Author: Vrančić, Mihovil 1507 - ante 1571Editor: László Szalay2012-06-28
Grato animo perdices a vobis accepimus, vicissimque Eidem amicitiam nostram offerimus, quandocunque tulerit occasio. Ceterum quod ad fratrem suum attinet, diu iam de eo nihil intellexi. Neque, ut verum fatear, nimis multam illius curam gessi; postquam vidi obduratum in ea factione, quae, nisi resipuerit, haud dubie primum sibi, deinde omnibus nobis aliis, perniciem est extremam paritura. Et maxime miror, quod idem dominus frater eius, homo prudentia summa et singulari, cum seditiosis habeat commercium; ibique fortunae suae incrementa quaerit, ubi nemo nisi Turca dominatur. Non ita mihi de eo antea pollicebar, et sperabam eum meliore usurum consilio. Sed fecit aleam; nec scio, quam sit ei feliciter casura. Haec ideo ad Eam scripsi de antiquo fratre meo, quod eius vices fraterne doleam ; et non solum vices ipsius, sed etiam Dominationis Vestrae, cui me amicum et fautorem offero.