Skip to content

Cic. fam. 11, 27–28 (a. 44)

Fons: urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:11.27-11.28

Cic. fam. 11, 27

Scr. in Tusculano medio m. Oct., ut videtur, a. 44

M. CICERO MATIO S.

nondum satis constitui molestiaene plus an voluptatis attulerit mihi Trebatius noster, homo cum plenus offici tum utriusque nostrum amantissimus. nam cum in Tusculanum vesperi venissem, postridie ille ad me, nondum satis firmo corpore cum esset, mane venit. quem cum obiurgarem quod parum valetudini parceret, tum ille nihil sibi longius fuisse quam ut me videret. »num quidnam« inquam »novi?« detulit ad me querelam tuam.

de qua prius quam respondeo pauca proponam. quantum memoria repetere praeterita possum, nemo est mihi te amicus antiquior. sed vetustas habet aliquid commune cum multis, amor non habet. dilexi te quo die cognovi meque a te diligi iudicavi. tuus deinde discessus isque diuturnus, ambitio nostra et vitae dissimilitudo non est passa voluntates nostras consuetudine conglutinari; tuum tamen erga me animum agnovi multis annis ante bellum civile, cum Caesar esset in Gallia. quod enim vehementer mihi utile esse putabas nec inutile ipsi Caesari perfecisti, ut ille me diligeret, coleret, haberet in suis. multa praetereo quae temporibus illis inter nos familiarissime dicta, scripta, communicata sunt; graviora enim consecuta sunt.

initio belli civilis cum Brundisium versus ires ad Caesarem, venisti ad me in Formianum. primum hoc ipsum quanti, praesertim temporibus illis! deinde oblitum me putas consili, sermonis, humanitatis tuae? quibus rebus interesse memini Trebatium. nec vero sum oblitus litterarum tuarum quas ad me misisti cum Caesari obviam venisses in agro, ut arbitror, Trebulano.

secutum illud tempus est cum me ad Pompeium proficisci sive pudor meus coegit sive officium sive fortuna. quod officium tuum, quod studium vel in absentem me vel in praesentis meos defuit? quem porro omnes mei et mihi et sibi te amiciorem iudicaverunt?

veni Brundisium. oblitumne me putas qua celeritate, ut primum audieris, ad me Tarento advolaris, quae tua fuerit adsessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium miseriarum metu?

tandem aliquando Romae esse coepimus. quid defuit nostrae familiaritati? in maximis rebus, quonam modo gererem me adversus Caesarem, usus tuo consilio sum, in reliquis officio. cui tu tribuisti excepto Caesare praeter me ut domum ventitares horasque multas saepe suavissimo sermone consumeres, tum cum etiam, si meministi, ut haec φιλοσοφούμενα scriberem tu me impulisti? post Caesaris reditum quid tibi maiori curae fuit quam ut essem ego illi quam familiarissimus? quod effeceras.

quorsum igitur haec oratio longior quam putaram? quia sum admiratus te, qui haec nosse deberes, quicquam a me commissum, quod esset alienum nostra amicitia, credidisse. nam praeter haec quae commemoravi, quae testata sunt et inlustria, habeo multa occultiora, quae vix verbis exsequi possum. omnia me tua delectant sed maxime maxima, cum fides in amicitia, consilium, gravitas, constantia tum lepos, humanitas, litterae.

quapropter (redeo nunc ad querelam) ego te suffragium tulisse in illa lege primum non credidi; deinde, si credidissem, numquam id sine aliqua iusta causa existimarem te fecisse. dignitas tua facit ut animadvertatur quicquid facias, malevolentia autem hominum ut non nulla durius quam a te facta sint proferantur. ea tu si non audis, quid dicam nescio; equidem, si quando audio, tam defendo quam me scio a te contra iniquos meos solere defendi. defensio autem est duplex; alia sunt quae liquido negare soleam, ut de isto ipso suffragio, alia quae defendam a te pie fieri et humane, ut de curatione ludorum.

sed te, hominem doctissimum, non fugit, si Caesar rex fuerit (quod mihi quidem videtur), in utramque partem de tuo officio disputari posse, vel in eam qua ego soleo uti, laudandam esse fidem et humanitatem tuam, qui amicum etiam mortuum diligas, vel in eam qua non nulli utuntur, libertatem patriae vitae amici anteponendam. ex his sermonibus utinam essent delatae ad te disputationes meae! illa vero duo, quae maxima sunt laudum tuarum, quis aut libentius quam ego commemorat aut saepius, te et non suscipiendi belli civilis gravissimum auctorem fuisse et moderandae victoriae? in quo qui mihi non adsentiretur inveni neminem.

qua re habeo gratiam Trebatio, familiari nostro, qui mihi dedit causam harum litterarum; quibus nisi credideris, me omnis offici et humanitatis expertem iudicaris; quo nec mihi gravius quicquam potest esse nec te alienius.

Cic. fam. 11, 28

Scr. Romae accepta ep. superiore

MATIVS CICERONI S.

magnam voluptatem ex tuis litteris cepi, quod quam speraram atque optaram habere te de me opinionem cognovi; de qua etsi non dubitabam, tamen, quia maximi aestimabam ut incorrupta maneret, laborabam. conscius autem mihi eram nihil a me commissum esse quod boni cuiusquam offenderet animum. eo minus credebam plurimis atque optimis artibus ornato tibi temere quicquam persuaderi potuisse, praesertim in quem mea propensa et perpetua fuisset atque esset benevolentia. quod quoniam ut volui scio esse, respondebo criminibus, quibus tu pro me, ut par erat pro tua singulari bonitate et amicitia nostra, saepe restitisti.

nota enim mihi sunt quae in me post Caesaris mortem contulerint. vitio mihi dant quod mortem hominis necessari graviter fero atque eum quem dilexi perisse indignor; aiunt enim patriam amicitiae praeponendam esse, proinde ac si iam vicerint obitum eius rei p. fuisse utilem. sed non agam astute; fateor me ad istum gradum sapientiae non pervenisse. neque enim Caesarem in dissensione civili sum secutus sed amicum; quamquam re offendebar, tamen non deserui, neque bellum umquam civile aut etiam causam dissensionis probavi, quam etiam nascentem exstingui summe studui. itaque in victoria hominis necessari neque honoris neque pecuniae dulcedine sum captus, quibus praemiis reliqui, minus apud eum quam ego cum possent, immoderate sunt abusi. atque etiam res familiaris mea lege Caesaris deminuta est, cuius beneficio plerique, qui Caesaris morte laetantur, remanserunt in civitate. civibus victis ut parceretur aeque ac pro mea salute laboravi.

possum igitur, qui omnis voluerim incolumis, eum a quo id impetratum est perisse non indignari, cum praesertim idem homines illi et invidiae et exitio fuerint. »plecteris ergo« inquiunt »quoniam factum nostrum improbare audes.« O superbiam inauditam! alios in facinore gloriari, aliis ne dolere quidem impunite licere! at haec etiam servis semper libera fuerunt, ut sperarent timerent, gauderent dolerent suo potius quam alterius arbitrio; quae nunc, ut quidem isti dictitant, »libertatis auctores« metu nobis extorquere conantur. sed nihil agunt; nullius umquam periculi terroribus ab officio aut ab humanitate desciscam. numquam enim honestam mortem fugiendam, saepe etiam oppetendam putavi.

sed quid mihi suscensent si id opto ut paeniteat eos sui facti? cupio enim Caesaris mortem omnibus esse acerbam. »at debeo pro civili parte rem publicam velle salvam.« id quidem me cupere, nisi et ante acta vita et reliqua mea spes tacente me probat, dicendo vincere non postulo. qua re maiorem in modum te rogo ut rem potiorem oratione ducas mihique, si sentis expedire recte fieri, credas nullam communionem cum improbis esse posse. an quod adulescens praestiti, cum etiam errare cum excusatione possem, id nunc aetate praecipitata commutem ac me ipse retexam? non faciam neque quod displiceat committam, praeterquam quod hominis mihi coniunctissimi ac viri amplissimi doleo gravem casum. quod si aliter essem animatus, numquam quod facerem negarem, ne et in peccando improbus et in dissimulando timidus ac vanus existimarer.

»at ludos quos Caesaris victoriae Caesar adulescens fecit curavi.« at id ad privatum officium, non ad statum rei publicae pertinet; quod tamen munus et hominis amicissimi memoriae atque honoribus praestare etiam mortui debui et optimae spei adulescenti ac dignissimo Caesare petenti negare non potui. veni etiam consulis Antoni domum saepe salutandi causa; ad quem qui me parum patriae amantem esse existimant rogandi quidem aliquid aut auferendi causa frequentis ventitare reperies. sed quae haec est adrogantia, quod Caesar numquam interpellavit quin quibus vellem atque etiam quos ipse non diligebat tamen iis uterer, eos qui mihi amicum eripuerunt carpendo me efficere conari ne quos velim diligam?

sed non vereor ne aut meae vitae modestia parum valitura sit in posterum contra falsos rumores aut ne etiam ii, qui me non amant propter meam in Caesarem constantiam, non malint mei quam sui similis amicos habere. mihi quidem si optata contingent, quod reliquum est vitae in otio Rhodi degam; sin casus aliquis interpellarit, ita ero Romae ut recte fieri semper cupiam.

Trebatio nostro magnas ago gratias, quod tuum erga me animum simplicem atque amicum aperuit et quod eum, quem semper libenter dilexi, quo magis iure colere atque observare deberem fecit.

bene vale et me dilige.