Skip to content

Cic. fam. 9, 1 (a. 47 aut 46)

Fons: urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.1

Scr. Romae ex. a. 707 (47) aut in. a. 708 (46).

CICERO M. VARRONI S.

ex iis litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex isdem litteris potui suspicari; in spem tamen venio appropinquare tuum adventum; qui mihi utinam solacio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur, ut nullam adlevationem quisquam non stultissimus sperare debeat; sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare. scito enim me, postea quam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me subpudebat; videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in eo permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. quam ob rem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea, quae premant, et ea, quae impendeant, me facile laturum.

quam ob rem sive in Tusculano sive in Cumano sive ad me sive ad te placebit sive, quod minime velim, Romae, dum modo simul simus, perficiam profecto ut id utrique nostrum commodissimum esse diiudicetur.