Author: Vrančić, Mihovil 1507 - ante 1571Editor: László Szalay2012-07-25
Post illas dominationis vestrae reverendissimae litteras per Belgramonium missas nullas alias in hanc diem habui. Signum est eam longius a Vienna, uti scripserat, recessisse; ad quas tamen litteras ego [p. 334] prope trinis responsum dedi via veneta. An eas acceperit, omnino ignoro. Sed quoniam opera domini Zachariae Scaramelli missae sint, in eam opinionem venio, non periisse, et ideo eadem toties repetere superfluum arbitror. Ex praesentibus autem haec habebit: Nos omnes incolumi frui valetudine, ipsum vero parentem etiam athletice. Sola tamen uxor mea, quod uterum gerat, suo solito more omnibus rebus fastiditis summopere nauseat. Mea vero aegritudo adhuc mecum inducias habet, brevi tamen exspiraturas, cum instet mensis Martius, quem nulla ratione est evadere; quamvis huic podagrae etiam succenseam, eo nomine, quod ante festa natalitia suum officium facere neglexerit, distuleritque in hos menses, quibus me in itinere ad vos esse oportuerat. Tamen quoniam video festinandum esse, erit operae pretium, quamprimum pedibus insistere potero, vel semisanum iter invadere. Nunc ad alia.
De dissidiis domesticis Turcarum imperatoris et filiorum nil certius est, quae sine dubio illum domi hoc anno retinebunt; particulariter autem nescitur hic, quid inter illos secutum sit hucusque. Sed et maria a classibus quiescent, multi enim apparatus in ea re audiuntur. Quid caesarea majestas in ista Germanorum diaeta concluserit, omnes provinciae istae hiante ore exspectant.
Quod ad nostram civitatem attinet: inter alias urbes vicinas annona commodiore fruimur, licet carissimo pretio omnia emantur, panis praesertim. Oboriuntur etiam ab aliquo tempore nocturna furta per apothecas et domos; nuper tamen deprehensus unus suspendii supplicio affectus est. Is erat Petrus Rancolinovich Placarius, propter quandam butegam [p. 335] mercatoriam expilatam, ablatis pecuniis et panno. Novo autem anno prima Januarii nocte praecedente parum adfuit, quin magna ex parte civitas conflagraverit; nam ignis erat accensus in Gorica circa domum Thomae Prahulich, cum spiraret vehementissimus Boreas, ita ut nemo vel accedere propius potuerit ad exstinguendum; tamen praeter omnium opinionem, singulari Dei miraculo exstinctum est incendium in medio cumulo ligneorum aedificiorum, non multis absumptis domibus. Aliud nihil est tale scitu dignum, nisi si hoc: quod Franciscus Semiunich Civuleta mortem obierit, desponsata in mortis articulo Dragna concubina ejus, et turpiter et indigne ad damnum filiae suae unicae.
Noster autem consanguineus dominus Michael Lucich ex Venetiis satis honorifice rediit. Auctum enim est illi stipendium duobus ducatis plus; praeterea creatus est capitaneus super viginti equites croatos, primos qui in hac provincia vacaverint, tempore vero belli super quinquaginta. Christophorus vero frater ejus cogitat mecum venire ad dominationem vestram reverendissimam, nondum tamen totaliter secum deliberavit.
Joannes Bassanus, qui isthic degit penes dominationem vestram reverendissimam, huc ad parentem suum dominum Petrum dedit litteras, quibus extollit miris praeconiis favorem et gratiam ejus erga se, quando ipse pater in dies non cessat paria referre in utrumque nostrum, et licet antea quoque nos amaverit, tamen nunc singulari officio et veneratione colit, adeo ut nuper, cum nescio quid agelli emere voluissem, nec aes suppeteret, ultro obtulit de suo se mutuaturum florenos 100. De cujus voluntate circa id [p. 336] quod hic possidet, scripseram prioribus meis ad dominationem vestram reverendissimam, sed hucusque responsum non habui, exspectamus tamen quotidie.
Porro has litteras accepit a me noster Tranquillus qui {meta} solum causa divertit huc, ut accipiat hasce litteras; quem cum interrogassem, num vellet ad dominationem vestram reverendissimam usque proficisci, negavit, nisi si Viennae fuerit, inquit.
Quod reliquum est, nos Deum pro dominatione vestra reverendissima sedulo precamur, ut diu incolumis felixque nobis supersit, et ut gloria et fama ejus cum ubique, tum in hac nostra honorabili conditione quotidie crescat et augeatur, ut omnes posteri sua in hac domo beneficia consecrata videant et fruantur.
Ex Sibenico die 9. Februarii 1559.
Interim, hisce diebus praeteritis, [...] ipsa optime capiet consilium ex praeteritis.
Servitia sua commendat Franciscus Butrisith cum debita reverentia, eamque salute impertit. Salutabit autem dominatio vestra reverendissima meo nomine omnes suos praecipuos familiae charos, praecipue autem dominum Joannem Bassanum, et Joannem Pechy, et Lackonem. De Belgramonio nihil habeo. Bene valeat.