo perterritos omnis effecit suos ipse Ragus: et ad littus usque Dalmaticum imperio dilatato intra radices montium et maris sinum condidit urbem non amplitudine soli sed praestantia sitam munitissimam: quam voluit suo nomine Ragusam appellari: quae quidem etsi hoc tempore non ijsdem est omnino moenibus: jisdem domibus eodem ornatu: quo quondam corrodit enim vetustas et mutat singula: eodem est tamen in loco. ijsdem fundamentis ac situ: eodem et cultu et splendore: et siquid in ea mutatum est: non clarissimi virorum animi: non mores a Rago praestantissimi: non sanctissimi in omni re fides: sed imperij diminutio: finiumque: quod saevientis fortunae solet: non virtutis impartiri munus hostibus. Haec ut gessit Ragus natura vir humanissimus: et ut bellandi peritissimus: ita quidem otiandi cupidissimus: praesertim in tam ampli quaesiti parva manu a ferocissimis hostibus imperij felicitate: decrevit: ni stimuletur cogaturque saevire: quietem sibi suisque procurare. Nam et successionem suam omnem in suos proceres instituerat: quos senatores senatui praefecerat suo. Ipse vero nec ex coniuge: quam esset nunquam habiturus: nec aliunde filios expectabat. Quare concordiam pacemque suis posteris precaturus optaturusque in secessum ad littus maris constituit Minervae templum ornatissimum sacris omni genere: clanculumque solebat illud ingredi: concordiamque suorum exorare: quod ex frequenti progressionem rescitum est: auditumque ac relatum. Nam quae reges latere cunctos opinantur: quae sua sunt: tenent singuli. Vota vero Ragi dicuntur haec fuisse. Non nescis o Iupiter huius Minervae pater: quam sit hoc spacium breve: quod hic vivimus: quamque bonis omnibus haec vita sit difficilis: qua dolore metuque torqueamur: metuentes: cum bene sit: dolentes autem: si sit male: brevissimaque voluptate longissimas molestias compensantes. Ut concordia unioneque successionem hanc tueare te obsecro. Pro me nihil: nisi mentem sanam. Nam quae vulgus colit: haec omnia negligo. Pro meis pacem et quietem postulo. Si nihil impie precor o Iupiter: iuste oranti fave. Scribitur hoc mirabile: quod sit meritus pietate. fide. integritateque Ragus respondentem et annuentem audire Iovem nimbo ut opinabantur veteres: manifestum: qui diceret: Exorasti Rage singula. Nam et hominum mentibus in universam et Asiam et Europam divino munere missum est hoc oraculum: ut pace quiescentibus Ragusaeis: qui concordia viverent: nihil insidiarum pararent: nihil inferrent belli: ni mallent: qui contra quicquam molirentur: Iovem iratum experiri. O virum summa laude tollendum in coelum: cuius nunquam sit nomen interiturum: cuius posteritas coeli fato neque moveri loco possit: nec usquam labefieri. Num ea precatus est: quae nostri solent principes. robur ac valentiam corporum. fortunas lautissimas. amplitudinem regni? Concordiam inquam oravit ac pacem duo rerum publicarum ornamenta. Quid enim ea in civitate bene morata deesse potest: in qua sit concordia? aut quid non esse illi praesto: ubi pax colitur? Ut enim a discordia sediciones solent cruentaeque factiones oriri saedulo cuncta vastantes: nec inter colonos sinentes in agris quicquam crescere: nec in urbe valore quicquam: ita solet concordia fugare simultates. odisse coniuratos agros colere. cives ornare. Iusticiae servare dignitatem. omnem decorum amplificare. Iure ac merito et petijt Ragus pacem et exoravit suis. Reliquum enim quod fuit vitae: pace tutatus est et quae Triphonis avi fuerant: et quae iure quaesiverat belli. Ipse vero pie relligioseque vixit annos sex et sexaginta castissimus quidem omnium: ac modestissimus in omni actione. Quaerunt maiores nostri: cur non sit eorum: quae sibi suisque fuissent imperio parta possessionem diuturnam: perpetuamque tutelam: ut suorum concordiam pacemque precatus est? Haec redditur vel sola causa: quoniam ea erat sanctimonia Ragus: ut a superis exoraturus foret quidquid postulasset: quando nihil poscebat iniusti: nihil quod virum et gravem et integrum non deceret. Cum autem fata: quorum ductu res mortalium agi soleant: obstare constituissent Ragusaeis in reliquam Ragi fortunam: factum est: ut eum coegerint eius orationis oblivisci: quam si apud Iovem habuisset: fatis occursum esse. Proh fatorum necessitatem intolerabilem: ut eo nos perducant: quod surdi possimus et muti fieri: cum volunt: eloquentes vero ac graves: cum praecipiunt. Recte igitur animus solus noster est: qui non subditur fatis: sed liber est atque suus: nec cuiquam nisi ultro servit. invitus sequitur nihil. Rubigo quidem vetustatis corporis bona conterit: quibus et intemperies aeris: et obsunt plaeraque rerum incommoda. At fortunas hasce quas admirantur insani: quibusque servit vulgus: casus praebet: sors aufert: quae et ludicrae sunt et lubricae. Sola virtus stabilis est atque perpetua: quam nulli temporum fluxus queant surripere: nulla rerum perturbatio commutare. nulla vetustatis oblivio tollere. Hanc ubi suis precatus est Ragus: non potuere vel in hunc usque diem Ragusaei quicquam amittere: quod suum esset ac immutabile. Nam cum non multo post obierit diem Ragus ipse: cui senatus successit: ut instituerat: concordes vivere Ragusaei: singuli sua virtute fraeti innocentia. modestia. sapientia liberalitate. gravitate. integritate. sanctimonia. cuncti vero suum munus non negligentes aequitatem. fidem. pietatem. magnificentiam. magnidecentiam. munificentiam. pacem. humanitatem. facilitatem. reliquasque virtutes: quibus vel privatorum animi possent assidue meliores fieri: vel rerum publicarum laudes propagari. Sed ut auditum est: obijsse Ragum: exoptatae sunt huius opes circumquaque. Alij vero fraudibus niti: Alij minis: Alij pollicitando solicitandoque regnum huius quaerere: donec eo ventum est: ut aperta sese fronte cum Bosnis atque Pannonibus praescripserint Epyrotae hostes. Archibonus autem eorum dux erat praefectus octoginta millibus equitum: at peditum millibus tricentis. Hi omnes in Ragusam fremere atque minis acerbissimis urbem illam primum perterrere: mox adeo provocare: ut et ipsa sibi taela cinxerit. Expeditio vero Ragusaeorum peditum equitumque ducenta est hominum complexa millia. In aciem est deventum. Aliquandiu pugnatum. Utrinque caesi vulneribusque confossi plurimi. Sed loci difficultas animorumque magnitudo ac singularis in praelijs tolerantia Ragusaeos superiores semper efficere. Molles Epyrotarum turbae: Bosnorumque atque Pannonum vulgus: Nam concurrerant eo plebei quique ac ascripsi glebae: minime incommodorum et importunitatis patiens coegere demum victores fieri Ragusaeos. Archibonus captus et obtruncatus est. In reliquos fuit ea civitas clementissima. legibus eos devinxit sibi fortasse magis duris: quam antea. Sed vita sunt libertateque donari: nihilque victoriae vel insolentia vel licentia secuta est sui moris: praeter eorum caedem: quos furor bellicus in praeliando violavit. Caetera sunt humanissime summaque cum benignitate transacta. Post hanc vero victoriam: cum tantus in finitimis esset terror ob maximam Ragusaeorum virtutem: ut nihil anhaelarent deinceps bellorum: cumque Ragusa natura et sui regis institutione quietem coleret atque pacem: quietum est undique. Mentes invidiorum hostiles ac iniquas premebat horror: ut clandestinum solet ignem cinis in fornace premere. At animos Ragusaeorum maximos et clarissimos ipsa pietas et benignitas a praeliando distrahebat. Quid est enim tam inhumanum: quam quod quiete fieri potest: bello fiat? quidve magis contra naturam humani generis: quam sitire sanguinem atque caedem hominum? Sed ne langueret desidia: et gubernandi modum et leges addidit suis. Ragusa civitas clarissima. Quarum hae fuere nonnullae: ut siquis adulter coniuge contempta sese moechae dicasset: pelleretur urbe: donec vacaret libidinibus non restituendus patriae: nec prius in civitatem rediturus: quam canuisset: et cum mutatis pilis ac habitu corporis animi sententiam mutavisset. Si quis autem indulsisset avariciae: foenusque secutus esset: patefacta re continuo duceretur equis in plateam a praefecto vigilum vinctus: nec salvatur inde prius: quam et quod foenore surripuit reddat viro: cui surreptum est: et duplo plus dederit fisco: moxque pelletur ab urbe duos annos futurus exul: ut discerent omnes reliqui: quam execrarentur avaros Ragusaei. Quod si quis ob hoc sceleris genus vel in parentes crudelis fuerit: vel in patruum vel in aliquem propinquorum: quen veneno. sicave. aut insidiis ullis de medio sustulisset: is in mediam feratur viam: ubi frequentior populus esse soleat: illicque illius diripiantur costis tergora: vivusque cremetur. At sacrilegi ac fures secarentur. Inertes ac segnes urbe privarentur ne tanquam tabifera quaedam scabies multos opprimeret. Quod si quis vinosus foret: pelleretur ab urbe: quoniam civitate benemorata videretur indignus. At si soleret obrui vino: caederetur virgis ac exularet. Sed si quicquam errasset ebrius: perinde plecteretur ultra vini poenam et ebrietatis: ac si sciens sobriusque peccasset. Palam vero cantu atque sono consuetos vel psallere vel tybia aut cordis emasculare mentes hominum et lascivas reddere eijciendos ab urbe decrevit lex: ne mollibus auditis cantibus atque armonia violarentur iuventutis animi: fierentque ad turpitudinem faciles. Quia etiam ea lege prohibentur saltus et tripudia nec choreae in nuptiis quidam aut ullis admittantur in festis: quas solemus et apud omnis reges: et in primis in connubiis celebrare. Si quis debitor a creditore vocatus in iudicium se debere negavisset: probareturque peierasse: duplum reddere cogeretur ei: quem esse negavit creditorem: nec amplius testis fidem faceret. Nasum ab eius facie caedi lex voluit: qui in cuiusquam faciem dixisset contumeliam. Quod si absentem notasset infamia: vinclis in carcere ligaretur: donec famam sublatam murmure non restituisset: non solvendus. Si fraude quicquam venditum est: restituatur precium: et praescribat sibi rem emptor incautus. Testes admitti lex voluit quoscumque pauperes et honestos. Turpes autem: quibus ulla foret infamia vitae: quamvis ditissimi quidem essent: sacri fori limen adire non auderent. Habitum virilem constituit lex togam ad talos esse gravitatis indicem ijs: qui versarentur in urbe. At qui peregre proficiscerentur alio: cum exijssent suburbia: licere voluit vel clamide: vel lacernis uti. Si quis vel Cynaedus haberetur vel pathicus: in eum instituit omnes insurgere posse: et ferro. et fuste et lapidibus. et quovis taeli genere: donec vivus exanimisve iactaretur in flammas ardentissimas: quem hostem natura proscripsit: plectique iussit acerbissime. Eum laqueo sospendi iussit lex publica corvis reliquisque cybum alitibus: qui patriae libertatem enervaturus alium urbis regem moliretur aut anhaelaret: quam qui senatus Ragi successit imperio. Qui vero sediciosus regnum appeteret: gravissimo pendens saxo in amnem pontumve proijceretur. His legibus alijsque plaerisque quas singulas perscribere longissimum foret: expositis: ut observarentur: populo: lectisque palam: ac affixis in foro didicere mali: quid sibi metuendum esset: boni vero: quid sperandum: Ipsi vero Ragusaei omne hominum docuere genus: esse sibi nihil iusticia coniunctius. nihil aequitate familiarius. nihil pietate patria urbisque ornamentis atque decoro carius. Erat apud Ragusaeos: qui maxima valebat auctoritate: Savirzes natione Pannon: sed apud Triphonem et Ragum iamdudum educatus: et ab ipsis principibus primum in dignitate constitutus: mox eadem in sede ab universo senatu confirmatus. Hunc cum reliquis Pannonibus per id temporis captivum Triphon habuit: cum iam tamen Pannones reliquique finitimi fecerunt impetum post Triphoniam conditam. Sed ob generis nobilitatem: erat enim Savirzes de regum stirpe cretus: et indolis: ut videbatur: praestantiam: et donatus est libertate: et Triphonis effectus comes. Mox in senatorum numero decretus. Eundem apud Ragum locum habuit. Idem apud senatum erat Ragusaeum. Sed is ea: quae semper fuit: mente: sese nunc detexit: factionem attemptavit urbeque fugiens: ubi nihil intueretur suos proficere dolos: Pannonum Bosnorumque maxima quidem manu comparata in Ragusam impetum fecit. Ragusaei parva cum turba illis occurrere: sed pietate ac fide duce semper niti. praeliari saepis permultos ex illis caedere. Trophaeis potiri plurimis: Sed et triumpho denique captis fere omnibus: qui cum illis venissent dimicaturi. Quos ut ceperunt: Savirze in praelio interempto: dum acrius dimicaret: omnes coegerunt expirare Ragusaei partim in frusta caesos. partim in pelagus mersos: quoniam cum indulgentia Ragusaeorum assidue fierent deteriores: ac magis invitarentur ad huiuscemodi scelera. Pace quaesita: Ragusaque cum hac victoria quiescente: Arvistus in senatu maximus: qui per id temporis foret urbis rector: navale constituit. Nam iamdudum pro rege decreverant appellari rectorem: qui praeesset mensem unum: ius diceret: et cum senatus auctoritate civitatem gubernaret. Navale vero divinis poene admonitus consilijs decrevit esse: ut si qua mox calamitas immineret: ea ponto non obesset. Nam erat Ragusa terra munitissima et virorum praestantia. et animorum magnitudine. et moenium fundaemntis. et edificiorum nobilitate. et machinarum multitudine. et amplitudine thesauri: quem divitijs infinitis effodiendo argento atque auro e proximis Pannoniae sibi montibus compararant. Sed navalis huiusmodi fama per universum fere terrarum orbem diffusa pervenit ad Graecos. Horum ob invidiam alij: qui nequirent tantam Ragusaeorum felicitatem non iniqua ferre mente: Alij pavore perterriti: qui metuerent ne tantus hic huius urbis potentatus aliquando dilataturus imperium vel Graecorum gloriam occuparet: omnes una eademque mente decreverunt classe impetum in Ragusam facere. Itaque naves longasque triremis centum expeditione una complexi sunt omni classicorum genere taelorumque apparatu munitissimas. At eadem haec fama rem hanc omnem detexit Ragusaeis: ut erat novarum cupidissima rerum. Ut enim adhibebant mercaturae non mediocrem operam Ragusaei: iamque per universum terrarum orbem vagabantur eorum negotiatores terra marique: sic et habebant diversis in locis amicissimos: a quibus admonerentur quidquid opus esset accipere scireque. Quamobrem Polum Briosech: qui praeerat ea tempestate Ragusae rector: virum senatorem: quique cum Triphonis genere fuerat consanguinitate coniunctus: praefecerunt et Ragusaei suae classi: quam e navali continuo in vastum mare traductam appararunt munitissimam omni armamentorum ordine. Videbant iam Graeci Ragusae moenia: nec sibi classique suae diffidebant de victoria: quippe qui ducerent improvisos se Ragusaeos opprimere. Sed qua deus omnia tractet providentia: non meminerant: quamque et iustos adiuvet: et iniustos detestetur. Quare cum Ragusaeorum classis occurrisset Graecis: manusque conservissent: dimicatumque fuisset aliquandiu: superati sunt Dolopes: vixque ex tanto numero triremes evasere triginta: myoparon unus: caeteri capti sunt et in servitudinem ducti omnes nautae ac duces: declaratumque: quam virtus paucorum antecellat multorum superbiae. Nequeunt hanc ignominiam Graeci proceres perpeti: sed ut iuventus esse solet ubique ferox: plebs autem novitatis cupidissima: sic et iuventus omnis et mermidonum vulgus obsecundabat Graiorum procerum voluntati: ut repararentur castra rursus: et classis prima et maior et validior in Ragusaeos debellandos mitteretur: idque factum esset continuo: nisi Promeletes vir inter eos maximus atque clarissimus eos omnis a sententia distraxisset inquiens: “Quid struitis Danai? Non intelligitis: ne ferre superos iniquitatem: iustis vero favere cuncta numina? Quid iuris fuit Graecis unquam in Scythas? Quid Ragusa debet nostris? Saevire volumus in omne hominum genus. Aequum est: ut patiamur quae turpissime foedo ferimus. Mea quidem sententia satis arbitrabimur superiorem hanc proximam calamitatem: nec iterum eodem involvemur pestis genere: ne in eamdem aut multo maiorem incidamus cladem.” Hac Promeletis auctoritate quieverunt hominum animi. etsi non sine multo fremitu: ut accidere solet pelago: cum fluctuat: nec cessantibus ventis ac turbine sine murmure cessat aestus. Iam igitur Ragusaei et victores et quieti rem urbanam meliorem efficiunt. Urbem ornant edificijs. Plateas latiores faciunt. Aquarum ductibus vitreos procurant fontes candidissimo marmore insignitos. Theatrum constituunt: ubi recitentur elegantium clarissimorumque virorum dicta factaque. Domos publicas firmant: ubi annona vilis sit. Forum ad omnem aequitatis observantiam amplissimum: qua virtute nullis cedatur ea in civitate gentibus. Palatium ad senatorum dignitatem atque decus: et ad rectoris amplitudinem. Templaque imprimis ad relligionis cultum atque sanctimoniae praestantiam edificant tanto cum apparatu. ornatu. et situs amplitudine: ut qui vel in hunc usque diem illo confluunt: undecumque veniant nihil se fateantur pulchrius et amoenius et excellentius invenisse in ulla terrarum urbe. Non enim magnitudo loci praestantiam parit laudis: sed quod et parvum est: et praeclarum magna superat interdum et non aeque belle composita et disposita. Huic ornamento Ragusae: tantaeque quieti decrevit obstare fortuna vel viris fortibus adversaria: vel temptans hominum clarorum egregias laudes. Itaque iam Gothi: qui ex Scythia processissent: constituissentque: quadam sibi de se proposita inani opinione occupare imperium orbis: in Latium contendentes: vel Iustiniani consilio imperatoris Novaeromae: qui metuens eorum impetum alio cuperet eos progredi: vel proprio id efficeretur motu: Ragusam oppressere. Dicebant enim eos ex Scythia sibi genus vendicasse: quo foret facilior victoria de suis. Sed Ragusaeos iam suos invenere factos: quidem libertate cum omni auderent hominum genere decertare. Tueri se igitur penitus: ac nolle Gothorum obtemperare ducibus. Cum Gothis sentire Bosni Pannonesque singuli: qui fuerant dudum Ragusaeorum sub lege. Sed Ragusaeos nec instando: nec minando: nec bellando frangunt. Tunc detectum est: noluisse fata Triphoni. Rago. Senatuique bello parta Ragusaeorum esse perpetuo: quippe quae coegerint oblivisci Ragum: cum precaretur in Minervae templo: pariter obsecrare: ne quaesita perderentur ullo temporis curriculo. Facile quidem fuisse factum ducunt: ut nihil accidere posset deinceps adversi: quod eorum distraxisset victoria parta. Sed quae suo metu componunt singula providerunt id quoque fata: ut hoc tempore defecerint ij populi qui dissimulaverunt antea occultam iracundiam et invidiam. Recte igitur censendum est: coeli ductu nostra quaeque gubernari: quae vel corporis sint vel fortunae bona. Quae ad animum enim attinent: in nostra sunt sita possessione: quam nobis invitis auferri non possit. At Ragusaei: quamvis Bosnis ac Pannonibus fraudati sint: ea tamen: qua semper mente fuerant: sese tuentur domi: forisque moderantur neque ob gloriam triumphi cuiusquam superbiores unquam effecti: nec ob amissas tot urbes dolo minas laeti. Sed ut fuerant assidue constantissimi: laborumque patientissimi: sic et deinceps laboriose industrieque gnavi atque sollertes vitam degere singuli: custodireque cuncti libertatem decreverunt. Iam ergo navigando mercandoque diversas adiere terras: cuiusque classis bello navali solebat ea civitas exercere trabes in emendis vehendisque mercimonijs exercebat. Sed non tulit nequicia fortunae protervitasque: ut apud exteras nationes tanto forent in precio Ragusaei qui iam noti universo terrarum orbi apud omnis bonos atque gravis tanta valebant et auctoritate et gratia: ut nullis mercatoribus maior adhiberetur fides nullis plus rerum crederetur. Quare coegit iam in Ragusam saevire Venetos: qui viderentur periniqua ferre mente: quod omnis fere Dalmatia. omnes Illyrici. omnes Liburni iam terra marique suis legibus obtemperarent: soli recusarent Ragusaei: parere Venetorum imperio. Classem igitur apparare coeperunt: quae mitteretur in Ragusam navali bello expugnandam. Id cum accepere Ragusaei: continuo Zannem Artantem virum consularem ex suis Venetias dimiserunt: qui hortaretur: ne quid temere attemptarent: malle Ragusaeo omnia quae durissima sunt bello perpeti: quam in deditione Venetorum cadere: curaturosque propterea quidquid ad se defendendo fuerit oportunum: idque demum addat: favere deum iuste se tutantibus: obesse vero iniquis laedentibus. Exequitur is Artantes qui et generis nobilitate originem a regibus habuerat: et animo erat infracto: et elegantia dicendi non parva: atque Venetis suadet: desistant ab hoc instituto bellandi: nullum sibi ius esse meminerint in Ragusaeos: nec in eos esse sumpturos arma qui lateant: sed a quibus vinci facillime possint: ubi victoriam sperent. Iugum illud servitutis nequaquam se ferre scire: quod tamen superbe crudeliterque illis imponunt: qui serviunt. Dux Venetum: ut est genus illud superbissimum: responsum hoc reddidit: non esse Ragusaeis tanta utendum in illos pertinacia: quorum nequirent iussis refragari tam impari manu: potuisse iampridem se palam audire ac intelligere: quis sit Venetum potentatus: quamque metuantur ab omnibus: praestare: ut ultro pareant et flectant iugo colla: quam si cogantur expugnatione ac obsidione ad nullum admitti genus humanitatis. Redijt cum hisce verbis Zannes ad suos: qui continuo communi cunctorum consensu decreverunt: obire potius armati quam inermes vinci atque servire: cum morientibus liberis et cum virtute pararetur apud mortalis gloria: apud superos immortalitas: servientibus vero turpitudo vitae: perniciesque famae semper suam ante oculos foeditatem imponeret. His animorum institutis factum est: ut armata classe: quam haberent in navali non expectarint: ut obsiderentur: sed occurrerint ultro Venetis arbitrati aut in medio se ponto Venetorum classem expugnaturos declaraturosque: quanto praestet aequitas sua illorum iniusticiae: aut Venetias profecturos: si nondum Rivalto recesserit classis illorum. Horum alterum assequuntur. Venetorum nondum loco classis movebatur: Sunt enim illorum deliberationes longiusculae: ac posteaquam deliberatum est: priusquam exequantur: anni profluunt. Venit ergo Ragusaeorum classis ad conspectum usque Rivalti: domosque magnificas cum auratis trabibus atque fenestris coepit cum voluptate spectare quasi praedam suam. At Veneti continuo consulere suae rei: quorum alij per invidiam instandum esse dicere: qui ferrent aegre tantam Ragusaeorum felicitatem: nominisque similitudinem quandoquidem optimatis gubernant eam urbem: Alij per iram furoremque dicerent: esse in Ragusam saeviendum Alij vero quorum sententia foret integrior: ducerent: pacem esse cum Ragusaeis ineundam: cum nihil iniusti deus adiuvet: addebantque ad hoc propositi et rationes et exempla: nunquam Venetos iniquos voluisse quaemquam expugnare: a quo non fuerint superati. victi. fugati. profligati: esse autem omne hominum genus illis auxilio: qui premerentur indigne: illis hostes: a quibus viderent bonos laedi. Invidiam ambitionemque detestabantur: quibus vitijs intuerentur in Ragusam hoc consilij malis auspicijs confirmatum. Obstabant plaerique viri graves atque severi: dicebantque: fuisse consyderanda quidem haec: cum primum coeperant bello fervere: nec animadvertere: quam iniquum et ineptum esset id consilij: ut nulla causa bellum susciperetur in illos: qui fuissent et natura bellicosi: et urbis situ difficiles: et honestate causae futuri victores potius: quam servi. At nunc ubi iam decretum fuisset pugnari: et classis coepisset apparari: et fama dispersa foret: Ragusaeis inferre Venetos bellum: turpissimum fore ac ad famam unice foedum: si non prosequerentur patres incohata: vel non incipiendas res esse: vel ab incoeptis minime desistendum: ne et ridiculo fierent Veneti cunctis deinde gentibus: et minime timerentur ubi quicquam accideret. At qui erant in ea sententia: ne quid temere fieret: haec addebant satius esse ab instituto malae mentis reduci: quam pertinacia quadam ultro scienterque in dedecus prolabi. Cum enim antea Ragusaei minime censerent: tantam esse audentiam senatus Veneti: appararentque propterea classem: licuissetque quantum iure belli et caeteris ante Venetorum tempora fas fuisset merito atque iure non per nequitiam iniuriamque fecisse quae fuit opus facto minando. monendo. hortandoque: quo Ragusa fieret Rivalti dediticia. Nunc autem ubi tantum in ijs esse dignosceretur animorum: tantum viri: quod utile foret: oportere sequi sapientes: praestareque in tanto rerum omnium turbine Ragusaeis armatis inermes Venetos faciles ad pacem fieri. Ita denique dixit et hortatus est hic coetus eorum: qui melius sentiebant: ut in eo senatu decretum sit: nihil omnino temptandum in Ragusaeos: nisi ut cum ipsis pace viveretur. Missus est orator a Venetis illico: qui Ragusaeos adierit: ne classem ulterius protraherent: quibus liceret habere cum Venetis pacem. Ragusaeae praefectus classis poene voluit: non desistere: sed omnino progredi. At ita respondit tandem: “Deberem vos non audire: qui posteaquam vestram intelligitis hac in re difficultatem atque molestiam: vestrumque discrimen: tunc pacem veniatis oraturi. Sed pax demum nostra sit:” et sic pacti sunt Veneti cum Ragusaeis pacem: licuitque deinceps semper quiescere: nec metuere quemquam alium principem. Quod cum assecuti sunt Ragusaei: vel in hodiernum usque diem: praeter superos: neminem metuunt. Nam vel Amyras Turcorom Mahomettus. qui totum iam orbem perterrefacit: etsi saepius interminatus est: magno se cum apparatu venturum esse Ragusam: expugnaturumque Ragusaeos: nihil tamen hisce minis eorum mentes constantissimas perturbavit aut labefecit. Quod mirabile namque dictu sit: quamquam ex Scythis originem sibi vendicarunt: quamquam in media sunt educati Dalmatia: ea tamen et virtute sunt et rerum omnium praestantia: ut a Romanorum splendore sibi videantur quaesivisse quam plures et Curios. et Fabricios. et Marcellos. et Catones. et Metellos. et Decios. et eorum similes: qui summum sibi bonum in sola virtutis immortali gloria componebant: et patriam pietatem praeferebant rebus singulis. Inde fieri necesse est: ut solum sibi proponant deum optimum maximumque: cuius ductu atque gubernaculis fiant quotidie ad se tutandos adversus omne barbarorum genus tam pie. costanter. toleranter. fortiter. ac sapienter: quodque vix possunt maximae ditissimaeque consequi civitates: ut liberae sint: sibique imperent: Ragusa dominium et constituerit et tueatur optimatium Venetorum instar: valeatque non parum et auctoritate et gratia apud omnis et populos christianorum et reges: quin et praeter christianos habeatur apud perfidos nominis christiani hostes in precio: quod maximum laudis genus ut quamdiutissime possideat: orandus est deus maximus.