Excerpta e libro Inscriptionum seu epigrammatum... (1435–36), versio electronica¶
Auctor¶
Ciriaco d'Ancona (Kyriacus Anconitanus, Ciriaco de' Pizzicolli), Ancona 1391 – Cremona, 1452
Fons¶
d’Ancône, C. (1747) Inscriptiones seu epigrammata graeca et latina reperta per Illyricum a Cyriaco Anconitano apud Liburniam: designatis locis ubi quaeque inventa sunt cum descriptione itineris. apud Gregorium Roiseccum.
ÖNB digital: http://data.onb.ac.at/ABO/%2BZ177459309;
Ghent University Library: https://lib.ugent.be/en/catalog/rug01:001725381;
Google Books: https://books.google.hr/books?id=5lMVAAAAQAAJ
EPISTOLA II. Ad Georgium Begnum Iadertinum, Virum doctum et amicum suum primarios inter competundissimum ex proximo Corcyrae Insulae scopulo religioso.¶
De itinere suo ex Corcyra ad Dalmatiae Promontorium.
Scripsi ad te, vir optume Georgi, ex Corcyra caerulea insula, et antiquissima cervorum sede eodem, quo ad eam venimus, die. Sed continuo obsistente nobis adverso, et infestissimis fluctibus crebrescente Euro, in ea per triduum inviti consedimus. Quarto sed enim die, ad in conspectuque Insulae Promontorium Dalmatiae pauperrimum Cerere, Baccho sed opulentissimum, remorum vi navigavimus. In quo et ad binum morati diem taedio tandem fessi diuersa in salo saxa, et loca perinculta lustrauimus. Demum pridie Kalendas Decembres scopulum meliorem adiuimus. Ibi primum aedem Beatae Virgini sacram vidimus, in qua non pauci religiosissimi viri castissimum Seraphici Ordinem seruant. Aquis quum ibidem ad primam diei horam allaberemur, solemnem Andreae felicissimi Apostoli diem celebratam audiuimus. Sed ut non me meis totum inexpertem curis uiderer, hoc ad porticum aedis in angulo claustri atque rotundissimo lapide Epigramma optumis insculptum litteris inueni; et hoc amicitiae tuae loco rescribendum curaui.
D. M. S.
VRSINVS. ET. EVTYCIA.
PARENTES. INFELICES.
VRSINO. FILIO. PIEN
TISSIMO. POS. AN. XXV.
Tu uale, et Barnabam nostrum φιλόθεον δι' ὅλου ἄνδρα ac alios amicissimos, ut mos, ex me salutatum ibis.
Ex praelibato religioso scopulo. Kalendis Decembribus 1435. Kyriacus ubique tuus. [---]
KARVLO inclito Epirotarum Regi Kyriacus Anconitanus.¶
Hodie XIII. K. Iuniarum die per nobiles, et vetustate collapsos Nicopolitanae Ciuitatis aquaeductus Dodoneum Orionatium venimus iuuante Deo. Vbi Turnum ἥρωα filiae suae nuptias celebrantem inueni, bonoque pro nostri itineris aue Turnus. H. ipse sibi postquam Maiestatis tuae litteras detuli, iucundo me vultu animoque suscepit: praeterea, ut aliquid Celsitudini tuae nunc solatij loco dicam, ita me bonis auibus ad te, hac in tempestate contuli, ut omnia feliciora mihi, vel quae ad libitum, secundarent. Nam alias, ut omittam, trifariam, te iuuante, Acherontem tranauimus amnem: et ut de nouissimis dicam, dum Georgium Pisaurensem egregium oratorem tuum ex Leucate nuper nauigaturum peterem, ad V. Idus Maij ex Astacora, oceano submerso Phoebo nauim per Acherontis ripam conscendi, et ilico iusseram nautam me quamprimum per flumen transuectare. Coeperat ille per undam medias inter siluas iter Luna sub incerta; et ubi Iuppiter caelum nubibus obtexerat umbrosis, et atra iam nox terras fuscis amplecteretur alis, omnemque omnibus colorem rebus astulerat; inde me sopor habuit, et Karoneus ille squallentissimus nauta cauam trabem, qua me per amnem subuectabat, ad arborem alligauit; et nauigationem ad diem traxerat, melioremque, et securiorem inuenimus. Igitur Leucatae adhuc morante apud Actium nobilissimam Ciuitatem exoptatum Georgium nostrum, quo cum exacta re foeliciter ad tuam Regiam statim, me remanente, vidisti. Te quain bene et meliorem valere desidero. Ex Orionatio equo ad eum venimus supra iam dicto die 1436. [---] Ad K. Iul. venimus Lisson antiquam, et inter maritimas ultimam Dalmatiae Ciuitatem sitam apud Drilonem fluuium ab ostiis ad III. mil. quam uulgus in hodiernum Alexium uocat. In qua primum uidimus ingentia moenia, magnis condita lapidibus, et diuersa architectorum arte conspicua, in quibus epigramma hoc magno in lapide consculptum inueni.
L. GAVIAR. NN. AVG.
II VIR. QVINQ. DEC
DECR. MVR. REF.
IDEM Q. PROB. CORQ
Ad III. Non. Iuliarum uenimus Scodram, mediterraneam Dalmatiae ciuitatem, quam incolae Scutarim in hodiernum uocant. Sed ibi neque moenia nec aliud opus ullum uidi et memoratu dignum.
Ad pridie Idus Iul. uenimus Rhizanam, mediterraneum utique Dalmatiae oppidum, quod uulgus hodie Antiuarim uocat, et pro Metropolitana nunc loco Docleae uicinae Ciuitatis habetur, nec aliquid ibi memorabile uidetur.
Dalmatia¶
Ad XI. K. Aug. uenimus Phariam insulam Ciuitatemque Dalmatiae nobilem, quae hodie uulgus Lesinanam uocat.
CLODIAE SEVERAE
CLODIVS GALLICANVS
ET VISPANA SVRILLA FILA
L. D. D. D.
Ad IX K. Augu. uenimus Issam Insulam et egregiam utique Dalmatiae Ciuitatem. Vbi antiqua uidimus in circuitu magnis edita lapidibus moenia, sed magna ex parte collapsa uetustate: habet in medio nobilissimi portus nobile amphitheatrum; sed ipsum utique uetustate aliqua ex parte dirutum, in quo tale consculptum erat epigramma.
ΔΙΟΝΥΣΙΟΣ
ΑΓΗΣΙΔΑΜΟΣ ΑΓΗΣΙΔΑΜΟΥ
ΑΓΗΣΙΔΑΜΟΣ ΔΩΡΙΚΚΛΕΟΣ
ΑΓΗΣΙΔΑΜΟΣ ΦΙΛΗΣΙΟΥ
Ad paruam basim lapideam.
ΑΡΤΕΜΙΔΙ
ΦΕΡΑΙΑΙ ΚΙΝ
ΤΟΣ ΔΡΩΝΟΝ
In aere ad Imaginem Aug.
DIVVS AVGVSTVS PATER
PROVIDENT
Ad IIII. K. Aug. uenimus ad antiqua Salonarum Palatia, Diocletiani Caesaris opus. Spalatum ab incolis in hodiernum dictum. Cuius egregiae architecturae parietes promoenia Ciuitatis extant. Eius utique in medio conspicitur nobile Iouis Templum, quod nomine Beati Doimi Pontificis hodie ciues incolunt. Epigramma ad antiquum in aula praefatae aedis sepulchrum.
AVR. GLYCON
ET VALENTIA
VIRGEI VIVI SIBI
POSVERVNT
Ad lapidem prope litus.
AVRELIA PRIVATA
QVAE VIXIT ANNOS
PLVSMINVS XXXXXX
AVRELIVS DONATI
ANVS MATRI BENE
MERENTI POSVIT
Ad alium lapidem.
AVRELIAE FLAVIAE
CONIVGI INCOMPARABILI
NI. L. INNOCENTIVS
ET SIBI VIVVS POSVIT
In alio lapide.
S. IVL. PROCVLVS
IVLIA PRISCA MATER
In alio lapide.
ANTONIO AGRIPPE
QVI VIX. ANN. XXXVIII
ARRIA PRIMA MARITO INCOMPARABILI
POSVIT ET SIBI
In alio lapide.
L. T. AEMILIO VRSINO
FRATRI EIVS POSVIT
T. AEMILIVS PROTOGENES STERGIO
LIBERTO
In alio lapide ornatissimo.
C. CALENIO P. FIL
ET C. PATRONO
C. CALENIVS DEMETRIVS
ET CALENIVS PRIMVS
ET CALENIA FVSCA
B. M. AMICI OPTIMI
AVE ET VALE. FELIX LAPIS
In alio marmoreo lapide.
FL. FIDENTIVS EX
COMITIBVS SIRMESIS
HIC EST DEPOSITVS
VIXIT AN XX
Ad III. K. Aug. uenimus Salonas insignem Dalmatiae Ciuitatem. In qua primum nobilissima uidimus moenia, sed undique iam solo antiquitate collapsa. Vidimusque amphitheatrum in medio ciuitatis ingens, atque mirabiles aquaeductus egregiae architecturae conspicuos, statuasque arte decoras, et immanes columnas undique per agros dirutas, atque conuulsas immensis ruinis; quas inter Epigrammata haec Graeca, Latinaque conspectantur. Epigramma ad magnum et ornatum sepulchrum.
ΙΟΥΛΙΑ ΠΙΛΗ
ΕΙΡΗΝΗ ΣΕΜΝΟΤΑΤΗ
Item apud Salonas ad alium tumulum.
D. M.
T. ATTIAE LAEMONTINAE
DEF. ANN. XXIII CAETENNIA AMVLLINA
D. B. M.
Ad aliud ornatum monumentum.
C. SEVIO TERTIO C. SEVIO TEMPESTIVO
FILIO
CELANDVS
Ad marmoreum lapidem in eodem loco.
P. CETENVS VRSIO
MARCIAE VENERIAE
COIVGI ET CETENIO
VRSINO F. P
Ibidem in alio tumulo.
D. M.
C. MANII MONIMVIANI
VIXIT AN. XV D. XVII
SEXARIA PRIMITIVA MATER
FILIO PIISSIMO
Ad aliud ornatum monumentum.
AVIDIAE T. L. INENVAE
MATRI ET CAECILIAE C. F.
TERTVLLAE SORORI
AVIDIA T. F. LVCVLLA
POSVIT
Apud Absorim.
L. SVLPICIVS P. F. VARVS
V. F. SI. ET MEDEAE OPIAE
MATRI SVAE ET SVIS OMNIBVS
Ad K. Aug. Tragurium uenimus, egregiam Dalmatiae Ciuitatem, quae sita in mari intra sui nominis insulam et caeteram Dalmatiam per binos lapideos pontes se ad utrorumque latus mediam inter decurrentes euripos continet. Vbi lapides inter hinc inde Latina haec et uetusta uidentur Epigrammata. Ad aedem Mariae extra moenia ad sepulchrum ornatissimum, sub uiri et coniugis imaginibus.
I. CAESELLIVS P. F. TRO
MAXIMVS
CAESELLIA P. F. QVARTA
Ibidem in alio tumulo.
B. CENNIVS VXORI SVAE
CAESIAE OPTATAE FECIT
NON LVBENS SED FACTVM FECIT
Ad aedem Nicolai.
IVLIAE LASCIVAE
ET IVLIAE LVPAE
ANN. XVIII IVLIA
PANTHERA POS. SOR. ET MATR.
Ad alium lapidem.
AELIAE VRSE QVAE ANNOS XXII MENSES VII
DIES XVI IVLIVS HERMES PATER PET STATIVS
DIONYSOCLES MARTIVS INFELICISSIME
Item apud Tragurium ad aedem Dominici in magno tumulo.
T. RVBRIVS T. L. PHILOMVS
IIIIII VIR TESTAMENTO FIERI
IVSSIT SIBI ET BAVREAE
ΣΣ. L. RVFAE ET T. RVBRIO T. F. ALBAE
Ad aedem Ioannis Baptistae.
D. M.
FORTVNIO DEF. ANN. III MENS XI
CAETENNIANVS ET VICTORINA
ALVMNO CARISSIMO