Skip to content

Cic. fam. 14, 20 (a. 47)

Fons: urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:14.20

Scr. de Venusino K. Oct. a. 707 (47).

TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.

in Tusculanum nos venturos putamus aut Nonis aut postridie. ibi ut sint omnia parata. plures enim fortasse nobiscum erunt et, ut, arbitror, diutius ibi commorabimur. labrum si in balineo non est, ut sit; item cetera quae sunt ad victum et ad valetudinem necessaria.

vale.

K. Oct. de Venusino.