Ciceronis ad Quintum fratrem epistula 1, 2, 16¶
nostrae tamen causae non videntur homines defuturi; mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur. equidem cum spe sum maxima tum maiore etiam animo; spe, superiores fore nos, animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam. sed tamen se res sic habet: si diem nobis dixerit, tota Italia concurret, ut multiplicata gloria discedamus; sin autem vi agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum sed etiam alienorum ut vi resistamus. omnes et se et suos amicos clientis, libertos servos, pecunias denique suas pollicentur. nostra antiqua manus bonorum ardet studio nostri atque amore. si qui antea aut alieniores fuerant aut languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis coniungunt. Pompeius omnia pollicetur et Caesar; quibus ego ita credo ut nihil de mea comparatione deminuam. tribuni pl. designati sunt nobis amici; consules se optime ostendunt; praetores habemus amicissimos et acerrimos civis, Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum; bonos etiam alios singularis. qua re magnum fac animum habeas et spem bonam. de singulis tamen rebus quae cotidie gerantur faciam te crebro certiorem.
Divisio per cola¶
nostrae tamen causae non videntur homines defuturi;
mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur.
equidem cum spe sum maxima |
tum maiore etiam animo, ||
spe, superiores fore nos, ||
animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam.
sed tamen se res sic habet:
si diem nobis dixerit, ||
tota Italia concurret, ||
ut multiplicata gloria discedamus; ||
sin autem vi agere conabitur, ||
spero fore studiis non solum amicorum sed etiam alienorum |
ut vi resistamus.
omnes et se |
et suos amicos clientis, libertos servos, |
pecunias denique suas pollicentur.
nostra antiqua manus bonorum |
ardet studio nostri atque amore.
si qui antea aut alieniores fuerant aut languidiores, ||
nunc horum regum odio se cum bonis coniungunt.
Pompeius omnia pollicetur et Caesar; ||
quibus ego ita credo |
ut nihil de mea comparatione deminuam.
tribuni pl. designati sunt nobis amici; ||
consules se optime ostendunt; ||
praetores habemus amicissimos et acerrimos civis, |
Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum; ||
bonos etiam alios singularis.
qua re magnum fac animum habeas et spem bonam.
de singulis tamen rebus |
quae cotidie gerantur |
faciam te crebro certiorem.