Eusebii Hieronymi Stridonensis Vulgata¶
Scripta Bethleemi, 392–405.
Prologus sancti Hieronymi presbyteri in Pentateucho¶
Desiderii mei desideratas accepi epistulas, qui quodam praesagio futurorum cum Danihele sortitus est nomen, obsecrantis ut translatum in latinam linguam de hebraeo sermone Pentateuchum nostrorum auribus traderem. Periculosum opus certe, obtrectatorum latratibus patens, qui me adserunt in Septuaginta interpretum suggillationem nova pro veteribus cudere, ita ingenium quasi vinum probantes, cum ego saepissime testatus sim me pro virili portione in tabernaculum Dei offerre quae possim, nec opes alterius aliorum paupertate foedari. Quod ut auderem, Origenis me studium provocavit, qui editioni antiquae translationem Theodotionis miscuit, asterisco et obelo, id est stella et veru, opus omne distinguens, dum aut inlucescere facit quae minus ante fuerant aut superflua quaeque iugulat et confodit, maximeque Evangelistarum et Apostolorum auctoritas, in quibus multa de Veteri Testamento legimus quae in nostris codicibus non habentur, ut est illud: »Ex Aegypto vocavi filium meum«, et: »Quoniam Nazareus vocabitur«, et: »Videbunt in quem conpunxerunt«, et: »Flumina de ventre eius fluent aquae vivae«, et: »Quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quae praeparavit Deus diligentibus se«, et multa alia quae proprium συνταγμα desiderant. Interrogemus ergo eos ubi haec scripta sint, et cum dicere non potuerint, de libris hebraicis proferamus. Primum testimonium est in Osee, secundum in Isaia, tertium in Zaccharia, quartum in Proverbiis, quintum aeque in Isaia; quod multi ignorantes apocriforum deliramenta sectantur et hiberas nenias libris authenticis praeferunt. Causas erroris non est meum exponere. Iudaei prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolomeus, unius dei cultor, etiam apud Hebraeos duplicem divinitatem deprehenderet, quos maximi idcirco faciebat, quia in Platonis dogma cadere videbantur. Denique ubicumque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu Sancto, aut aliter interpretati sunt aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent et arcanum fidei non vulgarent. Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriae mendacio suo extruxerit, quibus divisi eadem scriptitarint, cum Aristheus eiusdem Ptolomei υπερασπιστης et multo post tempore Iosepphus nihil tale rettulerint, sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim vatem, aliud esse interpretem: ibi spiritus ventura praedicit, hic eruditio et verborum copia ea quae intellegit transfert; nisi forte putandus est Tullius Oeconomicum Xenofontis et Platonis Protagoram et Demosthenis Pro Ctesifonte afflatus rethorico spiritu transtulisse, aut aliter de hisdem libris per Septuaginta interpretes, aliter per Apostolos Spiritus Sanctus testimonia texuit, ut quod illi tacuerunt, hii scriptum esse mentiti sint. Quid igitur? Damnamus veteres? Minime; sed post priorum studia in domo Domini quod possumus laboramus. Illi interpretati sunt ante adventum Christi et quod nesciebant dubiis protulere sententiis, nos post passionem et resurrectionem eius non tam prophetiam quam historiam scribimus; aliter enim audita, aliter visa narrantur: quod melius intellegimus, melius et proferimus. Audi igitur, aemule, obtrectator ausculta: non damno, non reprehendo Septuaginta, sed confidenter cunctis illis Apostolos praefero. Per istorum os mihi Christus sonat, quos ante prophetas inter spiritalia charismata positos lego, in quibus ultimum paene gradum interpretes tenent. Quid livore torqueris? Quid inperitorum animos contra me concitas? Sicubi tibi in translatione videor errare, interroga Hebraeos, diversarum urbium magistros consule: quod illi habent de Christo, tui codices non habent. Aliud est, si contra se postea ab Apostolis usurpata testimonia probaverunt, et emendatiora sunt exemplaria latina quam graeca, graeca quam hebraea! Verum haec contra invidos. Nunc te precor, Desideri carissime, ut qui tantum opus me subire fecisti et a Genesi exordium capere, orationibus iuves, quo possim eodem spiritu quo scripti sunt libri, in latinum eos transferre sermonem.
explicit prologus
Liber exodi 14, 5-31¶
et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne serviret nobis
iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum
tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et duces totius exercitus
induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa
cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon
cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum
et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto
nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine
et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum
Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis
dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israhel ut proficiscantur
tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccum
ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus et in equitibus illius
et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus eius
tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum
stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent
cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua
et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva
persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium maris
iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum
et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nos
et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum
cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus
reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis
filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris
liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu Aegyptiorum
et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius.
Psalmorum liber¶
Iuxta LXX scr. Romae c. 384, emendatus Bethleemi post 386.
Praefatio Eusebii Hieronymi in libro Psalmorum (iuxta LXX)¶
Psalterium Romae dudum positus emendaram et iuxta Septuaginta interpretes, licet cursim, magna illud ex parte correxeram. Quod quia rursum videtis, o Paula et Eustochium, scriptorum vitio depravatum plusque antiquum errorem quam novam emendationem valere, cogitis ut veluti quodam novali scissum iam arvum exerceam et obliquis sulcis renascentes spinas eradicem, aequum esse dicentes, ut quod crebro male pullulat, crebrius succidatur. Unde consueta praefatione commoneo tam vos quibus forte labor iste desudat, quam eos qui exemplaria istiusmodi habere voluerint, ut quae diligenter emendavi, cum cura et diligentia transcribantur. Notet sibi unusquisque vel iacentem lineam vel signa radiantia, id est vel obelos vel asteriscos, et ubicumque virgulam viderit praecedentem, ab ea usque ad duo puncta quae inpressimus sciat in Septuaginta translatoribus plus haberi; ubi autem stellae similitudinem perspexerit, de hebraeis voluminibus additum noverit, aeque usque ad duo puncta, iuxta Theodotionis dumtaxat editionem qui simplicitate sermonis a Septuaginta interpretibus non discordat. Haec ego et vobis et studioso cuique fecisse me sciens, non ambigo multos fore qui vel invidia vel supercilio »malint contemnere videri praeclara quam discere«, et e turbulento magis rivo quam de purissimo fonte potare.
explicit praefatio.
Ps 113 iuxta LXX¶
1 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum
6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum
9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo
16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est
20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron
21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum
26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
Alia eiusdem praefatio¶
Eusebius Hieronymus Sofronio suo salutem.
(...)
Quia igitur nuper cum Hebraeo disputans quaedam pro Domino Salvatore de Psalmis testimonia protulisti, volensque ille te eludere, per sermones paene singulos adserebat non ita haberi in hebraeo ut tu de Septuaginta interpretibus opponebas, studiosissime postulasti ut post Aquilam, Symmachum et Theodotionem novam editionem latino sermone transferrem. Aiebas enim te magis interpretum varietate turbari et amore quo laberis vel translatione vel iudicio meo esse contentum. Unde inpulsus a te, cui et quae non possum negare non possum, rursum me obtrectatorum latratibus tradidi, maluique te vires potius meas quam voluntatem in amicitia quaerere. Certe confidenter dicam et multos huius operis testes citabo, me nihil dumtaxat scientem de hebraica veritate mutasse. Sicubi ergo editio mea a veteribus discreparit, interroga quemlibet Hebraeorum et liquido pervidebis me ab aemulis frustra lacerari, qui »malunt contemnere videri praeclara quam discere«, perversissimi homines. Nam cum semper novas expetant voluptates, et gulae eorum vicina maria non sufficiant, cur in solo studio Scripturarum veteri sapore contenti sunt? Nec hoc dico, quo praecessores meos mordeam, aut quicquam de his arbitrer detrahendum quorum translationem diligentissime emendatam olim meae linguae hominibus dederim; sed quod aliud sit in ecclesiis Christo credentium Psalmos legere, aliud Iudaeis singula verba calumniantibus respondere.
(...)
Valere te in Domino Iesu cupio et meminisse mei.
explicit praefatio
Ps 113 iuxta Hebraicum, scriptus Bethleemi, 392–405¶
1 cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
2 factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius
3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4 montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis
5 quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum
6 montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis
7 a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob
8 qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum
9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10 propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum
11 Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
12 idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14 aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo
16 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
17 Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
18 domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
19 timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est
20 Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
21 benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
22 addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
24 caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
25 non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium
26 sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia