Cic. Att. 14, 13 (a. 44)¶
Fons: urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1:14.13-14.13B
Scr. in Cumano VI K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO SAL.
septimo denique die litterae mihi redditae sunt quae erant a te XIII Kal. datae; quibus quaeris atque etiam me ipsum nescire arbitraris utrum magis tumulis prospectuque an ambulatione ἁλιτενεῖ delecter. est me hercule, ut dicis, utriusque loci tanta amoenitas ut dubitem utra anteponenda sit.
(...)
redeo enim ad miseram seu nullam potius rem publicam. M. Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Cloeli; quam honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius litteris cognosces (misi enim tibi exemplum), quam dissolute, quam turpiter quamque ita perniciose ut non numquam Caesar desiderandus esse videatur, facile existimabis. quae enim Caesar numquam neque fecisset neque passus esset, ea nunc ex falsis eius commentariis proferuntur. ego autem Antonio facillimum me praebui. etenim ille, quoniam semel induxit animum sibi licere quod vellet, fecisset nihilo minus me invito. itaque mearum quoque litterarum misi tibi exemplum.
Cic. Att. 14.13A¶
Scr. Romae inter a. d. X et VII K. Mai. a. 710 (44).
ANTONIVS COS. S. D. M. CICERONI.
occupationibus est factum meis et subita tua profectione ne tecum coram de hac re agerem. quam ob causam vereor ne absentia mea levior sit apud te. quod si bonitas tua responderit iudicio meo quod semper habui de te, gaudebo.
a Caesare petii ut Sex. Cloelium restitueret; impetravi. erat mihi in animo etiam tum sic uti beneficio eius si tu concessisses. quo magis laboro ut tua voluntate id per me facere nunc liceat. quod si duriorem te eius miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor debere tueri commentarium Caesaris. sed mehercule, si humaniter et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te praebebis et voles P. Clodium, in optima spe puerum repositum, existimare non te insectatum esse, cum potueris, amicos paternos. patere, obsecro, te pro re publica videri gessisse simultatem cum patre eius, non contempsisse hanc familiam. honestius enim et libentius deponimus inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae. me deinde sine ad hanc opinionem iam nunc dirigere puerum et tenero animo eius persuadere non esse tradendas posteris inimicitias. quamquam tuam fortunam, Cicero, ab omni periculo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam senectutem et honorificam potius agere quam sollicitam. postremo meo iure te hoc beneficium rogo; nihil enim non tua causa feci. quod si non impetro, per me Cloelio daturus non sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit atque eo te placabiliorem praebeas.
Cic. Att. 14.13B¶
Scr. in Cuniano VI K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ANTONIO COS. S. D.
quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses. non enim solum ex oratione sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. nam cum te semper amavi primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem.
litterae vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te ita petente ut inimicum meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses.
ego vero tibi istuc, mi Antoni, remitto atque ita ut me a te, cum iis verbis scripseris, liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et naturae meae. nihil enim umquam non modo acerbum in me fuit sed ne paulo quidem tristius aut severius quam necessitas rei publicae postulavit. accedit ut ne in ipsum quidem Cloelium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet ipsos esse spoliandos.
nam de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut eius animum tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas ut ne quas inimicitias residere in familiis nostris arbitretur. contendi cum P. Clodio cum ego publicam causam, ille suam defenderet. nostras concertationes res publica diiudicavit. si viveret, mihi cum illo nulla contentio iam maneret.
qua re quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me invito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur, non quo aut aetas nostra ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc fuimus. interpellantibus enim his inimicitiis animus tuus mihi magis patuit quam domus.
sed haec hactenus. illud extremum. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor semper sine ulla dubitatione summo studio faciam. hoc velim tibi penitus persuadeas.