Dalmatiae encomii principium, versio electronica

Author: Vrančić, Mihovil 1507 - ante 1571Editor: Neven Jovanović2012-07-07

Dalmatiae encomij principium

Licet Dalmatię ora loca quidem aspera et humano cultui penitus repugnantia habere uideatur, tamen si quis animo perpenderit copiam mortalium eam incolentem, tunc etiam corporum proceritatem, habitudinem atque colorem, profecto sine dubio iudicabit necesse esse tali fertilitate esse preditam qua suis incolis abunde alimenta suppeditet, etiam si interim non pręseferat. Quod genus frugum non ferat? quarum arborum non patiens est? quę quidem, cum alibi alię felicius proueniant, hęc regio nullum genus fastidit, pari fertilitate omnes fouet nutritque. Cęterum omitto, cęli temperiem, aeris salubritatem, pascua letissima, venationes, aucupia, aliaque plurima huiusmodi; venio ad maritima loca, omnia omnium marium littora situ amenitateque sua longe superantia. Nam quid natura iucundius excogitare {poterat}, non video, cum videas tot montes, tot fruticantes colles, plerumque etiam vinetis oliuetisque refertos, passim vadoso ac pellucido salo natantes infinitasque insulas, pelagi iniurijs consulto obiectas nec aliter toto tractu illo disiectas quasi vagare variarum nubium instar limpido cęlo volitantium. Inter quas si quando remis velove perreptare libuerit, alie recedere, [p. 11v] pręterire alię, nonnulle obuiam properare, vniuersę moueri et concurrere videantur. Et illarum pars potior aratri ligonisque patiens, feraxque fructibus quibus a seculo plurimę damnatę sunt prouincię. Quis piscium infinitam copiam varietatemque, quis magnitudinem, nobilitatem, saporemque enumerare posset? Vt ostrea aliaque conchilia preteream, quorum nullibi nec copia nec magnitudo maior reperitur, illa est vnica ni fallor regio quę dat mensis diuitum Dentale coronatum, piscem precipuę nobilitatis singularitatisque Phenicię proximum. Et cum late illi maria omnia pateant, solę portus Sibenicensis angustię placuerint. Iam vt ad propositum reuertamur: numquam eo mari siue retia, siue hami frustra extrahuntur: et ęque se aliquis fuscina exercere media luce potest, ac in syluis venabulo. Nec vnquam vlla tam sęua maris incumbere poterit tempestas, si vel tota Aeoli cohors facta seditione sydera Adriatico miscere conetur, te a solatio piscaturę prohibere valeat; presertim tot inter promontoria, tot valles, portus, sinus, euripos, anfractus, secessusque placidissimos malacissimosque. Ad quę loca omne genus marini pecoris tunc, profundi et euersi pelagi, procellas, iactationisque molestiam fugiens, te sequitur. Eam nimirum tranquilitatem querens, quam retia hamique et fuscinę tuę [...].


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica