Skip to content

Cic. fam. 8, 7 (a. 50)

Fons: urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:8.7

Scr. Romae ex. m. Apr. aut in. Mai. a. 704 (50).

CAELIVS CICERONI S.

quam cito tu istinc decedere cupias nescio; ego quidem eo magis, quo adhuc felicius res gessisti, dum istic eris, de belli Parthici periculo cruciabor, ne hunc risum meum metus aliqui perturbet. breviores has litteras properanti publicanorum tabellario subito dedi; tuo liberto pluribus verbis scriptas pridie dederam.

res autem novae nullae sane acciderunt, nisi haec vis tibi scribi, quae certe vis: Cornificius adulescens Orestillae filiam sibi despondit; Paula Valeria, soror Triari, divortium sine causa, quo die vir e provincia venturus erat, fecit; nuptura est D. Bruto. quae nondum rettuleram multa in hoc genere incredibilia te absente acciderunt. Servius Ocella nemini persuasisset se moechum esse, nisi triduo bis deprensus esset. quaeres, ubi. Ubi hercules ego minime vellem. relinquo tibi quod ab aliis quaeras; neque enim displicet mihi imperatorem singulos percontari cum qua sit aliqui deprensus.