Author: Vrančić, Mihovil 1507 - ante 1571Editor: László Szalay2012-07-25
Salutem et felicitatem. Quod paulo tardius scribam ad dominationem vestram reverendissimam, quam par fuerat et ego promiseram, in causa est quod raro certi homines hinc Venetias proficiscuntur, quibus tuto litterae paulo ponderosiores credi possint; quamvis etiam negotia mihi commissa nonnihil temporis subtraxerint. Ne autem longior justo sim in hoc praeambulo et {excusationis}, breviter rem aggredior.
Spaletum profectus egi rem diligenter et multis verbis, et auditus sum benigne et cum multa comitate; tandem sic mihi respondit: si [...] esse neminem in tota hac provincia et alia, quocum id negotii et tutius et etiam libentius confecisset [...] quominus illa autem quae illi ex [...]
Quod autem ad hortum attinet fratris Nicolai Diffinici res parum utilis magno constaret nunc a principio, ea enim summa habere possumus locum cum magnificentissima fabrica et possessione primaria, introitus quinquaginta plus minus florenorum, ut paulo postea [p. 291] edisseram; nam minoris eam vendere nullo pacto vult quam ducatis quadringentis, et adhuc sine {trasseto} et casulis illis ante portam; neque affirmaverim, firmam ejus venditionem aut tutam, licet ipse asserat, nam quicquid monachus acquirit, monasterio acquirit.
De [...] videtur gregem illum mutasse sententiam, tamen data est mihi spes non vana ad dies paucos, mutatis senioribus, in eam opinionem reversuros, nam ille qui id facere constituerat, in dies exspectatur.
De [...] mirum genus hominum et intractabile. Domum vero vicinam domini Damiani conducere nequimus eo, quod est locata honestae personae, quae ad mortem ferme excludi non potest.
Quod reliquum est, parens optime valet imo fortiter, et accepit ea omnia, quae ei dominatio vestra reverendissima per me misit, etiam cumulate; unde visus est consolari et magno animo tolerare fortunae casus; videt enim non se solummodo tactum sed etiam plures in hac civitate, qui optimos filios et juvenes amiserunt. Nuper etiam soror novercae unicum filiolum amisit; mortem obiit etiam Joannes Longus alias Misich, et Franciscus Seniunich alias Ciunteta. Vina fuere paucissima, fruges carissimo pretio acquiruntur, et alia omnia desunt, ita ut a longo tempore in pejori statu haec civitas non fuerit.
Caeterum nunc si utiquam alias tempus et occasio est emendi stabilia, qui sumptibus abundat. Tamen inter alia nunc prostant [...] Ego si ibidem domum exstruere velim, uti est necesse, vix proficiam cum altera ex iis summa, cum cohorte et horto; itaque consultius mihi videtur in omnem eventum emere unam [p. 292] ex iis, nam aut fabrica aut terra dono est ventura, et faciam, adjuvante Domino, si vel minimum a dominatione vestra reverendissima auxilii accepero, hac hieme. Pulchrum enim est et utile et necessarium omni tempore, in eo loco commodum habere secessum: et eo magis si et utilitatem adferat. Itaque hanc emptionem futuram dominatio vestra reverendissima pro certo habeat, quoniam occasiones talium rerum vix semel in centum annis occurrunt.
Equorum nunquam alias fuit major raritas ut nunc est, hoc est bonorum et nobilium, eo magis quod proclamata est in iis nostris confinibus generalis expeditio in Ungariam, licet ficte, ut deinde accepimus; accedit huc, quod zanzacchus iste Clisiensis et Hluinensis modernus epirota est natione, malus vicinus, qui non solum equos evehi prohibuit, sed et animalia et fruges, et omnia alia; tamen non desisto interrogare, ut mihi a dominatione vestra reverendissima commissum est.
Porro [...] dominatio vestra reverendissima [...] alias quia [...] facit autem totam summam [...]
Quare dominatio vestra reverendissima perpendat, et rescribat mihi, quid agere debeam. pertentet etiam istum, quid animi habeat.
Nunc venio ad litteras dominationis vestrae reverendissimae Octobri mense scriptas. Quae de molesta solitudine illa scribit, facile credo, nec aliter fieri potest, si ejus naturam quis perpendat; certo ego quamprimum hoc natale solum attingo et conspectu dominationis vestrae reverendissimae carere incipiam quasi orbatus ea, novo desiderio videndi incendor. Quare in hoc donec vixero, et suo et meo desiderio satisfacere decrevi, eo magis quod et res Agrienses, ut scribit, id [p. 293] expetant, nam nemo aliena manu ita cibum ori admovet ut sua. Proinde mox a festo paschatis (cum divino auxilio) me in viam dabo, nam istis meis retinaculis non ita teneor, ut non libere possim parere voluntati et servire commodis dominationis vestrae reverendissimae, imo et omnium nostrum, nec ulla me deterrebunt pericula. Qui conveniret eam quotidie periclitari, me vero in tuto frui et quiescere? Si ad rem faciendam minus aptus fuerim, tamen in administranda re familiari et curandis introitibus paucis cedere vellem.
Quod autem ad expeditionem turcicam attinet, hic omnes Turcae uno ore futuram fore affirmant; tamen a quibusdam ex eis potiori loco constitutis certo intelligimus, ipsum imperatorem in delirium cecidisse, et vocasse majorem filium ad praefecturam adrianapolitanam, qui metu insidiarum venire noluit, et ob id incidisse in indignationem patris; quamobrem certo affirmatur, nunc utrumque filium esse in armis. Haec eadem retulit etiam baylus, qui nuper hac re versus est Venetias; licet tamen quotidie fiant apparatus bellici Constantinopoli in apparentiam futurae expeditionis. Hinc Malchoch beg ferme quotidie infestat miseram Croatiam, unde nuper defecerunt ad ipsum ad 70 domus colonorum, ut quiete vivere possint, cum nemo pro eorum defensione advigilet. Tamen cum haec scriberem, advenerunt nova, bonam manum Turcorum profligatam esse in Ungaria circa Hathwan, ita ut ter mille desiderati sint. Certe ipsi Turcae retulerunt solummodo dazdaros 70 cecidisse eo praelio, filio autem cujusdam Murathi manum esse totaliter abscissam; quae res fuit nobis auditu jucundissima, futura jucundior si ita est. [p. 294] Eperiesinum profecto secessum laudo, locum utcumque tutum et civilem, inter suas decimas longe a strepitu militari et prope Agriam suam, quin puto etiam illis partibus aliquanti emolumenti futuram ibi dominationis vestrae reverendissimae mansionem, unde jam a prope impertiet salute Geloum nostrum et Zwlam, et Belsium.
De pictore pene praeterieram. Parentem ad vivam imaginem feci effigiari, quem, ut facilius deferri possit ad dominationem vestram reverendissimam, in mediocri feci tabella depingere, ex illa postea exemplum capere quilibet pictor poterit in eam quantitatem, quam voluerimus, et ibi et hic ubique.
De parricidiis Transsylvaniae quid scribam? Miseri homines tandem suo damno experiuntur Turcarum amicitias, et muliebre ac puerile imperium. Forsan hisce ostentis revertentur aliquando ad cor.
Quoniam autem praecipua cura habenda est rectae valetudinis et nullus thesaurus est pretiosior sanitate corporis, mihi esset consultum, ut mecum adducerem dominationi vestrae reverendissimae unum physicum bonum, qui semper et sano et aegroto adesset, hominem juvenem et peregrinationis cupidum. Reperi Venetiis unum satis aptum huic negotio, nostrae gentis, natione Pharensem, nomine dominum Gabrielem Leporinum, virum doctum, expertum, comem, facundum; laetum congerronem, praesentiae virilis et gravis; eo magis, quod marchionis Sfortiae medicus fuerit, credo per biennium, non ignaro nostro Domitio, a quo informari poterit facile. Dicet: cur nostratem, quorum ingenia noveris, et non potius externum? Scio et novi; tamen, et Italorum plurimi, praesertim qui in aliena regna ita excurrunt, vix prima initia artis [p. 295] transgressi nil sibi non credi volunt, ut taceam de eorum hominum curiositate, deliciis, astutiis ac insatiabilitate, ut triduo ditescere cupiant. Is noster etiam fide potior ac lingua aptior ac moribus commodior; experientia autem ejus nuper in cura Joannis Ferro Venetiis mirabilis apparuit, qui cum gravissimam aegritudinem contraxisset, eo die eum in pedes sistit, quo praedixerat; fecit hoc idem in aliis non paucis et nostris ibidem, erat enim Venetiis cum suis fratribus in defensione litis cujusdam. Tamen si aliter visum fuerit dominationi vestrae reverendissimae, edoceat me, quid in hoc mihi faciendum fuerit, antequam hinc moveam.
Non mirabitur, quod res ita in hac epistola misceo; scribo enim, ut mihi quid in mentem venerit. Recordor in discessu meo cum valedicerem dominationi vestrae reverendissimae, quod mihi dixerat, ut in reditu adducerem mecum filium meum Faustum, nam et ego idem optavi, ne hic a pueritia mores hosce discolos imbiberet, et a teneris puriorem doctrinam apprehendat et linguas addiscat; est autem jam satis majusculus, itineri aptus; vivax ingenio, eleganti forma et vere nobili, non stultus aut pueriliter futilis; apparet aptum futurum majori fortunae; proinde decrevi mecum ducere, si in eodem proposito est vestra reverendissima dominatio, nam hic nobis peribit sub disciplina matris inter mores civitatis corruptissimos.
De Hieronymo Domitio quod scribet non displicet, et talem futurum spero, qualem nuper eidem descripseram, et scripsi ad eum et adhuc scribam; matri ejus et sororibus Tragurii retuli rationem rerum suarum, et quod ejus curam deponerent, esse [p. 296] enim, si probus fuerit, apud parentem potius quam dominum.
Frater Vincentius Andronicus, de quo scire cupit: est naturalis filius condam Pauli Andronici, filii Joannis, qui Joannes fuit frater doctoris Jacobi, paulo longius a linea familiae Tranquilli nostri; aliud de illius moribus scribere nescio, nisi quod diu studiis incubuit et semel fuit a pyratis captus.
Praeterea quae scribam pro nunc nihil est, nisi ut dominatio vestra reverendissima optime valeat una cum omnibus suis; et quia intelligo ex litteris domini Joannis Bassani futurum Posonii in diaeta per totum mensem Januarii, ex solita diligentia dignetur ad nos de prospera sua valetudine semel et iterum litteras dare, antequam longius recedat. Ipse autem juvenis Dominus Joannes Bassanus in suis ad parentem litteris miro modo se de benignitate dominationis vestrae reverendissimae erga se laudavit ita quod et pater et omnes cives et amici nostri jubilentur, et Deum pro incolumitate sua exorent, laudant, extollunt, venerantur.