Orationis pro Milone (a. 52 a. Chr. n.) synopsis rhetorica et argumentum¶
Argumentum¶
Summae erant inimicitiae Titum Annium Milonem inter et Publium Clodium, utrumque civem Romanum. Odii Clodiani in Milonem haec causa fuit quod Milo peteret consulatum eo anno quo Clodius praeturam. Itaque Clodius summa vi ac studio nitebatur ne Milo eo anno consul esset; quod cum impedire non posset (Milo enim omnium voce consul futurus pronuntiabatur) Clodius de Milone interficiendo cogitavit. Egressus Urbe in villam quandam in Albano se recepit; unde vesperi rediens obvium in via Appia Milonem habuit paenulatum, cum uxore, ancillis et pueris. Ibi ante fundum Clodianum orta inter servos rixa et impetu in Milonem facto Clodius occiditur. Reus caedis Milo in ius vocatur. Qui plura volet, consulat Asconium Pedianum qui rem fusissime pertractat.
Personae¶
Reus caedis Milo; accusatores Appius maior, M. Antonius et P. Valerius Nepos. Patronus solus Cicero. Quaesitor extra ordinem, populi suffragio creatus, L. Domitius Aenobarbus; iudices quinquaginta et unus, senatores nempe octodecim, equites septemdecim, tribuni aerarii sexdecim.
Tempus¶
Habita est haec oratio III. Idus April. Pompeio Magno tertium consule sine collega, anno Urbis conditae 701, Ciceronis aetatis 54. Qui cum inciperet dicere, Clodianorum clamoribus exceptus est; unde non ea libertate et vi, qua solitus erat, pronuntiavit.
Locus¶
Acta fuit in foro quod dispositis armatis militibus complevit Pompeius; ipse vero cum praesidio ad aerarium stabat.
Causa¶
Publica est, de vi, et in genere iudiciali; et, quia non ambiguum erat quin a Milone Clodius interfectus fuisset, quaeritur uter utri insidias fecerit.
Partes¶
Illius orationes partes sunt: exordium, propositio cum distributione, confutatio, narratio, constitutio causae, confirmatio, peroratio.
Eventus¶
Triginta et octo iudicum suffragiis damnatus est Milo. Sciebant illi quidem inscio Milone Clodium vulneratum esse; sed compererant, inquit Asconius Pedianus, postquam vulneratus esset iussu Milonis interfectum fuisse. Statim atque condemnatus est Milo, in exsilium Massiliam profectus est, quo cum ei delata fuisset haec oratio tanta ingenii subtilitate elaborata, dixisse fertur: »Si sic egisses, M. Tulli, barbatos pisces Milo Massiliae non ederet.«
Exordium¶
Exorditur Cicero ab adiunctis huius iudicii.
Confutatio¶
Continet haec refutatio tria praeiudicia quae contra Milonem a Clodianis iactabantur. Primum, nefas esse ei vivere qui a se hominem interfectum esse fatebatur. Secundum, Milonem iam damnatum esse senatus iudicio. Tertio, eundem Milonem esse damnatum sententia Cn. Pompeii.
Narratio¶
Tria capita continet haec narratio. 1. Clodii consilia. 2. Profectionem. 3. Pugnam.
Confirmatio¶
Duas partes continet haec confirmatio. In prima ostendit insidias fecisse Clodium Miloni. In secunda, gloriosum Miloni fuisse Clodium interfecisse. Primam partem tractat 1. per coniecturam, ab antecedentibus, sive personis; 2. a concomitantibus, sive ab ipsis facti circumstantiis; 3. a confutatione quorundam quae ab adversariis obiiciuntur; 4. a consequentibus.
Prima probatio¶
Ab antecedentibus: non Milonem Clodio, sed Clodium Miloni struxisse insidias.
Secunda probatio¶
A concomitantibus sive ab ipsis facti circumstantiis.
Tertia probatio¶
Ubi refutantur quae de servis obiiciebantur.
Quarta probatio¶
A consequentibus Milonem non fecisse insidias.
Peroratio¶
Tota haec peroratio ad misericordiam comparata est.