De divo Blasio Rhacusanae reipublicae patrono carmen
auctore Didaco Pyrrho Eborensi
Didacus Pyrrhus Lusitanus Dominico Slatariccio, Patavinae scholae rectori et equiti splendidissimo S. D.

Divi Blasii, urbis vestrae custodis, vitam et res magnifice gestas heroico carmine complecti nuper {agressus} sum nulla sane ambitione, a qua natura vehementer abhorreo, nec quod ex eo labore fructum me posse aliquem aut nominis splendorem consequi sperarem; ea enim merces a magni nominis poetis iure expectari solet. Sed cum animus in otio esse nequiret et tua insuper adhortatio, quae maximi semper ponderis apud me fuit, accederet, experiri libuit, an cum musis, quibus olim adolescens multum operae impenderam, provectiori aetate amicitiam pene renuntiaveram, iam senex et valetudine impeditus in gratiam redire possem. Et principio quidem res ipsa satis ex animi sententia procedere videbatur, carminibus nec invite, nec nimis dure fluentibus. Sed ubi opus nescio qua de causa intermissum post aliquot dies repeterem, dici non potest, quam ea ipsa, quae initio tantopere placuerant, non modo displicere, verum etiam putere coeperint. Ut enim permulta omittam, quae an eruditas aures implere possint, dubito; abest sane dulcis illa et concinna dicendi suavitas, absunt ea orationis lumina unis tantum Italis scriptoribus meo quidem iudicio concessa. Quare non mediocris timor me incessit, ne, cui ego divo meis carminibus laudem afferre cuperem, eundem pinguesonans poeta insigni aliqua iniuria afficerem, cum praesertim praeclarum illum libertatis vestrae conditorem atque vindicem altioris tubae praeconio dignum esse nescius non sim. Utcumque tamen primus liber ad umbilicum perductus est, quem ad te mitto, ut si iudicio tuo dignus videbitur, qui lucem aspiciat et in ora hominum veniat, emittatur tandem et auctori suo ad cetera scribenda (supersunt enim non pauca) gradum animumque faciat. Sin minus, id certe emolumenti ex parum fortunatis vigiliis consequemur, ut hoc velut abortivo partu suppresso animum ad magis fructuosa negotia applicemus. Vale.

Ad divum Blasium

Dalmaticae rex magne plagae, cui marmora et aurum
Atque aras posuit nobile Rhacusium,
Dum vitam moresque tuos, dum grandia facta
Exequitur vates non leviore sono,
Esto viae facilisque comes ventosque ferentes Note: 5
Da, pater, et timidae dirige vela ratis:
Ut, quae prima tuo soluit de littore funem,
Tuta per Illyricas cymba feratur aquas,
Atque erit ut fida tandem statione potitus
Nauta canat: Cursus Blasius auctor erat. Note: 10
Cur mutem dominum meo libello,
Si quis me roget, hoc subinde dicam:
Decessit prior ille, nec patronos
Asciscunt sibi mortuos poetae.

Table of contents

1. Divus Blasius Rhacusanus Didaco Pyrrho Lusitano auctore

Te, Blasi venerande, canam tuaque inclyta facta
Exequar, illustres pugnas et nobile lethum.
Sed neque Pieridum saltus, neque Apollinis antra
Sollicitem: tu plectra, parens, tu suffice vocem.
Ipse tuas laudes perago: te nulla tyranni Note: 5
Imperia, iniectae non te vicere catenae,
Non blandae tenuere preces, quin colla securi,
Colla (nefas) indigna dares. Sic criminis insons,
Dive, iaces morum nobis exempla daturus:
Tantus amor veri et placitae reverentia legis. Note: 10
At mihi tantarum volventi exordia rerum
Scire prius libeat, cur dis exosa voluptas?
Acceptique hominum gemitus, cur mixta profusis
Vota iuvent {lacrymis} et multus pallor in ore?
Cur dolor et moestis aequata silentia curis, Note: 15
Ancipitesque metu noctes, somnique fugaces?
Nec compressa fames, Veneris neque gaudia castis
Accersita thoris? At enim sine murmure mundus
Labitur et placidos peragunt caelestia cursus,
Nullaque compositam perturbant nubila pacem, Note: 20
Qua superis sua iura manent, sed purior aethra
Et Zephyri levis aura fovet mollissima regna,
Vernantesque in luce domos. Num numina livor
Tangit? Et aeternas sedes concessaque paucis
Gaudia crudeli rerum mercede rependunt? Note: 25
An melior pars illa animae, simul aethere ab alto
Desilit in terras moribundaque membra capessit,
Continuo includi nigranti carceris umbra,
Nec se digna loqui, nec magnum audere, quod olim
Arguerit memorem regni stellantis alumnam? Note: 30
Mox ingressa viam, fallax quae limine primo
Ducit in iniquos hortos nemorosaque prata,
Dum stupet et varios studio legit aemula flores,
Fallitur, heu, caeca dulcedine, donec eunti
Paulatim subsidit humus: mentitus et ille Note: 35
Veris honos furvis {hyemis} subtexitur alis.
Heu, quid agat? Pavet illa novis exterrita monstris
Praetentatque viam, si qua vestigia retro
Lecta ferat, si qua superas evadat in auras,
Invisatque diem et rosei nova lumina solis. Note: 40
Illa quidem inviset, tantum est voluisse; sed obstat,
Qui per {inacessam} vallem delabitur amnis
Turbidus et piceam versat Cocytus arenam.
Tum nigrae volucres, {stryges} et qui nocte silenti
Fundit ab intonsa carmen ferale cupressu Note: 45
Invisus superis bubo atque {Harpya} Celaeno.
Ergo opus et nauta, qui transvehat, et duce longae
Umbrosaeque viae, recto qui calle tenebris
Explicitam celsa virtutis sistat in arce.
Sic vere recenti Note: 50
Cum pluit in terris et turbidus ingruit Auster,
Non honor est silvis, riguis non gratia pratis,
Stat neglectus ager et pallent undique flores.
Si tamen ingrato decedant nubila caelo,
Iam caput attollat, molles iam spargat odores Note: 55
Suave rubens crocus et ridentis vimen acanthi.
Ante tamen labem innatam et scelus omne peractum
Eluerint {lacrymae} et suspiria ducta profundo
Pectore: sic visum rectori illustris Olympi,
Tristia qui laetis et dulcia miscet amaris. Note: 60
Quidquid id est, nam causa latet, mihi praevius esto
Blasius et dubium confirmet robore pectus:
Ille deum cultus reseret nubemque dolosam
Eripiat, qua mens hominum caligat et aura
Afflatum meliore animum super aurea victor Note: 65
Astra ferat, placidaeque incendat lucis amore.
Nam neque consilio, forti neque pectore quisquam,
Nec ratione animi, nec clara instructus ab arte
Regna adeat divina, Deus, Deus adsit, oportet.
Si quem iuvat iri per arces. Note: 70
Iam senio gravis et voti reus arva tenebat
Phoenicum et Libano laetus spectabat ab alto
Subiectas Solymorum arces, spectabat et urbes,
Sulphureumque lacum et Iordanis sacra fluenta,
Cum secum: “His certe terris rex fertur Olympi Note: 75
Caelestes mutasse plagas, hoc flumine lavit.
Hic illum divina patris mandata ferentem
Monstrantemque viam superis gens impia ferro
Perdidit. Heu, fati rerumque ignara tuarum
Infelix Solyme, proh criminis auctor Iuda! Note: 80
Ille tamen victi spoliis Plutonis onustus
Astra petit, solioque Iovis successit ovanti
Agmine caelicolum exceptus; quaque ille resedit,
Inde abeunt nubes et purior emicat aer.
Idem olim (nam sic cecinerunt affore vates Note: 85
Fatidici vates, divinoque ore {Sybillae})
Idem aderit, dulci manes ut lumine cassos
Iudicio expendat sincero et legibus aequis.
Illius adventu sol alter et altera puro
Luna renascentem diffundet lumine mundum. Note: 90
Deinde tubae et vexilla, quibus crux aurea flammas
Evomat antiqui referens monumenta triumphi.
Deinde acies, et mille duces, et mille sequentur
Agmina, queis nunquam fallant stridentia tela,
Sive petant terras, sive invia regna barathri. Note: 95
Subsidium Patris, aequaevus quod natus ab alta
Arce tulit secum, mediasque invexit in auras.
Stabunt heroes bisseni in vestibus albis,
Selecti comites olim, dum vita manebat,
Queis cognosse datum causas et plectere sontes. Note: 100
Felices, quos ille impura labe carentes
Agnoscet iudex! Hos celsi regia caeli
Accipiet reduces et cives inseret astris.
Contra autem scelerata ruens et noxia turba,
Quam dolus et rabies et gaudens sanguine bellum, Note: 105
Infamesque epulae et turpes iuvere rapinae,
Supplicia extrema et noctes patientur amaras,
Infernis damnata locis, qua frigidus horror
Membra quatit, qua pallentes it stridor in auras,
Luridaque exangues Alecto saevit in umbras. Note: 110
O mihi longaevae maneat pars illa senectae,
Qua domitorem Erebi venientem in luce corusca
Aspiciam, regemque meum, dominumque salutem.
Interea quibus ille locis, quaque ille sub umbra
Aspexit lucem et vagitus edidit infans, Note: 115
Explorare seni fas sit.” Sic fatus in imam
Tendit iter vallem, et silvae succedit opacae.
Nec procul hinc viridi surgentem margine fontem
Naturae miratur opus, nam divite vena
Unus et armentis et latis sufficit agris. Note: 120
Ille sitim postquam posuit, diffusus in herba
Volvitur et placido submittit lumina somno.
Ecce autem media sese sustollere ab unda
Visa viri facies, quem circum caerula obibat
Vestis et in Phrygia radiabant tempora mitra, Note: 125
Sidereae cui frontis honos, cui vertice in ipso
Flamma videbatur canos innoxia crines
Lambere et insuetum diffundere gurgite lumen.
Tum sic effari et praetendere vultibus iram:
“Cur dormis, oblite tui, cur pressa veterno Note: 130
Membra iacent? Cui ni properam fuga tuta salutem
Afferat, actutum exitium crudele minetur
Gens ignara metus, Scythicisque armata sagittis.
Non pietas, non prisca fides, non plurima virtus,
Non tua te saevis defendat ab hostibus aetas. Note: 135
Carpe fugam et nostris averte hoc crimen ab oris.
Sat sine te sceleris commisimus: hoc mihi munus
Magne, precor, largire, senex, nec busta requiras,
Busta Dei magni, aut vatum monumenta piorum.
Incassum labor; incertis nam sparsa ruinis Note: 140
Cuncta iacent, simul et genii cessere locorum.
Neve haec forte putes vana te voce moneri.
Felix prole parens et sanguine clarus avito
Isacides Iacobus ego, clarissima cuius
Progenies victam bello divisit Idumen. Note: 145
Me Pelusiaci vidit domus ardua regis
Exhalantem animam et linquentem luminis auras;
Ossaque nostra diu, superum sic alta voluntas,
Niliacis iacuere vadis: hinc flumina et undas,
Hinc fontes amnesque colo. Te Dalmatis ora, Note: 150
Te manet Adriaci latus aequoris: hic tibi gentes
{Thura} dabunt, hic tu multo lucebis in auro,
Hic aderis votis, meritoque vocabere nautis
Sidus et Illyricis felix cynosura carinis.
Ante tamen… Sed plura tuas quid demoror aures? Note: 155
Nec tibi tuta mora est, sedes, age, linque nefandas
Et te, si qua fides, fata in meliora reserva,
Nusquam abero; neque te maturis Sergius annis
Deseret.” Haec memorans liquido condebat in amne
Iam placidos vultus et multa luce decoros. Note: 160
Olli excussa quies oculis et pectora torpor
Permixtus sudore premit: “Tunc vana quietas
Haec hominum falso terrent ludibria mentes?
An potius vera illa fuit, vera”, inquit, “imago
Susceptum dissuadet iter? Ne vulnere saevo Note: 165
Scilicet hostilique cadam confossus ab ense?
Id vero decus atque ingens mea gloria surgat,
Si pro rege meo cunctos perferre labores
Haud dubitem, vitamque libens cum sanguine fundam.
An non ille gravi saxorum oppressus acervo Note: 170
Primus init iuvenis venalem morte coronam?
Egregius iuvenis, facto cui nomen ab ipso est,
Non pius e summa praeceps datus arce sacerdos?
Atque alii? Verum vitalem abrumpere cursum
Non homini licitum, nec miles deserit arcem Note: 175
Commissam, donec dux imperet et mea nondum
Digna satis tanto videantur facta triumpho.
Ergo senex patriam repetes inglorius urbem?
Haec animo concepta fides? Is pectoris ardor?
Non dabitur divum sanctas occumbere ad aras. Note: 180
At {Solymes} saltem turres et tecta Sionis
Aspicere et scelerum liceat Iordanis in unda
Abluere illuviem atque artus mersare seniles.
At vetat hoc magni rex aetheris et mihi forsan
Atque aliam {Solymen}, alias Iordanis et undas Note: 185
Destinat atque alia quaerendos morte triumphos.
An non ille omnes, qua littore Phoebus ab Indo
Vergit in occiduam Calpen, qua tarda Bootae
Plaustra videt, qua Getulis exaestuat arvis,
Imperio asseruit terras et vindicat Orco?” Note: 190
Qualis in hiberno deprensus navita ponto,
Cum sonat Aegaei late maris unda, carinam
Dirigit obscuro in fluctu, nec candida retro
Vela dare aut tutos potis est apprendere portus,
Ille tamen clavumque manu tenet, astraque servat, Note: 195
Astra sub incerta lumen condentia nube,
Haud aliter dubiam versat sententia mentem
Magnanimi herois; verum calor ille, malisque
Inconcussa fides caelesti a numine pendet.
Tandem iter incoeptum solvit, Libanique relictos Note: 200
Rursus adit scopulos atque invia saxa pererrat,
Multa prius geniumque loci, numenque precatus,
Multa pii vatis manes, quem gurgite ab imo
Attollentem humeros et vera oracla canentem
Audierat: “Salve proles aequanda parenti, Note: 205
Maior avo, salve selectae gloria gentis!
Te placidum, laevemque et villoso fratre minorem
Accepit pater in regnum, tibi sceptra dicavit
Parva quidem at longum fama mansura per aevum.
Quod si quando dabunt sedes mihi fata quietas, Note: 210
Tete ego, dive, colam, supplex tibi marmora et aurum
Constituam, ut castus peragat tua sacra sacerdos,
Aureus eloquii cui fons instillet in ora
Divinos latices, foecundaque pectora verset;
Ut quoties repetita tuae solemnia gentis Note: 215
Ore canat, magnis par sit facundia rebus.
Interea dux esto viae, da vincere casus,
Qui me cumque manent, dubiisque averte periclis.”
Haec effatus, iter, tenuis qua semita ducit,
Carpit et Oceano iam nox effusa ruebat. Note: 220
Interea […]1
Igne micant oculi, dirumque in dente venenum.
Hic tamen haec contra: num mendax dextra fefellit,
An magis insanum cantus fregere calorem?
Iniecit dextram et placido sic ore profatur: Note: 225
“Quem bonus ille hominum sator et rex aetheris alti
Nascentem placido dignatur lumine et acres
Ferre iubet stimulos sub pectore laudis honestae,
Non illum vapor aestivus, cum saeva Leonis
Terga premit Titan medioque innititur axe, Note: 230
Nec mala perdiderint {hybernae} frigora noctis.
Quin per {inacessas} {Lybiae} {squallentis} arenas
Carpet iter tutus, spirantisque ore trisulco
Aspidis et tumidae contundet colla cerastae.
Illum etiam aeria pronum de rupe cadentem Note: 235
Protinus aurati genii felicibus alis
Excipient mandante Deo, ne crimine mundi
Decidat et volucres vitam diffundat in auras.
Bella procul, procul insidiae, procul illa sagittis
Horrida nocturnis et lethi nuncia tabes. Note: 240
Quod si dira fames terris crudele minetur
Exitium rabida ora movens et sordida late
Guttura proluvie, silices atque ipsa profundi
Saxa ferant Cererem et iucundi dona Lyaei.
Ille sub Eridani ripis, qua nota fluenta Note: 245
Molle fluunt, placidos invitet murmure somnos.
Stabit lapsa polo vigilis custodia circum
Numinis et viridi securum proteget umbra.
Felix ille quidem, felix cui contigit uni
Rimari secreta Dei, penitusque supremi Note: 250
Ore frui regis, sacrisque accumbere mensis:
Non illi, dum {thura} pias incendet ad aras,
Irrita vota cadent, sanctum est quodcumque precatur.
Sanctus […]2
Carmina quae Solymas solitus diffundere ad aras. Note: 255
Occurris pius ipse parens et pulvere in atro
Non passus {squallere} diu regalibus ultro
Restituis sceptro, solioque imponis avito.
Usque adeo infandi voti, scelerisque peracti
Paenituisse iuvat, meritamque agnoscere culpam. Note: 260
Non secus ardentes morsu depasta chelydros
Cerva fugax Durii fontem petit ardua saltu
Aut abit in silvas avidamque in viscera pestem
Perdita puniceis quaerit divertere flagris.
Quam mihi mens avida est, quam me rapit ardor ab illo Note: 265
Fonte levare sitim, dulci qui dulcior omni
Nectare pallentes depellit corpore morbos!
Ipsa tamen vasti moles me corporis, ipsa
Membra gravant animam cupientem evadere ab atro
Carcere et {aethereis} tandem succedere regnis. Note: 270
Hei mihi, cur divum contemptor et impius hostis
Huic capiti insultat? Cur ora procacia solvens,
'Rex ubi vester', ait? Qui sidera temperat, ille,
Ille mihi Deus est; procul hinc, procul esto profanos
Quisque ab aere deos, simulacraque muta reponis. Note: 275
Seu face Sol oritur rosea, seu Cynthia fuscis
Invehitur bigis et caelum conditur umbra,
Ipsa dies, nox ipsa graves me pectore ab imo
Ducentem questus suspiriaque aegra trahentem
Invenit. Heu, quando dabitur finire querelas, Note: 280
Quando graves gemitus atque hos sedare labores?
Tu divum miserere, Pater, si forte probantur
Nostra tibi, moresque adeo non despicis ipsos;
Illa quidem tua sunt, cur non tua dona reposcas?
Sin minus, ultrices insurgant numinis irae Note: 285
Et peccare veta, damnatamque eripe lucem.”
Dixit et attonitum plenus iam numine pectus
Volvitur huc illuc rapidus, totasque per aras
Bacchatur maiore Deo, tum flammea torquens
Lumina et insueta frontem de luce coruscam, Note: 290
“Ecquis ab Illyricis”, inquit, “Sol emicat undis
Aureus? Unde novum terris iubar? Omnia cerno
Tuta: iacent vincti non una caede tyranni,
Seraque fallacis damnant periuria linguae.
Sed nec monstra quidem: simul hic Tirynthius antro Note: 295
Victor ab umbrifero redit et villosa colubri
Colla manu gravibus deducit vincta catenis.
Euge, heros: tibi fronde virens it tempora circum
Quercus et egregiis par gloria surgit ab ausis.
Perge modo, qua coepta via est, quae moenia nostro Note: 300
Littore conspicio? Quam pulcram hic erigit arcem
Rege satus iuvenis, Romanaque indole dignus?
Ardua quot surgunt quadrato marmore templa,
Templa arcesque deum? Pulcro quot culmine turres?
Quae maris excipiunt Boreaeque Notique fragores Note: 305
Claustra? Quot aurata saliunt e Virgine rores?
Hanc opibus molem florentem et Marte togato
Nemo adeo assumptis ausit temerarius armis
Appetere aut placidam bello turbare quietem.
Stat novus ecce poli civis, cui tradita ab omni Note: 310
Numine cura loci est; et iam nova moenia circum
Aurea purpureis Libertas instrepit alis.”
Notes
1.
Hoc loco 284 versus desiderantur, ut ex paginis deficientibus manifesto colligitur, deinde sequitur.
2.
Hic iterum est lacuna 32 versuum.
auctore Didaco Pyrrho Eborensi. Date: Prema rukopisu (prijepis).