Epistula Philippo Triuulcio et Priuilegium Alexandri Magni donatum populis Slauis (1532)¶
The Creative Commons CC0 1.0 DEED CC0 1.0 Universal Licence applies to this document. The licence was added on March 3, 2024.
Fons: Pribojević, Vinko. 1532. Oratio de Origine Sucessionibusque Slavorum (Venetiis: per Ioannem Antonium et fratres de Sabio). Exemplar in Bibliotheca metropolitana, Zagrabiae, signatura M11842-21.
Reverendissimo ac illustrissimo Domino Domino Philippo Triuulcio Archiepiscopo dignissimo. Sigismundus Philochristus de Gorgiata: Miles electus divini Sepulchri Hierosolymitani: obseruantiam et felicitatem.¶
Laudare ingenue aliquem uirum: aut Populum dignum laude: Reuerendissime ac Illustrissime Domine: perdifficile est: non ea de causa quod uirtus non existat in multis: que semper extollenda est. Sed quia inuidie pestis: aut aliquis morbus interior in spiritu: stimulat et cogit animum laudatoris diminuere laudem: aut immiscere aliqua: que potius deturpant quam extollant gloriam laudati. Quod uitium animi: nullo pacto inest magnis uiris. Qui optantes famam eternam: maxima laude efferunt uiros: uirtute ornatos: partim ut illos apud se habere possint: partim ut ceteros inducant et excitent ad uirtutem. Quemadmodum manifestum est in Diuo Priuilegio Alexandri Magni: uniuersi Orbis Domini. Qui pro strenuitate armorum: et ueracitate fidei: demonstrauit gratiam singularem populis Slauis (idest gloriosis) maxime laudis indicium: ac signum patens perpetue glorie: qui nec precibus: nec ulla re: poterat sine ratione moueri. Cum Imperatoria Maiestas: preseferat diuinam similitudinem: quam ueritatis: et liberalitatis lumen: mirum immodum: illustrat et exaltat. Igitur Priuilegium accipe Reuerendissime Domine: et lege: atque aliqua uerba (paucis cognita) considera: que sunt digna examine. Vbi uidere poteris Gentis Slauorum: gloriam immortalem: et totius mundi Domini: liberalitatem: qui benemeritos premiat: et conuenientia Imperatorie Maiestati: munera donat: et largitur.
Vale: et me ut facis: ama. Sequitur Priuilegium.
Priuilegium Alexandri Magni donatum Populis Slauis: Quod ex libro greco antiquissimo extractum: (Constantinopolim reperto) et de uerbo ad uerbum e greco sermone: in latinam linguam: cum omni cura: atque studio: uersum est.¶
Nos Alexander Philippi Regis Macedonum: Archos Monarchie figuratus: Grecorum Imperii inchoator: Magni Iouis filius: per Nathabanum nunciatus: alloquor. Et Bragmanorum et Arborum Solis ac Lune conculcator: et Persarum ac Medorum Regnorum. Dominus Mundi: ab ortu Solis usque ad Occasum: a Meridie usque ad Septentrionem.
Illustri Prosapie Slauorum: et lingue eorum: gratiam et pacem: atque salutem a nobis et successoribus nostris: succedentibus nobis in Gubernatione Mundi.
Quoniam nobis semper affuistis in Fide Veraces: in Armis Strenui: nostri Choadiutores: Bellicosi: et Robusti.
Damus et conferimus uobis libere: et in perpetuum: totam Plagam terre ab Aquilone usque ad fines Italie Meridionales. Vt nullus audeat ibi manere: aut residere: aut se locare: nisi Vestrates.
Et si quis ibi alius: inuentus fuerit manens: sit uester seruus: et posteri eorum: sint serui: uestrorum Posterorum.
Datum in Ciuitate Noua (nostre fundationis) Alexandrina: fundata super magno Nili Fluuio. Anno Regnorum nostrorum duodecimo. Arridentibus Magnis Diis: Ioue: Marte: Plutone: et Maxima Dea Minerua.
Testes huiusce rei sunt: Athleta Illustris Lotaterra noster. Et alii Principes undecim. Quos nobis sine prole decedentibus: relinquimus: nostros heredes: ac totius Orbis.