EPISTOLA CVIVSDAM PII CONCIonatoris, ex Turcia, ad M. Illy. missa, qualis nam status Euangelii, & Ecclesiarum sub Turco sit indicans, cum Praefatione Illyrici.

Author: Vlačić Ilirik, Matija 1520-1575 and Zigerius, EmerikEditor: Stanko AndrićDigitalizat modernoga znanstvenog izdanja (2004).

EPISTOLA CVIVSDAM PII CONCIonatoris, ex Turcia, ad M. Illy. missa, qualis nam status Euangelii, & Ecclesiarum sub Turco sit indicans, cum Praefatione Illyrici.
Matth. 2.‘Ideo dico uobis, auferetur a uobis regnum caelorum, et dabitur genti facienti fructus eius.’
pagina 2r

Accepi hanc epistolam 12. Iulii e Turcia a quodam pio Euangelii Iesu Christi concionatore. Venerat is ante sex annos ex eodem loco, unde mihi iam scribit (fuerat enim ibi prius ludimagister), Vuitebergam studiorum gratia. Ibi mihi magna cum eo familiaritas intercessit, partim quia quaedam a me discere uolebat et partim quia etiam se Illyricum esse affirmabat. Vix annum illic propter aduersam ualetudinem commorari potuit; atque ita ante annos quinque Vuiteberga denuo in patriam reuersus est. Interim nihil prorsus literarum ab eo accepi. Quare ista epistola elapsi interea temporis mihi suarum rerum conditionem describit.

Edo autem hasce literas (quod Deus nouit) non propter alias causas, quam ob hasce duas. Primum ut hoc tristi tempore, quo infernalis Draco suo uastissimo rictu Ecclesiae Christi imminet iamiam eam deuoraturus, omnibus piis experimento diuinae bonitatis ac prouidentiae, qua alibi in summis discriminibus Ecclesiam seruat, ostendam Deum in his quoque regionibus suum pusillum gregem seruaturum: si modo constanter in agnita receptaque puritate Euangelii perseuerauerimus, patienter eam Crucem, quam Deus nobis imponet, tulerimus, Christique auxilium sedulo implorauerimus, et nullo modo nostra pagina 2vsapientia per impia ista interimistica et adiaphoristica consilia effugere e praesentibus malis et diuinam liberationem praeuenire tentauerimus, sicut subinde Iudaei ob impatientiam, non expectato, ut Psalmus inquit, consilio diuino, alios duces eligere et in Aegyptum reuerti uolebant.

Quid putamus, obsecro, ipsummet C. et Hispanos et alios Papistas de ista turpissima defectione et leuitate Interimistarum et Adiaphoristarum sentire? Nempe id quod mihi Hieronymus Othitz Hispanus, senex et grauis uir et aliquanto caeteris honestior, Vuitebergae dicebat – intercesserat enim mihi cum eo familiaritas, partim propter Italicae linguae cognitionem, diu enim in Italia uixerat, et habebat in Sicilia praedia, partim quia uterque se alterum conuersurum sperabat – inquiebat igitur ille mihi: ‘Quid tu te istis leuissimis hominibus adiungis? Heri abiecta pristina religione aliam acceperunt, nunc iterum aliam accipiunt, et si quis eos cras urgeret, aliam acciperent.’ Videmus eos longe praeclarius sentire et editis libris scribere de captiuo Electore ob insignem in accepta religione constantiam, quam de iis, qui uel ob minuenda temporalia damna, uel ob augendos honores, opes etc. parati sunt nihil non etiam in religione facere.

pagina 3rHaec igitur prima fuit causa cur hanc epistolam aederem, ut scilicet indicarem, quod, quemadmodum Deus prorsus mirabiliter etiam in illo Turcico deserto et barbarie populum suum conseruat, ita nos quoque sit contra omne inferorum portas conseruaturus, si modo ad istud Rubrum mare constanter steterimus et gloriam Domini firma fide expectauerimus.

Altera causa est, ut, si possibile esset, aliquo saltem pudore suffunderentur nostri (ut uocantur) Christiani domini, ob suam turpissimam defectionem et persecutionem, cum audiunt gubernatores Turcicos defendere ministros Euangelii Iesu Christi, et Christum annunciari in suis regionibus pati posse. Non queror hic de Hispanicis aut Hussernicis Iunckeris aliisque Papisticis, sed de iis qui antea Euangelium Iesu Christi agnouerunt, susceperunt, confessi sunt, et puriorem se religionem amplexos esse gloriati sunt.

Nonne, obsecro, hoc prorsus monstri instar est, quod magni et parui domini, qui ante annos quatuor etiam aeditis scriptis se habere instauratum repurgatumque Iesu Christi Euangelium magnificentissime gloriati sunt, ii nunc, aut uitandae Crucis gratia, aut spe adipiscendi alicuius munusculi, canonicatus, praepositurae, episcopatus, regiunculae, tituli aut honoris, Antichristum pagina 3v adorant et summo studio in id incumbunt, ut Christum quam longissime ex Germania pellant? Hos, inquam, peruelim saltem haec Turcicae erga Christum lenitatis exempla perpendere ac, si possibile est, agnoscere, quam horribile hoc crimen sit, quod ipsi Christiani domini non tam hospitales erga Christum eiusque discipulos esse uelint, ut sunt imanissimi illi barbari, imo quod etiam uagientem Christum in stabulo, cui se alioqui ipsi toti dedicauerunt, ferre non uelint eumque inde extrudere summo studio conantur, cum crudelissimi Turcae et ferunt apud se Christum et eum gladio suorum magistratuum utcunque contra furorem luporum Antichristi tueantur.

Quod si impossibile est apud istos perditae malitiae homines ullis uerbis aut exemplis impetrare, ut desinant tam furiose contra Christum et agnitam ueritatem insanire, tum saltem pios homines hac tanta rei indignitate moueri cupio, ut scilicet postea aliquanto ardentius contra istos Pharaones, Absalones, Achitophelos et Iudas ad Dominum gemant, tandem misericordiam et auxilium imp[e]trent.

Hic protinus nobis Achitopheles et alii impii obgannient, nos scilicet seditionem excitare uelle et Turcicum prae Christiano imperio pagina 4r exoptare. Nam quae est nunc illorum hominum peruersitas? Tyranni, cum aut importabilia et non necessaria onera tributorum aliarumque politicarum molestiarum subditis imponant, aut cum eos etiam Christo priuare et Antichristo subiicere conantur, non sunt seditiosi nec ullam seditionis causam praebent. Verum si est usquam aliquis miser Christianus, praesertim doctor, qui dicat et moneat agnitam receptamque religionis puritatem modis omnibus retinendama01 esse, is protinus istorum iudicio est ille inquietus et seditiosus nebulo, qui primo quoque tempore, ne tota gens pereat, de medio tollendus esset.

Quibus respondeo me satis probe Turcicae tyrannidis asperitatem nosse, sed tamen iam multos Christianos gubernatores ita se male gerere ut sint ipsis Turcis longe deteriores. Sua habet Deus consilia et iudicia, et nos homines nostra a diuinis illis plurimum diuersa. Ego hodierna die cum aliis hominibus dicerem, quod longe satius esset Christianos monarchas habere Budam, quam Turcum, et tamen ibi iam regnante Turco praedicatur Euangelium Iesu Christi; si Christiani eam urbem tenerent, non praedicaretur, sed pro Christo Antichristus coleretur. Sic dicerem contra Hieremiam longe satius esse populum Dei Hierosolymis manere, quam in capti- // pagina 4v uitatem abduci, et tamen teste Deo illi, qui erant capti in Babilone sub ethnicis regibus, erant sicut ficus optimae, illi uero, qui Hierosolymis cum Iudaeo rege, principibus, pontificibus et sacerdotibus remanserant, erant sicut ficus pessimae.

Non igitur hoc ago per hoc scriptum ut ullam seditionem moueam, sed ut tum pios exemplo isto diuinae praesentiae in conseruanda religione ad spem, patientiam et inuocationem excitem, tum ut Christianos istos, ut sane adhuc uocantur, dominos hisce Turcicae erga Christum lenitatis et hospitalitatis exemplis nonnihil moueam, ut aliquanto mitius et lenius deinceps contra Christum eiusque ministros furant, quam hactenus fecerunt.

pagina 5r

PIO AC DOCTO VIRO MATTHIAE ILlyrico, Publico lectori in Academia Vuitebergensi, amico et fratri dilectissimo, Emericus Zigerius gratiam et pacem.

Etsi saepe animus mihi fuit scribere ad te, nam memoria tui intimo cordi meo impressa non sinit me tui obliuisci, non tamen mihi licuit quod uolui praestare, partim propter longinquitatem, partim propter difficultatem ministerii aerumnasque et afflictiones, quas ab impiis Papistis assidue patimur. Nunc igitur conditionem Ecclesiaeque statum sub imperio Turcico breuibus accipe. Quae ut clarius intelligas, a gemino, ut dicitur, ouo exordiar. Cum olim Vuiteberga soluissem, quamprimum festinaui uenire Tolnam, quod oppidum tum summa impietate oppressum erat. Vbi cum duas hebdomadas mansissem, inter tot milia hominum tres aut ad summum quatuor homines inueni, quibus Euangelica ueritas placeret. Hinc pagina 5vsoluens ueni Calmanceum ubi uerbum Dei sesqui mensem annunciaui. Deus nobis adfuit. Nam plurimi abiecta impietate adhaeserunt Christo, praesertim Matthaeus Endericus studiosus Patauinus, magister scholae, et nonnulli sacerdotum. Hinc uocatus sum Zeblebsium, quod oppidum est prope Rubeum portum, uulgo Vuebrebsmarch uocatum, ibi Iesu propitio fixi pedes. Etsi autem haec regio furibus, praedonibus et homicidis fuit refertissima, tamen fere omnes poenitentiam agentes ad Iesum Christum sunt conuersi. Cum autem cum Michaele Stario pastore ecclesiae Laskoniensia02 contulissem, qui multum ministerium uerbi adiuuit, tum magna multitudo hominum ad Christum conuersa est atque inde Euangelium in tota fere Pannonia usque ad Mysiam utramque sparsum et diuulgatum est. Tametsi autem multas aerumnas ac persecutiones sumus passi, tamen dominus affuit nobis, atque nos contra uim omnium portarum inferorum defendit et conseruauit. Tandem post duos annos et nouem menses a quibusdam piis hominibus sum uocatus Tholnam atque in extremo ciuitatis dominico collocatus. Hic uulgus scissum est, alii adhaerent Christo, alii regnum Papae amplectuntur et pedibus manibusque defendunt. Hic multa nobis et ardua certamina fuerunt; sed pagina 6rDominus nos admirabili modo per praefectos ac magistratus Turcicos defendit, omnes enim fere magistratus Turcarum, et praecipue iurisconsulti, quos ipsi kadias uocant, nescio quomodo nobis fauent. Circa ferias Ioannis Baptistae consul Tholnensis, qui uulgo iudex uocatur Ludam Reteum, magna summa pecuniae aggressus est Caesareum quaestorem flagitans, ut ego uel interficiar uel ciuitate pellar, sed neutrum impetrauit. Interim quidam pii causam nostram ad Bassam summum magistratum tulerunt, qui nostra causa intellecta parum defuit, quin consulem capite truncauerit, ac mandauit, ut praedicatores Euangelicae fidei, quam Martinus Lutherus reperit (sic enim ille Euangelicam fidem uocat), ubique libere omnibus uolentibus audire praedicent et omnes Vngari simul et Sclaui qui uolunt sine metu periculi hoc uerbum audiant et recipiant. Haec enim (inquit) est uera Christianorum fides et religio, ac permisit etiam Budae Euangelion Christianis annunciari, sed perfidi Rhagusei, tui sympatriotae, resistunt Euangelio, ii enim in castris Turcarum mercaturam exercent. Hic iam Tholnae septem menses mansi, scholam aedificaui, nam Papistae ueterem possident. Auditores literarum studiosos habemus fere sexaginta, plebeios plus quingentos. pagina 6vReliqua multitudo sacerdotum ac laicorum nugas Papae amplectitur ac fouet. Cooperariis caremus. Quapropter, si qui Vngarorum sunt isthic, recta eos ad nos mitte. Nam in his regionibus magna messis est, operarii pauci. Multa oppida, pagi et uillae, pulsis Papae satellitibus, omnino ministris uerbi carent. Nam qui studiosi istinc ueniunt, loco sibi cauent, Turcicum imperium fugiunt. Hic est status Ecclesiae in Pannonia inferiore. Rogate ab Ecclesia orationem ut Deus magis indies ferociam nostrorum principum frenet ac mitiget, ut ubique nobis liceat libere annunciare Euangelium, et repugnantes ueritati conuertantur. Si quando tibi ocium fuerit, rogo ut praesentem statum Ecclesiae in Saxonia et in aliis regionibus Germaniae nobis significatum cures, ac si quid noui in praesentia aeditum est, fac eius nobis copiam. Magna enim nunc librorum hic est penuria. En misi tibi unum aureum Vngaricum boni ponderis, hunc rogo beneuole accipias, ne, quaeso, tenue munusculum respicias, sed beneuolum animum et inopiam dantis. Vtinam mihi liceat aliquando te uidere et tua iucundissima consuetudine frui.

Saluta D. Philippum: salutant uos omnes ministri ecclesiarum in Pannonia inferiore. Saluta Vngaros et praecipue Matthaeum Motzerum, pagina 7rmihi summo amicitiae uinculo deuinctum, atque roga, ut quamprimum et nos inuisat atque hoc ministerium adiuuet. Nam ab omnibus piis summo expectatur desiderio. Dominus noster Iesus Christus diu te incolumem conseruet.

Integro anno haec Epistola in itinere detenta est ob longitudinemque uiae et quia nuncii inde huc recta non proficiscuntur.

Appendix A MAGDEBVRGI APVD CHRISTIanum Rhodium.

Anno 1549.

pagina 7v

Appendix B IN ISLEBIVM M. F. I:

Iactitat Islebius: "Per me patet ampla fenestra
Passim Euangelio", uoce manuque strepens.
Vera crepat, quidni? Coram res ipsa fatetur,
Pellitur heu templis Christus ubique suis.

Appendix C Aliud.

Re bene iam gesta clamat Schislebius usque:
"Vah mihi laetari uiuere nuncque libet".
Creditur, est etenim heu heu diuitibusque malisque
Vita haec praedulcis, mors at amara nimis.

Appendix D Aliud in Islebium Antinomum.

Quaesierat quidam Schisleb cur expulit orbe
Et templis Mosen iussaque sancta Dei.
Reddidit ast alius, sua quo meliora iuberet,
Interim enim ditat paupere Mose magis.
Notes
a01.
retinendam : resinendam.
a02.
Laskoniensi : Lasponiensi.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica