Skip to content

Oratio Joannis Staphilei ad Sigismundum I regem Poloniae (1512), versio electronica

Auctor et orationis recipiens

Ivan Štafilić, Tragurii natus, ab anno 1512 episcopus Sibenicensis

Sigismund I, rex Poloniae

Orationis locus et tempus

Cracoviae (Krakow), mense Martio 1512.

Textus orationis fons

Acta Tomiciana, vol. II, p. 14–17, „XIX. Oratio Staphilei, Nuncii Julii II. Pape, ad Sigismundum Regem. Qua vocatur ad Concilium Lateranense. Cod. G. Op.” (Google Books; item Biblioteka Uniwersytecka w Poznaniu https://www.wbc.poznan.pl/dlibra/publication/32247/edition/49481/content)

ORATIO JOANNIS STAPHILEI auditoris et NUNTIJ APOSTOLICI Ad SIGISMUNDUM PRIMUM REGEM POLONIAE habita.

Nihil est quod magis deceat Christianum Principem Sigismunde Rex Potentissime, quam pacem colere, et non solum Regna, verum etiam privatas domos in pace conservare, quia tempore pacis bene colitur Author Pacis, qui proximus passioni, pacem veluti locupletissimam haereditatem fidelibus reliquit, et propterea haeres Christi non est qui pacem illius testamento relictam non amat. Hinc beatus Paulus Apostolus sciens non esse ulterius nobis bella carnaliter agenda peragenda , sed animae certamina contra Spirituales Adversarios desudando desudanda , veluti velut magister militiae praeceptum dat militibus Christi dicens: Induite Vos armaturam Dei, ut possitis stare fortes in bello adversus astutias Diaboli. Quis , qui est sator zizaniae? , Pater scandali et perturbator pacis. Et ideo quemadmodum omnes pacifici, beati et filii Dei in Evangelio appellantur, ita inquieti, dissensiones et scandala sectantes, filii Diaboli, et ministri tenebrarum rectissime nuncupantur. Quod exemplo Polycarpi Ssmi. Polycarpi sanctmi. Martyris eleganter comprobatur, qui cum obviaret Martiano Schismatico eidem dicenti: cognoscisne agnoscisne me? respondit, cognosco agnosco Primogenitum Sathanae. Cicero quoque in Philippicis contra ejusmodi homines sic inquit: nec privatos focos, nec publicas leges, nec libertatis jura videtur chara habere, quem dissensiones ac scandala delectant, eumque ex numero hominum ejiciendum, et extra terminos humanae naturae exterminandum putant. Nihil hoc cive, nihil hoc homine deterius, non autem civis aut homo habendus est, qui bellum aut discordias concupiscat concupiscit . Rursus idem Cicero de amicitia: quae domus tam stabilis? quae civitas tam firma est, quae non odiis possit funditus funditus possit everti. Haec modo scandala, has dissensiones, haec odia, hujusmodi homines non una domus, non certa civitas, sed tota Dei Ecclesia patitur, plurimumque passura est (quod absit) nisi per tuam Majestatem una cum aliis Regibus et ac Principibus Christianis, praecipue Vladislao Serenissimo Rege Hungariae Bohemiaeque fratre tuo, his malis, hujusmodi incommodis, ac futuris scandalis quam celerrime occurratur. Et ; et propterea jussit me Ssmus Dominus Julius Divina providentia Papa II. Majestatem Tuam adire, et Tibi sanctam benedictionem ac pacem elargiri; tecumque de rebus tam ad communem Reipublicae Christianae salutem, quam ad tuum specialiter commodum, utilitatemque et honorem et utilitatem honoremque communicare. Verum quam difficillimum est in tanto bellorum turbine, tantaque Christianorum Principum discordia, ac quorundam Cardinalium periculosa admodum scissura bene communi Reipublicae saluti consulere. Te imprimis hortatur, et per viscera misericordiae Dei nostri deprecatur, ut quantum in te consilii ac atque prudentiae Christus ipse Author et Fundator pacis auctor pacis et fundator esse voluit, tantum et potestatis et virium in communem salutem, quae est pax et unitas Ecclesiae, impendere non recuses, ut Te procurante Christiani Principes modo inter se gravissime dissidentes sanctam pacem amplectantur, et spiritualia membra Ecclesiae, quae turpiter a suo capite recesserunt, ad debitam obedientiam (ut par est) revertantur, quo et Ecclesia Dei, quae debet esse sine macula et sine ruga, per sanctam reformationem in charitate Dei, et proximi fundatam, ad pristinum decus et veram Religionem reformetur, et tandem universae Christianorum vires pacatis inter eosdem rebus adversus Christiani nominis hostes studiosissime ac unanimiter convertantur. Nulli enim dubium esse potest Christianorum Regum partes esse et ac ad eorum officium et dignitatem pertinere Rempublicam Christianam, contra ejusdem Adversarios, et fidei nostrae inimicos protegere atque tutari, nec diutius pati terrestre illorum Hierosolymorum Regnum, ac Ssmi sanctissimum Salvatoris nostri sepulchrum perfidis Nationibus deservire, Deum Christianorum ab ipsis contemni, fidem despici, sanctam Religionem ab ipsis violari.

Libet hoc loco, Rex Invictissime, miseriam temporum nostrorum prosequi et calamitates, quas hactenus ab infidelibus passi sumus, lamentabiliter deplorare; quot virgines ingenua nobiliaque corpora retroactis temporibus eisdem infidelibus ludibrio fuere; capti Episcopi, interfecti Praesbyteri, et diversorum officia Clericorum, ad altaria Christi stabulati equi, Martyrum effossae reliquiae, ubique luctus ubique gemitus, et plurima mortis imago. Amiserunt Christiani Principes temporibus nostris nobilissima Regna, amplissimasque amplissimas latissimasque Provincias: Mysiam, Thraciam, Macedoniam, Epyrum, totamque Graeciam, quibus omnibus nunc imperat Ottomannus. Restabant solae maritimae civitates Dalmatiae Provinciae nostrae, quae solae in illis partibus sub fide Christi remanserunt, quas modo impii hostes vastant, trahunt, rapiunt; ita ut vix incolis nostris muros urbium exire liceat. Foris vastata sunt omnia, apparetque ingens ubique solitudo. Christianus orbis ruit, et tamen Reges et Principes nostri inter se gravissima bella gerunt, et, quod detestabilius majus est, adversus Sacrosanctam Sedem Apostolicam cornua erigunt, ejusque terras ac civitates hostiliter invadere occupareque non verentur; nec non Ssmum Dominum Nostrum Julium Papam secundum oppugnare, ac injuriosė prosequi non erubescunt, authoritatemque Auctoritatem ac potestatem convocandi et celebrandi Generalis concilii vendicare vindicare ipsis solis contendunt, insciis et inconsultis aliis Regibus et Principibus Christianis, quasi soli videantur habere omnimodam potestatem, authoritatem auctoritatemque supra omnes alios Potentates potentatos Christianos. Exurge igitur tandem, exurge saltem tu, Rex Potentissime, in defensionem matris tue ecclesie ac protectionem sanctissimi Ssmi Domini Nostri patris Parentisque tui dilectissimi, qui te Regnumque tuum in miro amore, paternaque charitate prosequitur, indiesque magis ac magis ob tua praeclara facinora, egregiumque animum, ac maximam devotionem, quam geris ad Sedem Apostolicam, ejusque Sanctitatem, prosequitur. Imitare Ferdinandum Arragonum et utriusque Siciliae Regem Catholicum catholicum regem , qui validissimis copiis, terra marique comparatis, opposuit se tanquam murum inexpugnabilem Adversariis Sedis Apostolicae, et Ssmi Domini Nostri, quam qui jure merito, quae meritoque vos ambos, scilicet simul Majestatem Tuam et Suam consuevit acerrimos propugnatores, propagatoresque fidei et Religionis Christianae appellare, nec immerito quidem; nam sicut Ferdinandus continua bella gerit adversus Mauros, et Afros, ita et tu incessanter in illis occuparis contra Scythas sive Tartaros, ac perfidos Turcas, Turcos. et sicut ille Regnum Bohiae Betice sive Granatae, et quam plures Africe civitates gloriosissime devicit, et jugo Christi subjecit, ita et tu duobus Principatibus, duabus victoriis Deo favente cum maxima tua laude apud omnes Principes Christianos imprimis es potitus. Adesto ergo alacer Julio II. Pontifici Maximo, ejusdemque partes ac protectionem viriliter suscipe, ut tandem compositis rebus Ecclesiae, sedatisque discordiis Principum Christianorum possit quiete, et cum pace congregare ac celebrare hoc sacrosanctum concilium futurum; in quo de sanctissima contra infideles expeditione imprimis agendum erit, quam Sua Sanctitas et in hoc suo Pontificatu, et adhuc in minoribus constituta continue incessanterque procuravit. Quam quidem expeditionem Majestas Tua ac et Serenissimi Fratris Sui sponte vestra totisque viribus expetere, efflagitareque debetis; plus enim Vestra interest, vestrorumque Regnorum, quibus imperatis, quam aliorum Regum et Principum Europae, quia Italia, Gallia et utraque Hispania, caeteraque Regna Occidentalia intacta sunt hactenus ab infidelibus, vestra vero in finibus hostium constituta quotidie incessanterque vastantur, destruuntur, urbes comburuntur, castra destruuntur urbes, comburuntur castra et agri, incolae, vasalli, et subditi vestri partim ferro necantur, partim captivi abducuntur. Caeteri , ceteri vero et quidem pauci, qui in sylvis et cavernis tempore terre latitando cruentas manus hostium effugiunt, jam omnibus bonis spoliati in maxima egestate, nuditateque miserrimam vitam ducunt.

His igitur malis, ac gravissimis incommodis Reipublicae Christianae cupiens occurrere Sanctissimus Dominus Noster indixit concilium generale, in quo de reformatione rerum reformandarum, et de ista Sanctissima contra infideles expeditione agetur. Ad quam fidelium congregationem, conventumque admodum salubrem ac necessarium Majestatem Tuam per tuos tuas Oratores ac Proceres invitat, ac in Domino hortatur. Praelatis vero Regnorum tuorum authoritate, qua in terris fungitur, mandat ac praecipit ut Romae in Ecclesia Lateranensi tempore constituto conveniant celebraturi hoc sacrosanctum Romanicum ecumenicum concilium generale, ad honorem, conservationem, et augmentum totius Ecclesiae Dei ac Reipublicae Christianae. Quod praestare dignetur DEUS Optimus Maximus, qui est benedictus in saecula seculorum. Amen .