Skip to content

Suspicio apud Forcellinum

Fons: Forcellini, via lexica.linguax.com

SUSPĪCĬO (suspitio), ōnis, f. 3.

[Scriptiones]

In antiqu. MSS. et edit. libris quibusd. scribitur suspitio pro suspicio, ut et suspitiose, suspitiosus; quae quidem scriptio ad originem vocis magis accedere videtur. V. Fleckeisen Fünfz. Art. 30., cui quidem consentit Ritschl Philog. Schrift. p. 645., adversantur tamen Haupt. Opusc. 3. 456. et seqq., Bergk in Philol. 28. 448. et Brambach Hülfsb. 6. 2. Aufl.).

[Prosodia]

Secunda syllaba longa est, quasi sit contracta a suspicatio vel potius ab antiquo suspicitum pro suspectum, unde inusit. suspicitio.

  • Phaedr. 3. prol. Suspicione si quis errabit sua.
  • et 3. 10. Maligna insontem deprimit suspicio.
  • Martial. 11. 45. Oblinitur, minimae siqua est suspicio rimae.
  • Auson. Epist. 24. 8. Concinnat verisimilis suspicio culpas. Est qui leg. suspectio.
  • Paulin. Nolan. carm. 11. 16. Duceret in sanctum suspicio falsa parentem. Hic quoque alii suspectio.

Plaut. quoque semper produxisse dicitur ab eruditis, qui ejus metrorum rationem accurate inspexerunt. Ego, inquit Forcellinus, Latinum poetam, qui corripuerit, inveni adhuc neminem.

[Sensus]

— Suspicio proprie est actus sursum aspiciendi; sed translate adhibetur et est opinio, cogitatio, conjectura, levis cognitio (It. sentore, notizia, opinione; Fr. notice, conjecture, opinion, idée, pressentiment; Hisp. noticia, opinion, conjetura; Germ. die Vermuthung; Angl. a knowledge, idea, notion, opinion, conception).

¶ 1. Generatim.

— a) Absolute.

  • Cic. 3. Nat. D. 25. 64. Istam intelligentiam non modo comprehendere animo, sed ne suspicione quidem possum attingere.

— b) Cum Genet.

  • Id. 1. ibid. 23. 62. Multas esse gentes sic immanitate efferatas, ut apud eas nulla suspicio deorum sit.
  • et Pallad. 2. R. R. 15. ante med. Mulsa, quae suspicionem tantum possit habere dulcedinis. h. e. levis sensus, leve indicium.
  • Sic Petron. Sat. 94. sub fin. Nulla suspicione vulneris laesus.

¶ 2. Speciatim

et saepissime est actus suspicandi, metus, conjecture, incerta opinio de malo, ὑποψία, ὑπόληψις (It. sospetto, sospizione, diffidenza; Fr. soupcon; Hisp. sospecha; Germ. der Verdacht; Angl. mistrust, suspicion).

— a) Absolute.

  • Plaut. Trin. 1. 2. 42. Suspicionem et culpam ut a me segregent.
  • Id. Bacch. 3. 3. 32. Suspicionem sustinet innocens.
  • Id. Epid. 3. 4. 53. Sic suspicio 'st.
  • Id. Mil. glor. 2. 4. 35. Suspicionem maximam sum visa sustinere.
  • et Merc. 1. 2. 100. Suspicio me prehendit.
  • Ter. Andr. 2. 2. 22. Mihi incidit suspicio.
  • Id. Eun. 3. 3. 8. Jam tum erat suspicio.
  • Caes. 1. B. G. 19. Quum ad has suspiciones certissimae res accederent.
  • Cic. 1. Fin. 16. 50. Improborum facta primo suspicio insequitur, deinde sermo atque fama, tum accusator, tum judex.
  • Sall. fragm. apud Non. p. 186. 20. Merc. Multis suspicionibus volentia plebis facturus videbatur.
  • Caes. 5. B. G. 44. in fin. Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus. senza dar sospetto.
  • et 3. ibid. 38. Suspicionem inferre.
  • Cic. 7. Att. 8. efferre.
  • Id. 4. Herenn. 27. 37. occulte facere.
  • Id. Cluent. 64. 180. commovere in aliquem.
  • Nepos Datam. 11. parere.
  • Id. Hannib. 2. Ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent.
  • Caes. 6. B. G. 18. Res venit in suspicionem.
  • Sic Cic. Flacc. 31. 83. Decianus, qui tibi in suspicionem nullo suo delicto venit.
  • Id. 11. Phil. 10. 24. In eamdem cadere suspicionem collega non potest.
  • Id. Rosc. Am. 10. 28. In hac re nulla subest suspicio.
  • Ter. Hecyr. 4. 2. 23. Exsolvere se suspicione.
  • Id. Eun. 3. 1. 46. Suspicionem augere.
  • Cic. 5. Verr. 59. in fin. levare atque ab se removere.
  • et ibid. 60. extr. omnem ab sese propulsare.
  • Id. fragm. pro C. Cornel. apud Ascon. tollere.
  • Plaut. Trin. 3. 3. 54. amovere ab aliquo.
  • Cic. 1. Invent. 16. 22. Si aliquas minus honestas suspiciones injectas diluemus. Est qui leg. suspectationes.
  • et Cluent. 5. 14. Suspiciones obscurae.

— b) Cum Genet. - Plaut. Amph. 1. 2. 28. Ne in suspicione ponatur stupri. - Ter. Heaut. 4. 5. 52. amoris. - Caes. 4. B. G. 32. Neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita. - Id. 7. ibid. 62. Acerrime reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. - et 1. ibid. 39. Timoris suspicionem vitare. - et 2. ibid. 33. infidelitatis sustinere. - Nepos Datam. 10. praebere alicui insidiarum. - Cic. 3. Fam. 12. extr. Dare alicui suspicionem ficte reconciliatae gratiae. - Id. 7. Verr. 4. in fin. Leonidae cujusdam familia in suspicionem vocata est conjurationis. - Id. Harusp. resp. 17. 37. Multi sunt, in quos maleficii hujus suspicio cadat. - Id. Cluent. 2. Largitionis recipienda suspicio est. - Id. 1. Cat. 2. 4. Suspiciones seditionum. - Auct. B. Afr. 45. Quod et tempestas erat turbulenta et nulla suspicio hostis.

— c) Cum Abl. et praep. de.

  • Ter. Adelph. 4. 4. 5. Tanta nunc suspicio de me incidit.
  • Cic. 13. Fam. 24. Ut omnem offensionem suspicionis, quam habebas de Lysone, deponeres.
  • Id. 1. ad Brut. 6. Venire alicui in suspicionem de aliqua re.

— d) Cum Infinito.

  • Plaut. Pseud. 1. 5. 149. Suspicio est mihi, nunc vos suspicarier, me idcirco haec promittere etc.
  • Nepos Eumen. 4. Injicere suspicionem hostibus, his locis esse castra.
  • Adde Agesil. 8. et Eumen. 9.

— e) Cum Conjunctivo et partic. quin.

  • Caes. 1. B. G. 4. extr. Neque abest suspicio, quin ipse sibi mortem consciverit.

¶ 3. Suspicionem habere tum active sumitur, tum passive.

— a) Active pro suspicari, sospettare.

  • Cic. ad Pompej. 2. post ep. 11. l. 8. ad Att. Suspicionem nullam habebam, te mare transiturum.
  • Adde 3. Fam. 24.

— b) Passive pro in suspicione esse, esse suspectum, essere sospetto.

  • Nepos Epam. 5. sub fin. Habebat enim Meneclides suspicionem adulterii.
  • Cic. Cluent. 62. 174. Ea res satis firmam veneni suspicionem non habet.
  • Id. 16. Att. 4. a med. Haec navigatio habet quasdam suspiciones periculi.

¶ 4. Singulare est illud

  • Fronton. De orat. (edente iterum A. Maio) ep. 2. ad fin. Quod librarii manu epistula scripta est, a labore gravi digitis consului, qui sunt jam in suspicione. h. e. qui ex chiragra jam jam laboraturi videntur.