Skip to content

Auctoris incerti Rhetorica ad Herennium (De ratione dicendi ad C. Herennium, c. a. 85 a. Chr. n.)

Rhet. Her. IV, 15

in adtenuato figurae genere, id quod ad infimum et cottidianum sermonem demissum est, hoc erit exemplum:

Nam ut forte hic in balineas venit, coepit, postquam perfusus est, defricari; deinde, ubi visum est, ut in alveum descenderet, ecce tibi iste de traverso: 'Heus', inquit, 'adolescens, pueri tui modo me pulsarunt; satis facias oportet.' Hic, qui id aetatis ab ignoto praeter consuetudinem appellatus esset, erubuit. Iste clarius eadem et alia dicere coepit. Hic: 'Vix; tamen', inquit, 'sine me considerare.' Tum vero iste clamare voce ista, quae perfacile cuivis rubores eicere potest: ita petulans est atque acerba, ne ad solarium quidem, ut mihi videtur, sed pone scaenam et in eiusmodi locis exercitata. Conturbatus est adolescens: nec mirum, cui etiam nunc pedagogi lites ad oriculas versarentur inperito huiusmodi conviciorum. Ubi enim iste vidisset scurram exhausto rubore, qui se putaret nihil habere, quod de existimatione perderet, ut omnia sine famae detrimento facere posset?

(...)

Nam istic in balineis accessit ad hunc; postea dicit: 'Hic tuus servus me pulsavit.' Postea dicit hic illi: 'Considerabo.' Post ille convicium fecit et magis magisque praesente multis clamavit.

Rhet. Her. per sententias 1

Verborum Sententia
37 Nam ut forte hic in balineas venit, coepit, postquam perfusus est, defricari; deinde, ubi visum est, ut in alveum descenderet, ecce tibi iste de traverso: 'Heus', inquit, 'adolescens, pueri tui modo me pulsarunt; satis facias oportet.'
11 Hic, qui id aetatis ab ignoto praeter consuetudinem appellatus esset, erubuit.
7 Iste clarius eadem et alia dicere coepit.
8 Hic: 'Vix; tamen', inquit, 'sine me considerare.'
32 Tum vero iste clamare voce ista, quae perfacile cuivis rubores eicere potest: ita petulans est atque acerba, ne ad solarium quidem, ut mihi videtur, sed pone scaenam et in eiusmodi locis exercitata.
16 Conturbatus est adolescens: nec mirum, cui etiam nunc pedagogi lites ad oriculas versarentur inperito huiusmodi conviciorum.
23 Ubi enim iste vidisset scurram exhausto rubore, qui se putaret nihil habere, quod de existimatione perderet, ut omnia sine famae detrimento facere posset?

Rhet. Her. per cola et commata 1

Nam ut forte hic in balineas venit,
coepit, postquam perfusus est, defricari;
deinde, ubi visum est, ut in alveum descenderet,
ecce tibi iste de traverso:
'Heus', inquit, 'adolescens, pueri tui modo me pulsarunt;
satis facias oportet.'

Hic, qui id aetatis ab ignoto praeter consuetudinem appellatus esset, erubuit.

Iste clarius eadem et alia dicere coepit.

Hic: 'Vix; tamen', inquit, 'sine me considerare.'

Tum vero iste clamare voce ista,
quae perfacile cuivis rubores eicere potest:
ita petulans est atque acerba,
ne ad solarium quidem,
ut mihi videtur,
sed pone scaenam et in eiusmodi locis exercitata.

Conturbatus est adolescens:
nec mirum,
cui etiam nunc pedagogi lites ad oriculas versarentur
inperito huiusmodi conviciorum.

Ubi enim iste vidisset scurram exhausto rubore,
qui se putaret nihil habere,
quod de existimatione perderet,
ut omnia sine famae detrimento facere posset?

Comparatio 1: Vulgata, Genesis 39 1-20

Igitur Joseph ductus est in AEgyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius. Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant: benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam: nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?

Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, vocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos: En introduxit virum hebraeum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, et ait: Ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti, ut illuderet mihi: cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

Vulgata, Genesis per sententias

Verborum Sententia
22 Igitur Joseph ductus est in AEgyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.
33 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
48 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant: benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam: nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur.
8 Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
15 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.
50 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?
14 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.
23 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum.
11 Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.
49 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, vocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos: En introduxit virum hebraeum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
34 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, et ait: Ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti, ut illuderet mihi: cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
23 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

Vulgata, Genesis per cola et commata

Igitur Joseph ductus est in AEgyptum,
emitque eum Putiphar
eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir aegyptius,
de manu Ismaelitarum,
a quibus perductus erat.

Fuitque Dominus cum eo,
et erat vir in cunctis prospere agens:
habitavitque in domo domini sui,
qui optime noverat Dominum esse cum eo,
et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

Invenitque Joseph gratiam coram domino suo,
et ministrabat ei:
a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum,
et universa quae ei tradita fuerant:
benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Joseph,
et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam:
nec quidquam aliud noverat,
nisi panem quo vescebatur.

Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph,
et ait:
Dormi mecum.

Qui nequaquam acquiescens operi nefario,
dixit ad eam:
Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat
quid habeat in domo sua:
nec quidquam est
quod non in mea sit potestate,
vel non tradiderit mihi,
praeter te, quae uxor ejus es:
quomodo ergo possum hoc malum facere,
et peccare in Deum meum?

Hujuscemodi verbis per singulos dies,
et mulier molesta erat adolescenti:
et ille recusabat stuprum.

Accidit autem quadam die
ut intraret Joseph domum,
et operis quippiam absque arbitris faceret:
et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret:
Dormi mecum.

Qui relicto in manu ejus pallio fugit,
et egressus est foras.

Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis,
et se esse contemptam,
vocavit ad se homines domus suae,
et ait ad eos:
En introduxit virum hebraeum,
ut illuderet nobis:
ingressus est ad me,
ut coiret mecum:
cumque ego succlamassem,
et audisset vocem meam,
reliquit pallium quod tenebam,
et fugit foras.

In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
et ait:
Ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti,
ut illuderet mihi:
cumque audisset me clamare,
reliquit pallium quod tenebam,
et fugit foras.

His auditis dominus,
et nimium credulus verbis conjugis,
iratus est valde:
tradiditque Joseph in carcerem,
ubi vincti regis custodiebantur,
et erat ibi clausus.

Rhet. Her. 2

Nam quis est vestrum, iudices, qui satis idoneam possit in eum poenam excogitare, qui prodere hostibus patriam cogitarit? Quod maleficium cum hoc scelere conparari, quod huic maleficio dignum supplicium potest inveniri? In iis, qui violassent ingenuum, matremfamilias constuprassent, volnerassent aliquem aut postremo necassent, maxima supplicia maiores consumpserunt: huic truculentissimo ac nefario facinori singularem poenam non reliquerunt. Atque in aliis maleficiis ad singulos aut ad paucos ex alieno peccato iniuria pervenit: huius sceleris qui sunt adfines, uno consilio universis civibus atrocissimas calamitates machinantur. O feros animos! O crudeles cogitationes! O derelictos homines ab humanitate! Quid agere ausi sunt aut cogitare possunt? Quo pacto hostis, revulsis maiorum sepulcris, diiectis moenibus, ovantes inruerent in civitatem; quo modo deum templis spoliatis, optimatibus trucidatis, aliis abreptis in servitutem, matribusfamiliis et ingenuis sub hostilem libidinem subiectis urbs acerbissimo concidat incendio conflagrata; qui se non putant id, quod voluerint, ad exitum perduxisse, nisi sanctissimae patriae miserandum scelerati viderint cinerem. Nequeo verbis consequi, iudices, indignitatem rei; sed neglegentius id fero, quia vos mei non egetis. Vester enim vos animus amantissimus rei publicae facile edocet, ut eum, qui fortunas omnium voluerit prodere, praecipitem proturbetis ex ea civitate, quam iste hostium spurcissimorum dominatu nefario voluerit obruere.

Rhet. Her. 2 per sententias

Verborum Sententia
18 Nam quis est vestrum, iudices, qui satis idoneam possit in eum poenam excogitare, qui prodere hostibus patriam cogitarit?
13 Quod maleficium cum hoc scelere conparari, quod huic maleficio dignum supplicium potest inveniri?
25 In iis, qui violassent ingenuum, matremfamilias constuprassent, volnerassent aliquem aut postremo necassent, maxima supplicia maiores consumpserunt: huic truculentissimo ac nefario facinori singularem poenam non reliquerunt.
26 Atque in aliis maleficiis ad singulos aut ad paucos ex alieno peccato iniuria pervenit: huius sceleris qui sunt adfines, uno consilio universis civibus atrocissimas calamitates machinantur.
11 O feros animos! O crudeles cogitationes! O derelictos homines ab humanitate!
7 Quid agere ausi sunt aut cogitare possunt?
52 Quo pacto hostis, revulsis maiorum sepulcris, diiectis moenibus, ovantes inruerent in civitatem; quo modo deum templis spoliatis, optimatibus trucidatis, aliis abreptis in servitutem, matribusfamiliis et ingenuis sub hostilem libidinem subiectis urbs acerbissimo concidat incendio conflagrata; qui se non putant id, quod voluerint, ad exitum perduxisse, nisi sanctissimae patriae miserandum scelerati viderint cinerem.
15 Nequeo verbis consequi, iudices, indignitatem rei; sed neglegentius id fero, quia vos mei non egetis.
29 Vester enim vos animus amantissimus rei publicae facile edocet, ut eum, qui fortunas omnium voluerit prodere, praecipitem proturbetis ex ea civitate, quam iste hostium spurcissimorum dominatu nefario voluerit obruere.

Rhet. Her. 2 per cola et commata

Nam quis est vestrum, iudices,
qui satis idoneam possit in eum poenam excogitare,
qui prodere hostibus patriam cogitarit?

Quod maleficium cum hoc scelere conparari,
quod huic maleficio dignum supplicium potest inveniri?

In iis, qui violassent ingenuum,
matremfamilias constuprassent,
volnerassent aliquem
aut postremo necassent,
maxima supplicia maiores consumpserunt:
huic truculentissimo ac nefario facinori singularem poenam non reliquerunt.

Atque in aliis maleficiis ad singulos aut ad paucos ex alieno peccato iniuria pervenit:
huius sceleris qui sunt adfines, uno consilio universis civibus atrocissimas calamitates machinantur.

O feros animos!
O crudeles cogitationes!
O derelictos homines ab humanitate!

Quid agere ausi sunt aut cogitare possunt?

Quo pacto hostis,
revulsis maiorum sepulcris,
diiectis moenibus,
ovantes inruerent in civitatem;
quo modo deum templis spoliatis,
optimatibus trucidatis,
aliis abreptis in servitutem,
matribusfamiliis et ingenuis sub hostilem libidinem subiectis
urbs acerbissimo concidat incendio conflagrata;
qui se non putant id, quod voluerint, ad exitum perduxisse,
nisi sanctissimae patriae miserandum scelerati viderint cinerem.

Nequeo verbis consequi, iudices, indignitatem rei;
sed neglegentius id fero,
quia vos mei non egetis.

Vester enim vos animus amantissimus rei publicae facile edocet,
ut eum, qui fortunas omnium voluerit prodere,
praecipitem proturbetis ex ea civitate,
quam iste hostium spurcissimorum dominatu nefario voluerit obruere.

Rhet. Her. 3

Quibuscum bellum gerimus, iudices, videtis: cum sociis, qui pro nobis pugnare et imperium nostrum nobiscum simul virtute et industria conservare soliti sunt. Ii cum se et opes suas et copiam necessario norunt, tum vero nihilominus propter propinquitatem et omnium rerum societatem, quid omnibus rebus populus Romanus posset, scire et existimare poterant. Ii, cum deliberassent nobiscum bellum gerere, quaeso, quae res erat, qua freti bellum suscipere conarentur, cum multo maximam partem sociorum in officio manere intellegerent? Cum sibi non multitudinem militum, non idoneos imperatores, non pecuniam publicam praesto esse viderent? Non denique ullam rem, quae res pertinet ad bellum administrandum? Si cum finitumis de finibus bellum gererent, si totum certamen in uno proelio positum putarent, tamen omnibus rebus instructiores et apparatiores venirent; nedum illi imperium orbis terrae, cui imperio omnes gentes, reges, nationes partim vi, partim voluntate consenserunt, cum aut armis aut liberalitate a populo Romano superati essent, ad se transferre tantulis viribus conarentur. Quaeret aliquis: Quid? Fregellani non sua sponte conati sunt? Eo quidem isti minus facile conarentur, quod illi quemadmodum discessent videbant. Nam rerum inperiti, qui unius cuiusque rei de rebus ante gestis exempla petere non possunt, ii per inprudentiam facillime deducuntur in fraudem: at ii, qui sciunt, quid aliis acciderit, facile ex aliorum eventis suis rationibus possunt providere. Nulla igitur re inducti, nulla spe freti arma sustulerunt? Quis hoc credet, tantam amentiam quemquam tenuisse, ut imperium populi Romani temptare auderet nullis copiis fretus? Ergo aliquid fuisse necessum est. Quid aliud, nisi id, quod dico, potest esse?

Rhet. Her. 3 per sententias

Verborum Sententia
22 Quibuscum bellum gerimus, iudices, videtis: cum sociis, qui pro nobis pugnare et imperium nostrum nobiscum simul virtute et industria conservare soliti sunt.
29 Ii cum se et opes suas et copiam necessario norunt, tum vero nihilominus propter propinquitatem et omnium rerum societatem, quid omnibus rebus populus Romanus posset, scire et existimare poterant.
24 Ii, cum deliberassent nobiscum bellum gerere, quaeso, quae res erat, qua freti bellum suscipere conarentur, cum multo maximam partem sociorum in officio manere intellegerent?
14 Cum sibi non multitudinem militum, non idoneos imperatores, non pecuniam publicam praesto esse viderent?
10 Non denique ullam rem, quae res pertinet ad bellum administrandum?
54 Si cum finitumis de finibus bellum gererent, si totum certamen in uno proelio positum putarent, tamen omnibus rebus instructiores et apparatiores venirent; nedum illi imperium orbis terrae, cui imperio omnes gentes, reges, nationes partim vi, partim voluntate consenserunt, cum aut armis aut liberalitate a populo Romano superati essent, ad se transferre tantulis viribus conarentur.
9 Quaeret aliquis: Quid? Fregellani non sua sponte conati sunt?
11 Eo quidem isti minus facile conarentur, quod illi quemadmodum discessent videbant.
37 Nam rerum inperiti, qui unius cuiusque rei de rebus ante gestis exempla petere non possunt, ii per inprudentiam facillime deducuntur in fraudem: at ii, qui sciunt, quid aliis acciderit, facile ex aliorum eventis suis rationibus possunt providere.
9 Nulla igitur re inducti, nulla spe freti arma sustulerunt?
16 Quis hoc credet, tantam amentiam quemquam tenuisse, ut imperium populi Romani temptare auderet nullis copiis fretus?
5 Ergo aliquid fuisse necessum est.
8 Quid aliud, nisi id, quod dico, potest esse?

Rhet. Her. 3 per cola et commata

Quibuscum bellum gerimus, iudices,
videtis:
cum sociis,
qui pro nobis pugnare
et imperium nostrum nobiscum simul virtute et industria conservare soliti sunt.

Ii cum se et opes suas et copiam necessario norunt,
tum vero nihilominus propter propinquitatem et omnium rerum societatem,
quid omnibus rebus populus Romanus posset,
scire et existimare poterant.

Ii, cum deliberassent nobiscum bellum gerere,
quaeso, quae res erat,
qua freti bellum suscipere conarentur,
cum multo maximam partem sociorum in officio manere intellegerent?

Cum sibi non multitudinem militum,
non idoneos imperatores,
non pecuniam publicam praesto esse viderent?

Non denique ullam rem,
quae res pertinet ad bellum administrandum?

Si cum finitumis de finibus bellum gererent,
si totum certamen in uno proelio positum putarent,
tamen omnibus rebus instructiores et apparatiores venirent;
nedum illi imperium orbis terrae,
cui imperio omnes gentes, reges, nationes
partim vi, partim voluntate consenserunt,
cum aut armis aut liberalitate a populo Romano superati essent,
ad se transferre tantulis viribus conarentur.

Quaeret aliquis:
Quid? Fregellani non sua sponte conati sunt?

Eo quidem isti minus facile conarentur,
quod illi quemadmodum discessent videbant.

Nam rerum inperiti, qui unius cuiusque rei de rebus ante gestis exempla petere non possunt,
ii per inprudentiam facillime deducuntur in fraudem:
at ii, qui sciunt,
quid aliis acciderit,
facile ex aliorum eventis suis rationibus possunt providere.

Nulla igitur re inducti,
nulla spe freti arma sustulerunt?

Quis hoc credet,
tantam amentiam quemquam tenuisse,
ut imperium populi Romani temptare auderet nullis copiis fretus?

Ergo aliquid fuisse necessum est.

Quid aliud,
nisi id, quod dico,
potest esse?