Precatio. Titi Livi Ab urbe condita (27–9 a. Chr. n) 29, 27¶
Fons: urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:29.27.1-29.27.5
(Lilybaei in Sicilia, a. 206 a. Chr. n. / 548 a. U. c)
ubi illuxit, Scipio e praetoria nave silentio per praeconem facto
»divi divaeque,« inquit »qui maria terrasque colitis,
vos precor quaesoque,
uti quae in meo imperio gesta sunt, geruntur postque gerentur,
ea mihi, populo plebique Romanae, sociis nominique Latino,
qui populi Romani quique meam sectam, imperium auspiciumque
terra mari amnibusque secuntur,
bene verruncent,
eaque vos omnia bene iuvetis,
bonis auctibus auxitis;
salvos incolumesque victis perduellibus victores,
spoliis decoratos, praeda onustos triumphantesque
mecum domos reduces sistatis;
inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam faxitis;
quaeque populus Carthaginiensis in civitatem nostram facere molitus est,
ea ut mihi populoque Romano in civitatem Carthaginiensium exempla edendi facultatem detis.«
secundum has preces cruda exta caesa victima, uti mos est, in mare proiecit tubaque signum dedit proficiscendi.