Author: Zrinski, Juraj IV. Zrinius, Georgius IV comes 1599-1626Editor: Stjepan KrasićDigitalizat modernoga znanstvenog izdanja (1975).
Salutem plurimam et amicitiae nostrae singularem commendationem. Anno tertio proxime elapso libellum quendam Dalmatico idiomate conscriptum nobisque abs Tua dominatione, scientia litterarum veraque virtutum nobilitate ornatissima, dedicatum atque missum eo quo decuit grato nimirum animo recepimus. Sed quia illo temporis articulo per hostes christiani nominis perpetuos fortissimum uligine propugnaculum, puta Canisa, quae huic ditioni nostrae quam proxime adiacet, capta est, eoque ex tempore nonnisi arma tractare licuit, libellum certe relegere haud potuimus, nam, ut verissime aiunt, Musae inter arma silent. Ideo gratum illud sane munus hactenus non cognitum habuimus, nunc vero, nacta occasione relegendi, perlustratum longe gratissimum habemus. Huic accedit, quod etiam familiarem nostrum primarium, egregium videlicet Petrum Subich de Peonia, qui non ita pridem apud Tuam dominationem fuit, cum summa humanitate eadem exceperit. His igitur de causis visum est nobis, ut Tuae dominationi prudentissimae hoc tuum erga nos studium cum singulari amore coniunctum nobis esse gratissimum hisce litteris nostris testaremur, et hac occasione ut eandem peteremus, ut vicissim, si qua nova carmina habuerit, nobiscum communicare velit, quod nos eidem maiori specimine amicitiae refundere satagemus, modo nos tuto requirat, si quando nostra familiaritate uti voluerit tua dominatio, quam diu et feliciter valere optamus.
Datae in arce nostra Chiaktorniae die XXVI Augusti anno MDCII. Dominationis vestrae amicus singularis Georgius comes de Zrijn.