Author: Vrančić, Mihovil 1507 - ante 1571Editor: László Szalay2012-07-25
Ita repente contigit me scribere hasce litteras, ut particulariter omnia prosequi nequiverim, praesertim mihi specialiter commissa. Sufficiat igitur pro nunc certificare dominationi vestrae reverendissimae, nos omnes esse et vivere incolumes, et plurimum desiderare ejus litteras, ex quibus salutis suae rationes omnes et fortunarum perdisceremus. De fama et praeconio dominationis vestrae reverendissimae apud omnes hasce nationes quid dicam? nisi quod summis viris et omni laude dignis attribuitur. Ut autem attingam nonnihil et summatim de quibusdam quae forsan scire desiderat: De negotio Traguriensi nihil fit. Hic offertur simile per parentem juvenis illius, qui fuit nuper apud eam. {Filunt} Petrum de Bassano, modo velit dominatio vestra reverendissima; brevi tamen clarius per proximos nuncios. In reliquis frater Nicolaus hortum licitavit florenis 400-is; sed et aliae plures res, et utiles, et hujus loci praecipuae prostant; de quibus totaliter adhuc scribere nequeo praeter ea, [p. 258] quae nuper scripsi de Praeviano. ‘Sint Maecenates’ etc. Quod reliquum est, circa negotium Ragusinum nihil expeditur, ita ut parens me quotidie {obtundat}: in ea tamen est spe, in qua eum dominatio vestra reverendissima confirmavit per litteras. Salutem dicere dignetur Belgramonio, Lazkoni magistro curiae suae caeterisque suis familiaribus omnibus cum Pechy Janos meo nomine.