Skip to content

Cic. fam. 14, 18 (a. 49)

Fons: urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:14.18

Scr. Formiis IX K. Febr. a. 70. (49).

TVLLIVS TERENTIAE SVAE ET PATER SVAVISSIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI S. D. P.

considerandum vobis etiam atque etiam, animae meae, diligenter puto quid faciatis, Romaene sitis an mecum an aliquo tuto loco; id non solum meum consilium est sed etiam vestrum.

mihi veniunt in mentem haec: Romae vos esse tuto posse per Dolabellam, eamque rem posse nobis adiumento esse, si quae vis aut si quae rapinae fieri coeperint. sed rursus illud me movet, quod video omnis bonos abesse Roma et eos mulieres suas secum habere. haec autem regio, in qua ego sum, nostrorum est cum oppidorum tum etiam praediorum, ut et multum esse mecum et, cum abieritis, commode et in nostris esse possitis. mihi plane non satis constat adhuc utrum sit melius. vos videte quid aliae faciant isto loco feminae et ne, cum velitis, exire non liceat. id velim, diligenter etiam atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis. domus ut propugnacula et praesidium habeat Philotimo dicetis; et velim tabellarios instituatis certos, ut cotidie aliquas a vobis litteras accipiam; maxime autem date operam ut valeatis, si nos vultis valere.

VIIII K. Formiis.