Error devius virginis Ruthenae, versio electronica

Author: Vrančić, Mihovil 1507 - ante 1571Editor: Darko NovakovićPrijepis izvornoga tiskanog izdanja (1591).

ERROR DEVIUS VIRGINIS RUTHENAE

Qua patet in latos prępinguis Ruscia campos
Sylua iacet densis ampla vetusque comis.
Cuius vt a Zephyris aequata cacumina nutant,
Subdita sic molli gramine vernat humus.
Si spectes pulchro concordes ordine quercus Note: 5
Ex vna dices arbore stare nemus.
Quod si substratum deflectas lumen in aequor,
Picta ibi diuerso prata colore vides.
Sunt tamen et densi frutices caecique meatus,
Quos viridis condit vertice sylua suo. Note: 10
Huc studio florum, tectis egressa paternis
Defertur facili virgo Ruthena pede.
Quam non alliciant tempe haec formosa puellam
Cuius adhuc mentem florea serta tenent?
Non bene conspecto sale parcit ouicula linguę, Note: 15
Non bene conspectis abstinet vrsa fauis;
Non ingustato decedere apicula pratis
Non indecerpto foemina flore potest.
Ergo vbi sublustri sic sola vagatur in vmbra
Et pulchros flores, pulchrior ipsa, legit. Note: 20
Suauibus incingit violis frontemque comamque,
Auribus ornandis proxima cura fuit.
[Page Q6]
Inde rosas nectit qua pectus parte papillas
Prodit et e stricta trudere veste solet.
Nec caruere manus alternis floribus, illis Note: 25
Fert calathos plenos, fert tumidosque sinus.
Cuncta licet repleat, tamen haud saciata priores
Abijcit et rursus carpit auara nouos.
Tum quo lenta magis profert vestigia, tanto
Hos fragrare magis hosque rubere putat. Note: 30
Interdum laetas extollit ad aethera voces,
Subsiliens tenero terue quaterue pede.
Nec reuocat gressum, sed curis mente remotis
Progreditur, semper lilia sparsa legens.
Hac ratione subit sensim dumeta rubosque Note: 35
(Ah loca non illi sed magis apta feris!)
Atque oblita domus patriae, spaciatur opaco
In nemore ignotis errat et vsque viis.
Iam medium Titan dudum transmiserat orbem
Surgebatque humili Cynthia pura face. Note: 40
En miserae primum redeundi cura subintrat,
Desinit en primum carpere velle rosas.
Fert retro gressum creditque hac parte reuerti,
Qua sub circumstans iuerat ante nemus.
Illa quidem notos iam iam se cernere fumos, Note: 45
Et quibus exierat, proxima septa, putat.
Sed postquam intactos passim per gramina flores,
Et nullo sectas conspicit vngue rosas,
Hei mihi non haec nos huc, clamat, semita duxit,
Quo feror? aut quo me deuius error agit? Note: 50
[Page Q6v]
Nec mora, conuertit passus, saltuque remenso
Diuersum frustra saepe retexit iter.
Luminibus tamen attentis obseruat an vsquam
Aut quercum aut pinum noscere forte queat.
Sed nec quercus adest vsquam, nec cognita pinus, Note: 55
Nec calcata recens signa dat herba pedis.
Credo ego quod latebras nemo penetrarit ad illas,
Solas [praeter] aues, praecipitesque feras.
Fixa igitur trunco similis stetit, et grauis illi
A summo fluxit vertice ad ima pauor; Note: 60
Contremit vt lino circundata cerua doloso,
Expectans qua iam spicula parte volent,
Aut auis, astuti quam deceptam aucupis arte
Virga venenato perlita melle tenet.
Quid faciat? [Solum] quod restat, pectora palmis Note: 65
tundit et effuso proluit imbre genas.
Omnia flebilibus complet miseranda querelis,
Et crudele nemus Tartareumque vocat,
Indignum, faciem quod cernat virginis vllam,
Aut quod serta legens vlla puella petat. Note: 70
Nec puto florilegas habitare hęc lustra Napaeas,
inquit, at incertum his, vt mihi, noctis iter.
O mihi si vltrices quis flammas porrigat, ater
Fronde sua fieret iam nemus omne cinis!
Talia collacrymans nequicquam verba profundit Note: 75
Suspensamque tenent ira, timor, tenebrae.
Nunc queribunda sedet, nunc indignata resurgit,
Et modo quod pergit, postmodo sistit iter.
[Page Q7]
Nunc fratres lassa implorat nunc voce parentes,
Voce sua rursus territa facta silet. Note: 80
Floribus at quoties accensos flexit ocellos,
Atque odij quaedam paruula signa dedit.
Ah pereant, dixit, per quos ego perdor, abite,
Ite sinu, et similis deijcientis erat.
Nec tamen illa sinus, licet irritata, remisit, Note: 85
Corde libet poenas sumere, dextra nequit.
Fracta malis, gemitum, vocem, gressumque coercet:
Augebant vesper mutaque sylua metum.
Dumque ita, cuncta pauens, tacita se continet vmbra,
Latrantis sonitum percipit aure canis. Note: 90
Spe sumpta ad sonitum totos exporrigit artus
Nec solos, certa est, ire solere canes.
Aut, inquit, venator adest comitante molosso,
Aut ferus infirmum seruat ouile canis.
Aut me non reducem fratrum pia turba requirit, Note: 95
Aut aliquis caecis errat vt ipsa locis.
Haec meditans secum, latratibus obuia tendit,
Sed dubio prorsus sollicitoque gradu.
Imo cauet nequis se cernere possit euntem,
Vtque feras metuit, sic timet aegra viros. Note: 100
Conspicit in modico veluti tentoria prato
Et subito, corpus fronde tegente, stetit.
Quinque videt iuuenes epulis incumbere partis
Namque dabat fessis praeda ferina dapes.
Participes operis, polluti sanguine rictus Note: 105
Hinc stando spectant inde iacendo canes.
[Page Q7v]
Exoritur formido noua et noua cura resurgit.
Debeat ignotos, nescit adire homines.
In partes animum varias rapit, omnia tandem
Versans, vna timet quinque puella mares. Note: 110
Sed timet et syluas et densa silentia noctis,
Quaeque solent syluis monstra habitare nigris.
Error agit mentem pariter cum corpore, necquid
Vltra suscipiat, quid fugiatue tenet.
Hinc si iter arripio et tentoria viso propinqua Note: 115
spero, ait, in rectam posse redire viam.
Sed non hęc vereor, quae nunc est, fama manebit,
Fors delibato damna pudore feram.
Ante lupi lanient igitur mea membra voraces
Aut secet in partes mille cruentus aper, Note: 120
Quam mea virginitas totos seruata per annos
Turpiter hic adeo contemerata cadat.
Quis nescit iuuenum quam sit petulantia vęcors?
Quippe frui censent virginitate iocum.
Et nox ipsa nihil suadet moderabile, noctis Note: 125
'Tu quoque', clamabunt, 'praeda cupita venis.'
Adde quod omne nefas loca suadent abdita syluę;
'In syluis', dicent, 'omnia, virgo, licent.'
Stulta prius dentes metui moritura ferarum:
Plus puto nunc homines posse nocere feris. Note: 130
Sed fera nec verbis nec fletibus vlla mouetur,
Dilacerat medio gutture surda preces.
Humanas poterunt aures mollire precantis
Verba, dolor, gemitus, cordolium, lacrymae.
[Page Q8]
Accedam supplex, homines insana verebor? Note: 135
An melius saeuis hisce perire locis?
[Forsitan] infelix vitam seruabo, sed illa
Incustodito corpore qualis erit?
Cuncta mihi potius sunt experienda priusquam
Excludant summum lumina nostra diem. Note: 140
Excludant, peream, sperno violata salutem.
Eligo, si nequeam viuere, casta mori.
Quod si visa forem prius his, quam vidimus illos,
Errori posset parcere quisque meo.
At si sponte petam iuuenes tot sola, putabunt Note: 145
Quaesitum Veneris me in nemus isse iocos.
O si quae nostrum tegerent velamina corpus
Rustica, velamen nunc mihi molle nocet!
O facies, quae me laedet, si ignobilis esset:
Vae miserae, contra me mea forma facit! Note: 150
Vt formosa suo facies fert tempore fructus
Tempore non apto sic quoque damna capit.
Esto, vim patiar, mentem vis vincere nescit:
Turpe facit corpus mens scelerata suum.
Ah modo ne ante diem virides mors auferat annos, Note: 155
Quod vitare nequis dissimulare licet.
Sed semel amissum vultu praeferre pudorem,
Res est quam virgo fingere nulla potest.
Fingere fac possim, noscent mea crimina quinque:
Quinque sciant, totus conscius orbis erit! Note: 160
Vt taceant homines — volucres scelus esse querentur;
Gramina me prodent arboreaeque comae.
[Page Q8v]
Proh, qui cuncta vides, celsi regnator Olympi,
Aspice quo mea sint vita pudorque loco.
Sylua tenet clausam, laeso candore patebit, Note: 165
Hinc mors, morte premit durius inde nefas.
Quid moror: hic mortem potius pia vincat honestas:
Hoc pater, hoc genitrix, frater et ipse iubent.
Quin non vlla salus, non est mihi Ruscia tanti,
Ducar vt in thalamum post, viciata, nouum. Note: 170
Casta faue castae Virgo, cum virgine Nato,
Si duo non temere numina tanta colo.
At vos o mecum fugite haec, fugite aspera sanctę
Saxa pudicitiae, candor, honor, probitas.
Praestat in his totum syluis errare per aeuum Note: 175
Vna quam bona tot perdere nocte simul.
Sic ait et, quasi iam morti deuota, silentes
In nemorum latebras per loca caeca redit.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica