(1540-03-01), versio electronica

Author: Vrančić, Mihovil 1507 - ante 1571Editor: Diana Sorićand Teuta Serreqi Jurić2024-01-10

pagina 66
⟨Michael Verantius Antonio fratri salutem⟩

pagina 70 Video, frater charissime, fortunam hanc meam infaustissimam qualibet hora, quolibet momento transformare se in peiorem et in dies quaerere viam ac modum, quo me in novas indignationes avunculi nostri Ioannis Statilii immergat. Non ignoras, arbitror, me anno elapso ea de causa Hungariam reliquisse, ut locum huic fortunae adversae darem, et quum gratiam acquirere non potuissem, odium saltem evitare pro lucro duxeram. Quum velut ex insidiis iter Gallicum mihi obiicitur, mel pro veneno, album pro nigro, parui. Quid, negassemne? Profectus nihil illorum reperi, quae mihi large fuerant promissa, neque quod ad profectum nostrum futurum fuerat. Quare elegi satius esse eo reverti, unde discesseram, quam in aula regis tam magni mendicati vivere. En, hic sum, sed in magna indignatione avunculi, qui ex pulice, ut scis, elephantos gignit. Gratia Deo Optimo Maximo, in cuius potestate sto, quod Regiam Maiestatem, dominum meum clementissimum, pro me habeam, quique me de manu leonis eripuit. Illud autem vehementer admiror, quod tantus dominus cum hoc pulice tanta contentione contendat et quasi immortale bellum gerat. Sed mihi ista eo faciliora videntur, quanto assuetiora. Pro triumpho habeo, quod mihi Deus in eo misericors fuit, quod nullius sceleris mihi sum conscius. Iam ut omittam mea, ad tua venio. Iste meus dolor pagina 71 nihil est respectu illius, quem capio ex tuis adversitatibus. Tuae etiam rationes apud ipsum avunculum pessimo loco sunt, propterea quod Petrus Croata palam et gravissime conquestus sit de te illi. Quare? Puto, intelligis. Avunculus ob id miris modis in te excandescit et implacabiliter irascitur. Hoc eodem momento ferme contigit, quo nuncius de adventu meo ad eum fuisset perlatus. Adeo studet fortuna nos aequalibus calamitatibus obruere et in hisce miseriis coniungere. Hae tamen omnes nihil essent, si solum ira avunculi evitari aut mitigari posset.

Vale!

Note: 8,9 mel… veneno ] cf. Ov . Am. 1,8,104 13–14 ex pulice… gignit. ] cf. Eras. Adag. 2,869

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica