Skip to content

Cic. fam. 14, 12 (a. 48)

Fons: urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:14.12

14.12 Scr. Brundisi prid. Non. Novemb. a. 706 (48).

TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.

quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim; sed perturbati dolore animi magnisque meorum iniuriis metuo ne id consili ceperimus, quod non facile explicare possimus. qua re quantum potes adiuva; quid autem possis mihi in mentem non venit. in viam quod te des hoc tempore nihil est. et longum est iter et non tutum, et non video quid prodesse possis, si veneris.

vale.

D. pr. Non. Nov. Brundisio.