Auctor¶
Daniel Clarius Parmensis, docuit 1482-1505 Ragusae, ubi postea munere notarii et cancellarii functus est 1505-1523. Cum Aldo Manutio commercium litterarum exercebat.
Epistula Aldo Manutio Romano¶
Fons: Pierre de Nolhac, Les correspondants d'Alde Manuce: matériaux nouveaux d'histoire littéraire, 1483-1514, Impr. vaticane, 18881
Helius poeta2 hinc nobilis pluribus me rogauit ut sibi Venecijs deferri procurarem opera Policiani, opera Pici et Lexicon unum3 (nam et his mihi graece coepit erudiri4). Eos, si apud te sunt libri, ad me Georgio5 des desidero, pro quibus iterum ad te redeunti Georgio numerabo pecuniam tibi quoque numerandam. Vale.
Clarius.
Prijevod¶
Pjesnik Ilija, ovdašnji plemić, uputio mi je podužu molbu da mu iz Venecije dobavim Polizianova djela, Pikova djela i jedan Leksikon (i on je, naime, kod mene počeo učiti grčki). Te knjige, ako ih kod tebe ima, najljepše molim, daj Georgiju za mene; novac za njih isplatit ću Georgiju kad se opet bude vraćao k tebi, da i on tebi isplati. Zbogom.
Clario
Bibliographia¶
Confer etiam:
- Ambrosiana E 36 inf. in catalogo describitur
- Torbarina, Josip. Italian influence on the poets of the Ragusan republic. London : Williams & Norgate, Ltd., 1931, p. 20-25.
- Pastorello, Ester. L'epistolario Manuziano: Inventario Cronologico-Analitico : 1483-1597. Venezia: Istituto per la collaborazione culturale, 1957. (Non vidi.)
Notae¶
opera Policiani, opera Pici et Lexicon unum: Politianus, Angelus (1454-1494): Opera. Ed: Alexander Sartius. Herodianus: Historia de Imperio post Marcum; Epictetus: Enchiridion; Alexander Aphrodisaeus: Problemata; Plutarchus: Narrationes amatoriae; Athanasius: Stilus et character psalmorum. Venetiis : Aldus Manutius, Romanus, mense Julio 1498. Picus de Mirandula, Johannes (1463-1494): Opera. Ed: Johannes Franciscus Picus Mirandulanus. Venetiis : Bernardinus Venetus, de Vitalibus, 1498. Crastonus, Johannes (1420?-1498): Lexicon Graeco-latinum. Pseudo-Cyrillus (i. e. Johannes Philoponus): Collectio vocum quae variato accentu mutant significationem. Ammonius: De differentia adfinium vocabulorum. Vetus instructio praefectorum militum. Venetiis : Aldus Manutius, Romanus, Dec. 1497.
-
Nolhac epistolam edidit de manuscripto Ambros. E 36 inf, f. 14. Epistola caret dato. Prior Clarii ad Aldum scripta est mense Novembri, a. 1500 (in eodem MSto f. 12 legitur), epistola posterior (ibid. f. 17) a. 1510. ↩
-
Helius poeta: Aelius Lampridius Cervinus, poeta Ragusinus, 1463-1520. Ragusae scholarum rector erat a. 1498-1505 (una cum Clario) et 1514-1520. ↩
-
nam et his mihi graece coepit erudiri: sensus non liquet, fortasse "nam et is mihi graece coepit erudiri"? ↩
-
Georgio: hominem nescimus. ↩