Skip to content

Epistola LVII Ad Pammachium de optimo genere interpretandi (scripta a. 395)

Cum, quod Epiphanii superiorem epistolam 51 ad Joannem Episcopum Jerosolymitanum non recte transtulisset Hieronymus, cavillaretur Ruffinus, post querelas, quod, se inscio, e scriniis suffuratus epistolam nondum plene emendatam, aliquis sit, tam veterum omnium eruditorum, quam sacrarum Scripturarum testimoniis docet, quodnam sit optimum genus interpretandi, illud scilicet esse ostendens, quo ipse in vertenda illa epistola usus est, hoc est, quo sensus e sensu, non verbum e verbo transfertur.

1. Paulus Apostolus, praesente Agrippa rege, de criminibus responsurus, quod posset intelligere qui auditurus erat, securus de causae victoria statim in principio sibi gratulatur, dicens: »De omnibus quibus accusor a Judaeis, o rex Agrippa, existimo me beatum, cum apud te sim hodie defendendus, qui praecipue nosti cunctas quae in Judaeis sunt consuetudines et quaestiones« (Act. 26. 13). Legerat enim illud Jesu: »Beatus qui in aures loquitur audientis« (Eccli. 25. 12 secundum LXX); et noverat tantum oratoris verba proficere, quantum judicis prudentia cognovisset. Unde et ego beatum me in hoc duntaxat negotio judico, quod apud eruditas aures imperitae linguae responsurus sum: quae objicit mihi vel ignorantiam, vel mendacium; si aut nescivi alienas litteras vere interpretari, aut nolui: quorum alterum error, alterum crimen est. Ac ne forsitan accusator meus facilitate, qua cuncta loquitur, et impunitate, qua sibi licere omnia putat, me quoque apud vos argueret, ut Papam Epiphanium criminatus est, hanc epistolam misi, quae te, et per te alios, qui nos amare dignantur, rei ordinem doceat.

(...)

5. Hactenus sic locutus sum quasi aliquid de Epistola commutaverim, et simplex translatio possit errorem habere, non crimen. Nunc vero cum ipsa Epistola doceat nihil mutatum esse de sensu, nec res additas, nec aliquod dogma confictum, »Faciunt nae intelligendo ut nihil intelligant (Terent. Prol. Andr.): et dum alienam imperitiam volunt coarguere, suam produnt. Ego enim non solum fateor, sed libera voce profiteor, me in interpretatione Graecorum, absque Scripturis sanctis, ubi et verborum ordo mysterium est, non verbum e verbo, sed sensum exprimere de sensu. Habeoque hujus rei magistrum Tullium, qui Protagoram Platonis, et Oeconomicon Xenophontis et Aeschinis ac Demosthenis duas contra se orationes pulcherrimas transtulit. Quanta in illis praetermiserit, quanta addiderit, quanta mutaverit, ut proprietates alterius linguae, suis proprietatibus explicaret, non est hujus temporis dicere. Sufficit mihi ipsius translatoris (Ciceronis) auctoritas, qui ita in Prologo earumdem orationum locutus est: »Putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium. Converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes, inter seque contrarias, Aeschinis et Demosthenis: nec converti, ut interpres, sed ut Orator, sententiis iisdem et earum formis, tam figuris quam verbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere: sed genus omne verborum vimque servavi. Non enim me annumerare ea lectori putavi oportere, sed tanquam appendere. Rursum in calce sermonis: Quorum ego, ait, orationes, si, ut spero, ita expressero, virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis, et earum figuris, et rerum ordine: verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant amore nostro. Quae si e Graecis omnia conversa non erunt: tamen ut generis ejusdem sint, elaboravimus.« Sed et Horatius vir acutus et doctus, hoc idem in Arte Poetica erudito interpreti praecipit:
Nec verbum verbo curabis reddere, fidus
Interpres.

Terentius Menandrum, Plautus et Cecilius veteres comicos interpretati sunt. Numquid haerent in verbis: ac non decorem magis et elegantiam in translatione conservant? Quam vos veritatem interpretationis, hanc eruditi κακοζηλίαν nuncupant. Unde et ego doctus a talibus ante annos circiter viginti, et simili tunc quoque errore deceptus, certe hoc mihi a vobis objiciendum nesciens, cum Eusebii Caesariensis Χρονικὸν in Latinum verterem, tali inter caetera usus sum Praefatione: »Difficile est alienas lineas insequentem, non alicubi excidere: et arduum, ut quae in alia lingua bene dicta sunt, eumdem decorem in translatione conservent. Significatum est aliquid unius verbi proprietate: non habeo meum quo id efferam: et dum quaero implere sententiam longo ambitu, vix brevis vitae spatia consummo. Accedunt hyperbatorum anfractus, dissimilitudines casuum, varietates figurarum: ipsum postremo suum, et, ut ita dicam, vernaculum linguae genus. Si ad verbum interpretor, absurde resonant: si ob necessitatem aliquid in ordine, vel in sermone mutavero, ab interpretis videbor officio recessisse.« Et post multa, quae nunc prosequi otiosum est, etiam hoc addidi: »Quod si cui non videtur linguae gratiam in interpretatione mutari, Homerum ad verbum exprimat in Latinum. Plus aliquid dicam: eumdem sua in lingua prosae verbis interpretetur: videbis ordinem ridiculum, et Poetam eloquentissimum vix loquentem.«

(...)

12. Sed ut infinita praeteream, et ostendam tibi, vir omnium nobilium Christianissime, et Christianorum nobilissime, cujusmodi falsitatis me in epistolae translatione reprehendant, ipsius epistolae ponam cum Graeco sermone principium, ut ex uno crimine intelligantur et caetera, Ἔδει ἡμᾶς ἀγαπητὲ μὴ τῇ οἰήσει τῶν κλήρων φέρεσθαι, quod ita me vertisse memini: »Oportebat nos, dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam.« Ecce, inquiunt, in uno versiculo quanta mendacia. Primum ἀγαπητός, dilectus est non dilectissimus. Deinde οἴησις, aestimatio dicitur, non superbia; non enim dixit οἰήματι, sed οἰήσει: quorum alterum tumorem, alterum arbitrium sonat. Totumque quod sequitur, »clericatus honore non abuti in superbiam«, tuum est. Quid ais, o columen litterarum, et nostrorum temporum Aristarche, qui de universis scriptoribus sententiam feras? Ergo frustra tanto tempore studuimus; et »saepe manum ferulae subduximus« (Juvenal. Sat. I). Egredientes de portu, statim impegimus. Igitur quia et errasse humanum est, et confiteri errorem, prudentis; tu, quicumque reprehensor es, tu me, obsecro, emenda, praeceptor, et verbum de verbo exprime. Debueras, inquit, dicere: »Oportebat nos, dilecte, non aestimatione clericorum ferri.« Haec est Plautina eloquentia, hic lepos Atticus, et Musarum, ut dicunt, eloquio comparandus! Completur in me tritum vulgi sermone proverbium: Oleum perdit et impensas, qui bovem mittit ad ceroma. Haec non est illius culpa, cujus sub persona alius agit tragoediam; sed Ruffini et Melanii magistrorum ejus, qui illum magna mercede nihil scire docuerunt. Nec reprehendo in quolibet Christiano sermonis imperitiam; atque utinam Socraticum illud haberemus: Scio, quod nescio; et alterius sapientis (Chilonis ut putatur): Teipsum intellige. Venerationi mihi semper fuit non verbosa rusticitas, sed sancta simplicitas. Qui in sermone imitari se dicit Apostolus, prius imitetur virtutes in vita illorum, in quibus loquendi simplicitatem excusabat sanctimoniae magnitudo; et syllogismos Aristotelis, contortaque Chrysippi acumina, resurgens mortuus confutabat. Caeterum ridiculum, si quis e nobis manens inter Croesi opes, et Sardanapali delicias, de sola rusticitate se jactet: quasi omnes latrones, et diversorum criminum rei, diserti sint et cruentos gladios philosophorum voluminibus, ac non arborum truncis occulant.

13. Excessi mensuram epistolae, sed non excessi doloris modum. Nam qui falsarius vocor et inter muliercularum radios et textrina dilanior, contentus sum crimen abnuere, non referre. Unde arbitrio tuo cuncta permitto; ut legas ipsam epistolam, tam Graecam quam Latinam, et illico intelliges accusatorum meorum naenias et probrosas querelas. Porro mihi sufficit amicum instruxisse carissimum et in cellula latitantem diem tantum exspectare judicii. Optoque, si fieri potest, et si adversarii siverint, Commentarios potius Scripturarum, quam Demosthenis et Tullii Philippicas tibi scribere.