(unknown project)

Michaeli Mensio, senatori gravissimo et aerarii IIIviro S. D., versio electronica

Table of contents

1.

Michaeli Mensio, senatori gravissimo et aerarii IIIviro S. D.

Tandem promissum carmen exhibeo, non invite quidem, sed laboriose a me compositum. Raro enim Musae et puellae et virgines singularem illam et a multis frustra expetitam canendi facilitatem provectioris aetati hominibus impertire solent ob senescentem, opinor, memoriam, qua illae plurimum delectantur et cuius, si poetis credimus, filiae esse dicantur. Est et alia causa, quae, ut verum fatear, iam pridem ab hoc scribendi genere totum me avertit. Nam cum ante aliquot annos D. Blasium, sanctissimum libertatis vestrae custodem atque vindicem, heroico carmine utcumque celebrassem, et recitatum est carmen illud in frequentissimo senatu et libentissimis omnium animis auditum, gratiae praeterea mihi actae et praemia de publico constituta, quae mox in expensi rationes relata sunt, iis vero praemiis tamdiu me defraudari et moleste fero et rei indignatione permotus et libros et carmina et me paene ipsum odio habeo. In hac vero animi perturbatione duae me res consolantur: una, quod ea, quae mihi fit iniuria, indignum me esse certe scio; altera, quod idem animus, idem studium, idem denique meus de hac florentissima republica et praeclare sentiendi et honorifice loquendi ardor in dies magis atque magis invalescit, tantum abest, ut refrixerit aut aliqua ex parte sit diminutus. Porro autem carmen ipsum, etsi inconcinnum atque parum suave, dulcis tamen Mauri memoria, in cuius gratiam scriptum est, vel tua potius commendet auctoritas atque ut suum tueatur.

Bene vale.

Pir, Didak 1517 – 1599. Date: Prema novijem znanstvenom radu (1917).