257. Querela Ungariae de Austria
Per Michaelem Wrantium Dalmatam, adolescentem annos XV. natum, Stanislai Hosii discipulum,
Cracoviae anno dni. 1529 scripta ante Turcorum in Austria adventum. Erat is Michael
nepos ex sorore Statilii, epi. Transsilvanensis, hominis in dicendo acuti ac mordacissimi;
idem Stanislai Hosii discipulus inter pueros filios procerum, quos Tomicius in curia
sua alebat, literis operam dabat.
Dic age, crudelis cur optas Austria toto
Pectore, nostra tuo subdere colla jugo?
Quis Deus hoc ferret? quae coeli tanta fuisset
Impietas? tantum Di prohibete nefas.
Scis bene, quod nunquam dominae sum passa superbae
Imperium, scis te saepe fuisse meam,
Tempore Corvini, scis, quando laeta triumphum
Egi, fracta meo cum fueras populo.
Maesta triumphales tunc cum procedere currus
Jussa, orbi toto ludibrio fueras.
Tempore Joannis longe pejora videbis,
Jam poenas sceleris, jam scelerata dabis.
Improba captivam speras me reddere posse,
Undique desertam cum modo me esse vides,
Cum juvenum vires fractas, qui sanguine pro te
Complerunt campos prataque ubique mea,
Cumque vides segetes contritas (vota colonum)
Occisos proceres, magnanimosque duces,
Incensas urbes, direptaque fana Deorum,
Desertas villas, nobiliumque domos,
Tot viduas, orbosque senes totque orba parente
Pignora, totque pati barbara vincla simul.
Haec tu cuncta videns, facile jam posse putabas
Indigne vinclis nectere colla mea.
Nec satis hoc fuerat, nisi et atro gramine Circes
Pelliceres ad te pignora chara mea,
Pellecta et matris lacerarier usque jubers
Viscera; vae, miseram nunc peperisse pudet.
O utinam matris gravidae cum ventre jacerent
Clausa, potens uteri diva necasset ea.
Nam mihi (parva licet) natorum plus doluere
Vulnera, quam Turcae plurima facta manu.
[Page 11-200]
Sed jam, jam poenas scelerata venefica sumam
De te, quae Circen Colchidaque superas.
Nam si nulla mei miseratio tanget amicos
Nec mihi suppetias, qui daret, ullus erit,
Hostes magna tamen tanget miseratio nostri
Et caput hoc mergi non patientur aquis.
Thelephus ut vulnus suscepit cuspide Achilis,
Ejusdem post hac sensit et auxilium.
Sic mihi qui nocuit, nunc idem proteget ipse.
Hostis qui fuerat, summus amicus erit.
Oblita es, quantos ego sum perpessa labores,
Improba, jam a longo tempore, vel simulas?
Cum daret assiduos ictus meus aereus umbo,
Tam te, quam Christi populum, dum tueor,
Tu laetas choreas ducebas juncta puellis,
Ast ego ducebam corpora ad arma mea;
Te curis vacuam securus somnus habebat,
Tradentem molli pinguia membra thoro.
Ipsa sed insomnes ducebam languida noctes
Intenta excubiis, non nisi strata solo,
Tu instructas epulis mensas celebrare solebas
Curabasque cutim dulcia vina bibens.
Corpore pascebam volucres ego sanguine nostro,
In mare purpureas Hyster agebat aquas.
Quis verbis opus est? tu nullo fracta labore,
Contra ego non parvis obruta semper eram.
Interea nostris tu dives facta metallis
Pinguibus et bobus jam saturata meis
Attollis cristas, fastuque inflata superbis
Improba, quod vix te jam tua terra capit.
Non satis est gurges, quod nostra Bohemia quondam
Accessit titulis paene coacta tuis,
Sed nobis etiam minitaris freta leone,
Quoque greges nostros spargere posse putas.
Est lupus, est nostris in ovilibus, impia, qui jam
Teque gregesque tuos cumque leone feret.
Quo duce longinquos possem vel tendere ad Indos
Indomitosque Scytas Aethiopesque nigros,
Hoc duce, quos hostes habui, nunc utor amicis
Juncta, quibus nemo est, qui mea regna petat,
Hoc duce tu nostrum decorabis maesta triumphum,
Nam nullo pacto potes jam effugere.
Tu modo, qui nutu terrarum concutis orbem,
Ut mea fortunes haec bene coepta, precor.
Cum autem Hosius praeceptor discipulum Michaelem durae ac impiae scriptionis argueret,
hortatusque eum esset, ut mitiore stilo idem argumentum tractaret, Michael fecit,
ut sequitur.
258. Alia querela Ungariae adversus Austriam
O coelum, o terra, o fulgentia lumina solis,
O Phoebe, o celsi sidera clara poli,
Cum vestrae tot jam ducuntur saecula vitae
A nati mundi principio atque Chao,
Ecquem vidistis tam longo tempore tantis
Cladibus oppressum seditione sinum,
Ecquem tot quondam populis opibusque superbum
(Hei mihi!) vidistis tam subito ruere?
Si mihi causa mali tanti foret advena quisquam,
Leniri posset forsitan iste dolor.
Nunc cum consumunt heu me mea viscera, quaenam,
Quae lachrimis nostris esse medela potest?
Nam quod quaeso malum, quod non sum experta? bonum, quod
Ex tantis quod non perdiderim, superi?
Clara viris, armisque potens, opibusque beata,
Consiliisque fui tuta feraxque solo.
Nunc horum jam ne ipsa quidem vestigia restant,
Omnia perdidimus sorte novante fidem,
Quoque magis doleam, jam vulgi fabula dicor,
Exemplum cunctis jam mea vita dedit.
Ad quae me fortuna potens majora reservas?
Cuive foves tandem me miseram exitio?
Non semel hostiles acies vidi ignibus atque
Bacchatas fero per mea regna truci,
Funera tot vidi campis heu strata meorum,
Direpta et vidi templa domosque deum,
Visa (nefas) etiam mihi sunt mea signa per agros
Inter se nostros Marte coire gravi
Et toties nostros nostro quoque sanguine vultus
Conspersos vidi: quicquid erat miserum,
Nil grave tam posset fieri, nil denique triste,
Cui non succubuit jam mea vita malo.
Sed quae tanta fuit tantae mihi causa ruinae,
O superi? tantum cur merui exitium?
Quo tandem vestras laesi pia numina mentes?
Quod nostrum offendit pectora vestra scelus?
Sexcenta in nostris regnis immania templa
Exstant, quae vestris laudibus usque tonant.
Non ego vos templis populi, vestrasve figuras
Direptas aris ignibus imposui.
Connubia in nostris nullus scelerata sacerdos
Exercet regnis, nullaque virgo sacra,
Non pietas in vos vel honor, reverentia nulla,
Religio aut pulsa est finibus ulla meis,
[Page 11-202]
Non ego vicinis indicere bella cupivi,
Oppressis magnis cladibus ante satis,
Non ego vicinum regem detrudere regnis
Optavi contra fasque nefasque suis,
Non ego germanos armavi in proelia fratres,
Non suasi, ut bellet cum genero ipse socer.
Haec nunc pro tali pietate reponitis? hisne
Immeritam placuit fluctibus obruere?
Quis me pro Christo est majora pericula passus?
Aut cujus toties imbuit arva cruor?
Thurcicus ille furor, cumjam sua sub juga tantos
Misisset populos, servitio et premeret
In me, quae quantum restabam sola, ruebat
Faucibus et nostris ponere frena volens.
Obstiti et opposui tanquam mea tergora murum
Nec sivi rabiem longius ire suam,
A qua tot jam sum misere vexata per annos,
Nec data pax ulla est, nec mora, nec requies.
Utque Atlas coelum valida cervice ferebat,
Sic ego perpetuo barbara tela tuli.
Nec fuit inventus qui pro me hoc munus obiret
Alcides nec qui fasce levaret eo.
Sola repugnabam, traxi tot sola labores,
Sed victa non (mihi credite) cadam sola.
Pascere crudelis parto fortuna triumpho,
Pascere, nec telis perfida parce tuis.
Vicisti (fateor), vicisti, quid mea cessat
Tertia Parcarum rumpere fila soror?
Vel potius, si rursus habes, o Diva, regressus
(Ut perhibent), si nec perpetuo una manes,
Respice nos alacri vultu risuque benigno,
Omnipotens, mersae porrige, quaeso, manum.
Sola homines summo deturbas culmine rerum,
In solio rursus sola locare potes.
Sed quid ego incassum Fortunae accepta potenti
Haec refero? vel quo denique vana feror?
Vos, o vos proceres (nequeo jam vera tacere)
Hujus vos estis causa caputque mali,
Vestra meos manibus lacerat discordia vultus,
Et mihi jam toties vestra soluta fides.
Huc dudum proceres video vos tendere cunctos,
Una ut vobiscum funditus inteream.
Nec vos clara movent majorum facta parentum,
Nec vos nobilitas, nec movet ipse pudor,
Jam vos nec superos ullos credo esse putatis,
Infera nec Ditis credere regna fore.
O divum decorisque sui decorisque suorum
Obliti, o famae gens inimica suae,
Quae Furiae tanto vla quae vos turbine Dirae
Transversos agunt in mea damna, duces?
Quo pietas in nos, quo nostri cura recessit?
Quis per vos linquor praeda cibusque feris?
Quae mea vel mi vos injuria fecit iniquos?
Cur tantis vestris distrahor aut odiis?
In quo me tandem sensistis dicite avaram?
Aut potius quid non largiter exhibui?
Non vobis auri, non vobis copia deerat
Argenti, pinguis fertilitasque soli.
Vos nec equos estis peregrinis ducere regnis
Assueti, aut validos vestra ad aratra boves,
Vos fontes gelidos habuistis, flumina, montes,
Planicies, silvas, oppida, castra, lacus.
Cum vobis nil deest, vos vobis (hei mihi) deestis,
Vos vestri gladii vestraque dextra necat.
nam quae tanta fuit vobis heu dira cupido
Nostra peregrino subdere colla duci?
Matthias quicquid magno sudore recepit,
Externos vidi perdere id omne duces.
Mathiae(!) similem Matthiam reddere qui scit,
Quaerite vel bello consiliove gravi.
Quaerere non opus est longe. Rex ipse Joannes,
Quem vos deseritis, credite, talis erit.
Cui si depones nomen venerabile Jani,
Mathias(!) proles ipse erit Uniadis,
Et bene si memini, talis fortuna secuta est
Illum, ut post magnum referat imperium.
Sic spero exhaustis post tandem mille periclis,
Hostibus hic victis, Ungara sceptra reget.
Hunc mea progenies, hunc vobis sumito regem,
Desere vicini tecta cruenta ducis.
Hic libertati vos optat reddere, at ille
Vestra in servili ponere colla jugo,
Hic vobis parcens externo milite bellat,
Vos ille inter vos stringere tela jubet.
Ne vestras in vos assuescite vertere vires.
Projice tela manu mox mea progenies
Et venias veniam peccati exposcere tanti
(Rex est hic mitis), ne dubita, dabitur.
Mitte meos ad me, Fernande, remitte volentes,
Cur retines nugis viscera nostra tuis?
Nil agis, invite, qui frena imponere tentas,
Altera jam quaeras, altera regna tibi.
Desine jam tandem, jam desine velle quod optas,
Nil agis, invite, quod petis, alter habet.
Michaelis Wrantii Dalmatae, adolescentis, ad Sigismundum regem patrem de coronatione
Sigismundi filii.
En, Sigismunde, tibi, quod tota mente petisti
Tempus adest, cunctis laetior ecce dies,
En natus, tibi quem cupido regina sub auras
Edidit ad ripas Istulae flavae tuas,
[Page 12-413]
Nomine qui te nunc, qui post pietate referet,
Justitia et rerum dexteritate simul.
In regem eligitur, regni te insignia vivo
Suscipit. O felix terque quaterque parens!
Ambigo, quis vestrum est felicior: ille parente
Tam claro, vel tu tam lepida sobole.
Felix ille quidem, tu non minus: ille paternis
Dum fruitur monitis, tu pia dum moneas.
Quando habet a primis patrem, quem imitetur, ab annis,
Ne desis gnato, dum tibi fata sinunt.
Nam si pulchra patris fuerit praecepta secutus
Et tibi erit similis: Sarmata, tutus eris.
Ergo age, cresce puer, chari spes magna parentis:
Subdere se cupiunt sceptra Polona tibi.
Cresce et Polonum factis fer ad aethera regnum,
Nec deerit pubes nec tibi divitiae.
Facque, renascatur pectus, Sigismunde, paternum
In te, defuncto ne lachrimetur eo.
Hostes Marte gravi cunctos compescuit ille,
Extendas fines longius ipse tuos.
Id precor, ut faxit summi regnator Olympi
Et tibi det vitae gaudia longa tuae.
Te precor, ut redeant Saturnia saecula rege,
Astrea et redeat virgo relapsa polo,
Utque armis hostes nulli tua regna lacessant
Arvaque Podoliae tuta colonus aret.
Aeternaque tegas, precor, ut jam pace Polonos
Fessos, furtive bella gerente Scyta.
Tam pestis quam dira lues morbique famesque
Absint, in quorum sint bona cuncta loco.
Inque hominum mentes errorum nulla novorum
Religio irrumpat, sit, precor, illa vetus.
Sis felix tandem, patria virtute regendo
In longum tempus sceptra Polona manu.