Skip to content

AELIVS LAMPRIDIVS CER. P. L.

AD LECTOREM

Quid nisi conspicuus summo uersabere Caelo
Visure Angelicum Candide Lector opus
Aut merito cęlum spectasse uidebitur auctor:
Aut tibi dictatus Caelitus esse Liber.

IDEM

Legerat hęc oculis quibus omnia maximus Aether
Aspicit Angelici Mystica scripta chori
Atque ait: humano sese miratus in ore:
Ecce nouem Caelos pagina parua capit.
Nil mihi tam simile est: quam munera clara benigni
Quae merito sanctae consecrat ille coge.

IDEM

Esse uidebantur nobis aenigmata nuper
Quae super angelico scripta fuere choro:
Non erat humano cęlum cognobile sensu:
Ceu labyrinthaeas extricuisse uias.
Scotus in expliciti: duri sermonis Aquinas:
Sacra sub obscuri pagina Spynges erant.
Nunc uero caeli penetralia summa patescunt:
Panditur astriferi clarior Aula poli:
Quaeque archana diu latere nouemplicis aethrae
Gorgius haec oculis pene uidenda facit.
Omnibus ecce palam est: quod raptus ad ęthera Paullus:
Quod Stephanus uidit: cum moriturus erat.
Quale igitur caelum melior natura creauit:
Tale Argentini munere fluxit opus.