Skip to content

Versio prima in markdown. Transcripsit Neven Jovanović, mense Maio 2021.

Fons

Beroaldo, Filippo / Mares, Martin: Orationes et carmina, mit Widmungsvorrede des Autors an Martin Mares, Bologna, 1491 BSB-Ink B-380 - GW 4144

Pagina ubi incipit oratio

Philippi Beroaldi oratio habita in principio enarrationis Propertii continens laudes amoris.

Socrates ille fons philosophorum Viri clarissimi: Cuius luculentis dissertationibus libri Platonis sunt refertissimi: quadam olim oratione amorem uituperaturus ob uerecundiam pallio caput opperuit. Idem mox eiusdem laudationem per palinodiam hoc est contrarium cantum celebraturus id aperto atque reuelato capite factitauit. Nos quoque inpresentiarum amorem laudaturi socratis exemplo non obuoluto capite dicemus sed aperto non pudibundi tergiuersantesue: Sed sequestrato pudore alacres deum illum laudabimus: qui unus et maxime laudandus est: et maxime laudabilis. poetasque amasios atque poesim amatoriam docebimus etiam grauissimis professoribus conuenire dignaque esse id genus poemata: Quae in gymnasio litteratorio publica professione palam explicentur. Nouissimo loco perorabimus ea adhibita peroratione Quae neque auribus uestris iniucunda neque mentibus infructuosa futura sit. Quę singula dum a nobis summatim pertractantur: Vos quaeso me sicuti facere consueuistis benigne attenteque audiatis.

Magnus deus est amor et apud deos hominesque mirandus ut philosophorum sapientissimi dixerunt. et ob originem antiquissimam in primis honorandus. siquidem hesiodus cecinit post illud primordiale chaos repente terram atque amorem simul extitisse. et ut inquit eleganter parmenides Ante deos omnes primum generauit amorem. Vnde ab orpheo Quem diuus Augustinus

Pagina

inter theologos priscos annumerat cognominatus est phanes ab eo quod ex chao primus apparuit.

plures amores sicuti ueneres fabulosa finxit antiquitas. Quos luculenti scriptores posteritati commendarunt. Nos uero omissis reliquis Amorem illum celebremus. qui a platone diuinitus memoratur. Qui uirtutes amatoribus suis conciliat. Qui nos diis amicos facit. Nos a platonica disciplina ne digito quidem, ut dicitur transuerso recedentes laudemus amorem prout laudari meretur. dicamusque eum esse celestem. beneficum. pacificum. pulcherimum. qui mortalibus maximorum bonorum causa est. qui pacem largitur hominibus. Qui uentis requiem. qui mari tranquillitatem. qui elementa societate conglutinat. qui cunctas animantes familiaritate conciliat. beniuolentię largitor. maliuolentiae exterminator. Et quemadmodum coniungi non potest amaritudo cum dulcedine. caligo cum lumine. pluuia cum serenitate. pugna cum pace. cum fecunditate sterilitas. cum tranquillitate tempestas. ita cum amore odium. Inuidia. liuor. maliuolentia copulari non possunt. et quemadmodum radius a sole. calor ab igne. rigor a glacie. candor a niue. nequunt separari. ita ab amore diuelli non possunt. beniuolentia. Societas. necessitudo. concordia. hic est enim amabilissimus. amiciciae nodus princepsque ad beniuolentiam conglutinandam unde ab amore amiciciam nuncupatam esse sapientes tradiderunt. Quod est in nauigio gubernator. quod in ciuitate magistratus. quod in mundo sol. hoc inter mortales est amor. Nauigium sine gubernatore labascit. ciuitas sine magistratu periclitatur: mundus sine sole tenebricosus efficitur. et mortalium uita sine amore uitalis non est. Tolle ex hominibus amorem. solem e mundo sustulisse uideberis.

huc adde quod hic deus a nobis omnem rusticitatem amolitur. omnis elegantie omniumque mundiciarum pater est. Vnde uenuste plautinus senex. Amorem deum appellat munditiantem. eumque nitidis nitoribus ait antecellere. Da mihi hominem efferum atque truculentum. hunc amor euestigio mollem reddet et mansuetum. Da rudem et rusticanum. statim ab amore fiet ingeniosus et urbanus. Da incultum. ab amore cultissimus efficietur. Denique torpor omnis. segnicies omnis. somnus lethargicus. marcor. squalor. incuria ex amoris contubernio eliminantur. in quo industria. nauitas. uigilantia. solertia. cultus. nitor commorantur.

Atqui amoris accusator quid tantopere inquit hunc deum laudas et extollis? Qui multos mortalium dementes fecit. qui multos a semita uirtutum in uiam uitiorum decliuem precipitauit. Qui multis exitium concinauit. huic ego tam seuero obiurgatori: tamque aspero amoris criminatori ita breuissime respondeo. Non est ista amoris culpa sed

Pagina

hominum qui amare nesciuerunt. Sicut enim est quidam modus in rebus: sunt quidam prescripti fines: quos ultra progredi nephas est: ita in amore est quaedam mediocritas adhibenda. Philosophorum sententia est moderatas esse Virtutes: excedentes modum atque mensuram inter uitia reputari. Vnde ab uno de septem sapientibus dictum est. [ LACUNA ] quod latine significat ne quid nimis. cui astipulatur oratiana illa sententia. Virtus est medium uitiorum et utrique redactum. hic modus hec mensura hoc temperamentum: quod uirtutibus adhibetur: in amore quoque adhibeatur: et procul erit omnis de amore conquestio. Nam ut inquit eleganter et uere plautinus seruus. Bonum est pauxillum amare sane. Insane non bonum est. Quid non ne hoc idem precepit diuini dogmatis doctor apostolus precipiens in nobis ordinatam esse debere caritatem? Quae in multis ut inquit Origenes inordinata conspicitur. Vocabulo autem caritatis amorem in canonicis scripturis appellari hieronymus augustinusque notificant.

preterea non laudes canimus amoris illius uulgaris atque communis: qui pecuinis belluinisque libidinibus dominatur. Sed illius precones existimus qui celestis est: quem greci Erota apppellitant: a quo existimat Plato in cratyllo heroum nomen deriuari: quamuis Augustinus et Marcianus capella etymon hoc est interpretamentum nominis heroum aliunde deducant. Et cum nihil aliud sit amor sicuti doctissimi philosophorum difinierunt quam fruende pulchritudinis desiderium: illum nos amorem laudamus celebramus extollimus: qui pulcherrimus est. qui ex pulchrorum desiderio natus: pulcherrima plura mortalibus cunctis impertit. Nonne artes ut reliqua omittamus ab hoc quasi quodam fonte fluxerunt? Nonne hic omnium inuentionum autor est et propagator? medendi nanque et diuinandi et sagittas ab arcu excutiendi disciplinam amore duce inuenit apollo. Texendi artificium minerua. fabricam aerariam uulcanus. mensuras et pondera phedon: litteras mercurius. leges ceres. quae ob hoc a grecis thesmophora idest legifera nominatur. Denique omnes qui ut inquit Maro per artes inuentas uitam excoluerunt Amore impulsore atque autore commenti sunt nouas inuentiones. Non enim talia inuenissent nisi talia adamassent. Omitto quod per amoris beneficium animalia cuncta progenerantur in terris. Nonne ea quae inanimata dicuntur amare quodam modo existimantur. hinc Magnes ferrum trahit. Succinum paleas. cecias nubes. et ut inquit Empedocles. Arida terra amat imbres. Et nemo non ut inquit hieronymus aliquid amat. Denique amore constant omnia augescunt

Pagina

florescunt propagantur. Et ut autor est Aristoteles in ethicis id cuique uoluptati est: Cuius dicitur amator. et iucundissimum est re amata potiri.

Igitur amorem colamus amorem meritis preconiis extollamus: a cuius sacrario procul abscedat prophanum uulgus hoc est homines inuidi atque maliuoli. Sicut enim non conuenit mendacio laudare ueritatem: pauori fortitudinem. Vitio uirtutem: ita maliuolo amoris cultura non conuenit. Quin potius qui maliuolus est is colat atque sectetur deum amori contrarium. Quem prisci Anterota quasi contra erota hoc est contra amorem eregione collocatum nuncupauerunt.

Ceterum cum ille qui deum colit amet et sacerdotes: Nos qui amoris cultores esse uolumus. diligamus illius sacerdotes. qui profecto sunt poetae amasii atque elegiographi: quorum lepidiora poemata non sunt spernanda neque pro argumento impudiciciae sunt habenda: et quamuis uetus uerbum sit talem esse hominum uitam qualis sit oratio tamen poetis ludere uersiculis amatoriis et lasciuire permittitur. Nam ut inquit Catulus. Castum esse decet pium poetam
Ipsum: uersiculos nihil necesse est.
Qui tum denique habent salem: et leporem
Si sunt molliculi: ac parum pudici:
Quod autem amatoria scripta nullum prebeant specimen morum nullumque sint uitae turpis inditium testatur Adrianus imperator: qui Voconii poetae tumulum uersibus exornans ita scripsit. lasciuus uersu mente pudicus eras: et ab Ouidio decenter et uere dictum est. Crede mihi mores distant a carmine nostro.
Vita uerecunda est: musa iocosa mihi.
Ouidio subscribit festiuissimus poeta epigrammaticus de se ipso scribens. Lasciua est nobis pagina. Vita proba est. Quid autem poetarum exempla commemoro? cum seuerissimi sanctissimique philosophorum ludicros amatoriosque uersiculos conscripserint: qui tanto sanctiores existimantur quanto apertiores. tanto pudicicius compositi: quanto simplicius promulgati. Denique audite uel unicum dei philosophorum platonis exemplum. qui uersiculis huiusmodi amores suos non erubuit profiteri latine ita possumus interpretari Suauia dans Agathoni.
Animam ipse in labra tenebam. Egra etenim properans tanquam abitura fuit. Ex his ne quaeso uersiculis parum pudicis platonem impudicum existimabimus: platonisque mores infamabimus? qui tantum abfuit ab impudicicia. quantum uersiculi a pudicicia. Cuius uita tanto probatior fuit quanto musa lasciuior.

Ne longum faciam: si scripta omnia: quibus

Pagina

amores resque amatoriae continentur sunt cum suis scriptoribus repudianda: Repudientur canonice scripturae hoc est instrumenti ueteris luculenta illa uolumina: quibus nihil sacratius nihil religiosius nihil mistycum magis existimatur. liber Geneseos abiiciatur: quoniam in eo amores Iacob et Rachaelis: Concubitus sichen cum dina uiolentus: stuprum Iudae cum nuru thamar referuntur. nemo librum numerorum summat in manibus. quoniam israelitici populi fornicationes cum filiabus moabitarum in eo perscribuntur. Caue legas Iudicum uolumen. Continet enim Sansonis robustissimi mollissimos cum puella dalida complexus. librum Hester ne tangito. docebit enim te quemadmodum Assuerus Rex amorem amore sicuti clauum clauo trudere conatur: et ad impatientiam amoris leniendam per singulas pene noctes nouas puellas deuirginat efficiens ex uirginibus mulieres. libros Regum tanquam nephandos explodito. quibus dauidis et bersabes adulteria: eiusdem senescentis cum adolescentula sunamite complexus: Ammonis cum sorore thamar incestus infandus: Solomonis cum Reginis concubinisque inumerabilibus fatuae amationes commemorantur. Et ut semel finiam. ipsum canticum canticorum tanquam sireneos cantus obturata aure transito: Cum meros amores meramque impudiciciam nisi mistyce intelligamus resonare uideatur. Ideoque apud hebreos obseruabatur ne quis adolescentulus libellum illum teneret in manibus. ne quis puer illius lectione oblectaretur.

Igitur cum sacris uoluminibus amatorias res contineri. eaque non magis a prophanis quam religiosis hominibus quotidie legi quotidie in templis non clam sed palam decantari uideamus: Tandem fateamur licere poemata lasciuientia scribi: et scripta lectitari citra omnem criminationem. Et nos nemine ut speramus improbante enarrabimus Amasii poetae propertii amatorium uenustumque poema. Quo nihil in hoc genere existimo fieri posse perfectius: de cuius eruditione excellenti elegantissimoque splendore inpresentia tacebimus: cum iam receptui canendum sit: et quia multa scitu digna a nobis perscripta sunt in nostris commentariis. quorum lectio studiosis erit ut confidimus frugifera: et a nemine non bono ingenuoque lectore probabuntur.

Cum propertio pariter ingredietur dimidiatus Suetonius: ut luculentissimo scriptori extremam manum imponamus. ad cuius lectionem ne illotis ut aiunt pedibus accedamus more nostro. Isagogica quaedam hoc est introductoria premittemus. Quae usui uobis sit audiuisse et uoluptati meminisse.

Vos ut facitis libenter audite. atque animum aduertite. Dixi.