Eusebii Hieronymi Stridonensis Vita Pauli 4–10 (scr. 377–382)¶
Per idem ergo tempus quo talia gerebantur apud inferiorem Thebaidem, cum sorore iam uiro tradita morte amborum parentum in haereditate locupleti Paulus relictus est, annorum circiter sexdecim, litteris tam Graecis quam Aegyptiacis adprime eruditus, mansueti animi, Deum ualde amans. Et cum persecutionis detonaret procella, in uilla remotiore secretior erat.
Verum quid pectora humana non cogis »Auri sacra fames«? Sororis maritus coepit prodere uelle quem celare debuerat. Non illum uxoris lacrimae, non communio sanguinis, non exspectans cuncta ex alto Deus ab scelere reuocauerunt. Aderat, instabat, crudelitate quasi pietate utebatur.
Quod ubi prudentissimus adulescens intellexit, ad montium deserta confugiens, dum persecutionis finem praestolaretur necessitatem in uoluntatem uertit, ac paulatim procedens rursusque subsistens atque hoc idem saepius faciens tandem repperit saxeum montem, ad cuius radices haud grandis spelunca lapide claudebatur.
Quo remoto (ut est cupiditas hominum auidius occulta cognoscere) animaduertit intus grande uestibulum, quod aperto desuper coelo patulis diffusa ramis uetus palma contexerat, fontem lucidissimum ostendens; cuius riuum tantummodo foras statim eadem quae genuerat terra sorbebat. Erant praeterea per exesum montem haud pauca habitacula, in quibus scabrae iam incudes et mallei, quibus pecunia signatur, uisebantur. Hunc locum Aegyptiorum litterae ferunt furtiuam monetae officinam fuisse, ea tempestate qua Cleopatrae iunctus Antonius est.
Igitur adamato quasi a Deo sibi offerretur habitaculo, omnem ibidem in orationibus et solitudine duxit aetatem. Cibum et uestimentum palma praebebat.
Quod ne cui impossibile uideatur, Iesum testor et sanctos angelos eius, in ea parte eremi quae iuxta Syriam Saracenis iungitur et uidisse me monachos et uidere, e quibus unus triginta iam per annos clausus hordeaceo pane et lutulenta aqua uiuit. Alter in cisterna ueteri (quam gentili sermone Syri »gubbam« uocant) quinque caricis per singulos dies sustentatur. Haec incredibilia uidebuntur eis, qui non crediderint omnia possibilia esse credentibus.
Sed ut ad id redeam unde digressus sum, cum iam centesimo tertio decimo aetatis suae anno beatus Paulus coelestem uitam ageret in terris et nonagenarius in alia solitudine Antonius moraretur, ut ipse adserere solebat, haec in mentem eius cogitatio incidit, nullum ultra se monacharum in eremo consedisse. Atque illi per noctem quiescenti reuelatum est esse alium interius multo se meliorem ad quem uisendum properare deberet. Illico erumpente luce uenerabilis senex infirmos artus baculo regente sustentans coepit ire uelle quo nesciebat.
Et iam media dies coquente desuper sole feruebat, nec tamen a coepto itinere deducebatur dicens: »Credo Deo meo, quod olim seruum suum, quem mihi promisit, ostendet.«
Nec plura his, conspicatur hominem equo mixtum, cui opinio poetarum Hippocentauro uocabulum indidit. Quo uiso salutaris impressione signi armat frontem et »heus tu,« inquit, »quanam in parte Dei seruus hic habitat?«
At ille barbarum nescio quid infrendens et frangens potius uerba quam proloquens, inter horrentia ora satis blandum quaesiuit adloquium. Et cum dexterae manus protensione cupitum indicat iter, ac sic patentes campos uolucri transmittens fuga ex oculis mirantis euanuit. Verum hoc utrum diabolus ad terrendum eum simulauerit, an (ut solet) eremus monstruosorum ferax animalium istam quoque gignat bestiam, incertum habemus.
Stupens itaque Antonius et de eo quod uiderat secum uoluens ulterius progrediebatur. Nec mora, inter saxosam conuallem haud grandem homunculum uidet aduncis naribus, fronte cornibus asperata, cuius extrema pars corporis in caprarum pedes desinebat. Et hoc adtonitus expectaculo scutum fidei et loricam spei bonus praeliator arripuit. Nihilominus memoratum animal palmarum fructus ad uiaticum, quasi pacis obsides, offerebat. Quo cognito gradum pressit Antonius, et quisnam esset interrogans hoc ab eo responsum accepit:
»Mortalis ego sum et unus ex accolis eremi, quos uario delusa errore gentilitas Faunos Satyrosque et Incubos colit. Legatione fungor gregis mei. Precamur ut pro nobis communem Dominum depreceris; salutem mundi olim uenisse cognouimus, et 'in uniuersam terram exiit sonus eius.'«
Talia eo loquente longaeuus uiator ubertim faciem lacrimis rigabat, quas magnitudo laetitiae indices cordis effuderat. Gaudebat quippe de Christi gloria, de interitu Satanae, simulque admirans, quod eius posset intellegere sermonem et baculo humum percutiens aiebat: »Vae tibi, Alexandria, quae pro Deo portenta ueneraris. Vae tibi, ciuitas meretrix, in qua totius orbis daemonia confluxere. Quid nunc dictura es? Bestiae Christum loquuntur, et tu pro Deo portenta ueneraris!«
Necdum uerba compleuerat et quasi pennigero uolatu petulcum animal aufugit.
Hoc ne cui ad incredulitatem scrupulum moueat, sub rege Constantio, uniuerso mundo teste, defenditur. Nam Alexandriam istiusmodi homo uiuus perductus magnum populo spectaculum praebuit, et postea cadauer exanime, ne calore aestatis dissiparetur, sale infusum et Antiochiam, ut ab Imperatore uideretur, adlatum est.
Sed ut propositum persequar, Antonius coepta regione pergebat, ferarum tantum uestigia intuens et eremi latam uastitatem. Quid ageret, quo uerteret gradum?
Iam altera effluxerat dies. Restabat unum, ut deseri se a Christo non posse confideret. Pernox secundas in oratione exegit tenebras, et dubia adhuc luce haud procul intuetur lupam sitis ardoribus anhelantem ad radicem montis inrepere. Quam secutus oculis et iuxta speluncam, cum fera abiisset, accedens, coepit introspicere, nihil curiositate proficiente, tenebris arcentibus uisum. Verum ut Scriptura ait, »perfecta dilectio foras mittit timorem.« Suspenso gradu et anhelitu temperato callidus explorator ingressus est, ac paulatim progrediens saepiusque subsistens sonum aure captabat. Tandem per caecae noctis horrorem procul lumen intuitus, dum auidius properat, offensum pede lapidem in strepitum concitauit; post cuius sonitum beatus Paulus ostium quod patebat occludens sera obfirmauit.
Tunc uero Antonius pro foribus corruens, usque ad sextam et eo amplius horam aditum precabatur dicens: »Qui sim, unde, cur uenerim, nosti. Scio me non mereri conspectum tuum; tamen nisi uidero, non recedam. Qui bestias suscipis, hominem cur repellis? Quaesiui et inueni, pulso ut aperiatur. Quod si non impetro, hic, hic moriar ante postes tuos. Certe sepelies uel cadauer.«
Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Ad quem responsum paucis ita reddidit heros:
»Nemo sic petit ut minetur, nemo cum lacrimis calumniam facit. Et miraris si non recipiam, cum moriturus adueneris?«
Sic adridens patefecit ingressum. Quo aperto dum in mutuos miscentur amplexus, propriis se salutauere nominibus; gratiae Domino in commune referuntur.
Et post sanctum osculum residens Paulus cum Antonio ita exorsus est: »En quem tanto labore quaesisti, putribus senectute membris operit inculta canities. En uides hominem, puluerem mox futurum. Verum quia caritas omnia sustinet, narra mihi, quaeso, ut se habeat humanum genus. An in antiquis urbibus noua tecta consurgant; quo mundus regatur imperio; an supersint aliqui, qui daemonum errore rapiantur?«
Inter has sermocinationes suspiciunt alitem coruum in ramo arboris consedisse, qui inde leniter subuolans integrum panem ante mirantium ora deposuit. Post cuius abscessum: »Eia,« inquit Paulus, »Dominus nobis prandium misit, uere pius, uere misericors. Sexaginta iam anni sunt quod dimidii semper panis fragmen accipio, uerum ad aduentum tuum militibus suis Christus duplicauit annonam.«