Skip to content

Cic. Att. 9, 11 (a. 49)

Fons: urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:9.11-9.11A

Scr. in Formiano XIII K. Apr. a. 705 (49).

CICERO ATTICO SAL.

Lentulum nostrum scis Puteolis esse? quod cum e viatore quodam esset auditum qui se diceret eum in Appia via, cum is paulum lecticam aperuisset, cognosse, etsi vix veri simile, misi tamen Puteolos pueros qui pervestigarent et ad eum litteras. inventus est vix in hortis suis se occultans litterasque mihi remisit mirifice gratias agens Caesari; de suo autem consilio C. Caecio mandata ad me dedisse. eum ego hodie exspectabam, id est XIII K. Aprilis.

venit etiam ad me Matius Quinquatribus, homo mehercule, ut mihi visus est, temperatus et prudens; existimatus quidem est semper auctor oti. quam ille hoc non probare mihi quidem visus est, quam illam νέκυιαν, ut tu appellas, timere! huic ego in multo sermone epistulam ad me Caesaris ostendi, eam cuius exemplum ad te antea misi, rogavique ut interpretaretur quid esset quod ille scriberet consilio meo se uti velle, gratia, dignitate, ope rerum omnium. respondit se non dubitare quin et opem et gratiam meam ille ad pacificationem quaereret. utinam aliquod in hac miseria rei publicae πολιτικὸν opus efficere et navare mihi liceat! Matius quidem et illum in ea sententia esse confidebat et se auctorem fore pollicebatur.

pridie autem apud me Crassipes fuerat qui se pridie Non. Martias Brundisio profectum atque ibi Pompeium reliquisse dicebat, quod etiam qui VIII Idus illinc profecti erant nuntiabant; illa vero omnes in quibus etiam Crassipes, qui pro sua prudentia potuit attendere, sermones minacis, inimicos optimatium, municipiorum hostis, meras proscriptiones, meros Sullas; quae Lucceium loqui, quae totam Graeciam, quae vero Theophanem! et tamen omnis spes salutis in illis est et ego excubo animo nec partem ullam capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio! quid enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid Libonem praetermissurum sceleris putas quorum creditores convenire dicuntur? quid eos autem, cum vicerint, in civis effecturos? quam vero μακροψυχίαν Gnaei nostri esse? nuntiant Aegyptum et Arabiam εὐδαίμονα et Μεσοποταμίαν cogitare, iam Hispaniam abiecisse. monstra narrant; quae falsa esse possunt sed certe et haec perdita sunt et illa non salutaria.

tuas litteras iam desidero. post fugam nostram numquam iam tantum earum intervallum fuit.

misi ad te exemplum litterarum mearum ad Caesarem quibus me aliquid profecturum puto.

Cic. Att. 9, 11A (a. 49)

Scr. in Formiano V K. Apr. a. 705 (49).

CICERO IMP. S. D. CAESARI IMP.

ut legi tuas litteras, quas a Furnio nostro acceperam, quibus mecum agebas ut ad urbem essem, te velle uti consilio et dignitate mea minus sum admiratus; de gratia et de ope quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.

quod si ita est et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac rei publicae reconciliando cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam profecto reperies neminem qui et illi semper et senatui, cum primum potui, pacis auctor fui nec sumptis armis belli ullam partem attigi iudicavique eo bello te violari, contra cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque invidi niterentur. sed ut eo tempore non modo ipse fautor dignitatis tuae fui verum etiam ceteris auctor ad te adiuvandum, sic me nunc Pompei dignitas vehementer movet. aliquot enim sunt anni cum vos duo delegi quos praecipue colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus.

quam ob rem a te peto vel potius omnibus te precibus oro et obtestor ut in tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi ut tuo beneficio bonus vir, gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim. quae si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum; sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet me et pacis et utriusque vestrum amicum et ad vestram et ad civium concordiam per te quam accommodatissimum conservari.

ego cum antea tibi de Lentulo gratias egissem, cum ei saluti, qui mihi fuerat, fuisses, tamen lectis eius litteris, quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit, eandem me salutem a te accepisse putavi quam ille. in quem si me intellegis esse gratum, cura, obsecro, ut etiam in Pompeium esse possim.