Audacia apud Forcellinum¶
Fons: Forcellini, via lexica.linguax.com
AUDĀCĬA, ae, f. 1. (audeo) animi securitas, qua quis malum neque futurum timet, neque praesens horrescit
(It. ardire, ardimento, audacia; Fr. audace, courage, hardiesse; Hisp. audacia, ardimiento; Germ. Kühnheit, Keckheit, Verwegenheit; Angl. boldness, courage, intrepidity, audacity).
¶ 1. Interdum accipitur in bonam partem, et est fidentia vel animus ad omnia paratus.
- Sall. Cat. 52. 17. Majores nostri, P. C., neque consilii, neque audaciae unquam eguere.
- Id. ibid. 52. 2. Quanta cujusque animo audacia naturâ aut moribus inest, tanta in bello patere solet.
- Adde eumd. ibid. 9. et Jug. 94. Liv. 1. 12. Et alia Romana acies audaciâ regis accensa fundit Sabinos.
- Id. 25. 38. Non enim frangere audaciam vestram, sed differre in majorem gloriam atque opportunitatem volui.
- Adde eumd. 2. 10. Propert. 2. 8. 9. Quod si deficiant vires, audacia certe Laus erit: in magnis et voluisse, sat est.
- Curt. 8. 11. 11. Vir audaciae promptae conversus ad corporis custodes sequi se jubet.
- Tac. 4. Hist. 49. Unam in audacia spem salutis.
- Id. Agric. 11. Audacia in deposcendis periculis.
- Adde Justin. praefat., et 2. 9., et 12. ad fin.
¶ 2. Saepius in malam partem; et quidem -
a) Audacia est temeritas, imprudentia, nimia licentia.
- Cic. Dejot. 8. 25. Vide quid licentiae, Caesar, nobis tua liberalitas det, vel potius audaciae.
- Plin. 1. Hist. nat. praefat. 4. Itaque cum ceteris in venerationem tui pateant omnia illa, nobis ad colendum te familiarius audacia sola superest.
- Sueton. Gramm. 10. in fin. Vitare obscuritatem Sallustii et audaciam in translationibus. -
b) Item audacia est immanis temeritas, impudens petulantia: ut ait
- Cic. 1. Off. 19. 63. Animus paratus ad periculum si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius nomen habet, non fortitudinis.
- Et 2. Invent. 54. 165. Audacia non contrarium (fidentiae), sed appositum ac propinquum, et tamen vitium. -
Singulari num.
- Plaut. Amph. 1. 1. 215. Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis advenisti, audaciai columen, consutis dolis.
- Adde eumd. Men. 5. 1. 13. Ter. Andr. 1. 3. 21. Audire eorum est operae pretium audaciam.
- Id. Heaut. 2. 3. 72. O hominis impudentem audaciam!
- Id. Phorm. 5. 7. 84. Affectum esse audacia.
- Cic. 4. Verr. 30. 74. Homo incredibili importunitate et audacia.
- Id. Dom. 55. 141. Incredibili armatus audacia.
- Adde ibid. 45. 116. et 55. 140. Id. Flacc. 15. 35. Audacia atque impudentia fretus.
- Id. Cluent. 65. 183. Audacia callida.
- Id. 13. Phil. 5. 10. immanis ad omne facinus.
- Id. Cluent. 65. 184. Abundare audaciâ.
- Id. Caecin. 1. 2. Audaciae cedere.
- Id. 10. Phil. 5. 11. Furentis hominis conatum atque audaciam comprimere.
- Id. 13. ibid. 13. 29. Contundere et frangere audaciam alicujus.
- Adde Quintil. 2. 16. 7. Sall. Jug. 14. Audacia intoleranda.
- Liv. 44. 4. pertinax.
- Id. 28. 22. vecors.
- Ovid. 3. Trist. 9. 17. ingens.
- Curt. 6. 11. 2. Stolidâ audaciâ ferocem esse.
- Id. 8. 13. Temeritate atque audacia insignem esse.
- Tac. 1. Ann. 57. Audaciâ promptus.
- Id. 3. Hist. 66. Accingi in audaciam. -
In plurali numero fere significat actiones audaces ac temerarias.
- V. Caton. apud Paul. Diac. p. 27. 6. Müll. Cic. 2. Cat. 5. 10. Non enim jam sunt mediocres hominum libidines, non inhumanae audaciae ac tolerandae.
- Id. Sull. 27. 70. Quantas audacias, quam incredibiles furores etc.
- Id. 5. Verr. 89. 208. Istorum audacias ac libidines resecare. Cod. Vatican. habet audaciam.
- Id. 9. Att. 7. 5. Libidines, audacias, sumptus sustinere.
- Adde Tac. 1. Ann. 74.
Impudentia apud Forcellinum¶
Fons: Forcellini, via lexica.linguax.com
IMPŬDENTĬA vel inpudentia, ae, f. 1. inverecundia, audacia, petulantia, sfacciataggine, impudenza, sfrontatezza, ἀναίδεια.
- Ennius apud Cic. 4. Tusc. 36. 77. Quis homo te exsuperavit usquam gentium impudentiâ?
- Cato apud Gell. 17. 2. Qui illius impudentiam norat et duritudinem.
- Plaut. Bacch. 1. 2. 52. Quum istanc nactus impudentiam.
- Cic. Flacc. 15. 35. Impudentia atque audacia fretus.
- Id. Orat. 71. 238. Verecundia negandi scribendi impudentiam suscepi.
- Id. 1. Orat. 38. 172. Ceteros non dubitabo primum inertiae condemnare, post etiam impudentiae.
- Adde eumd. ibid. 173. Id. Harusp. resp. 1. 1. Reprimere alicujus impudicam impudentiam.
- Id. Dom. 38. 101. An ego tantam aut animi duritiem habere, aut oculorum impudentiam possim, ut possim intueri etc.?
- Caes. 3. B. C. 20. Cujus animi, aut cujus impudentiae est?
- Plin. 4. Ep. 7. Eo impudentia pervenit, ut a plurimis orator habeatur.
- Id. Paneg. 48. In ore impudentia multo rubore suffusa.