Cic. fam. 14, 7 (a. 49)¶
Fons: urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:14.7
Scr. in portu Caietano nave conscensa VII Id. Iun. a. 705 (49)
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P.
omnis molestias et sollicitudines quibus et te miserrimam habui, id quod mihi molestissimum est, et Tulliolam, quae nobis nostra vita dulcior est, deposui et eieci. quid causae autem fuerit postridie intellexi quam a vobis discessi. χολὴν ἄκρατον noctu eieci; statim ita sum levatus, ut mihi deus aliquis medicinam fecisse videatur; cui quidem tu deo, quem ad modum soles, pie et caste satis facies.
navem spero nos valde bonam habere. in eam simul atque conscendi, haec scripsi. deinde conscribam ad nostros familiaris multas epistulas, quibus te et Tulliolam nostram diligentissime commendabo. cohortarer vos quo animo fortiores essetis, nisi vos fortiores cognossem quam quemquam virum. et tamen eius modi spero negotia esse, ut et vos istic commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus nostri rem p. defensuros. tu primum valetudinem tuam velim cures; deinde, si tibi videbitur, villis iis utere quae longissime aberunt a militibus. fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si annona carior fuerit.
Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit. etiam atque etiam vale.
D. VII. Idus Iun.