Author: Vrančić, Faust 1551-1617Editor: Martinus Georgius KovachichPrema digitalizatu kasnijeg izdanja (1798).
Antonius Verantius Sibenici in Dalmatia anno Domini 1504. III. calend. Junii natus est, patre Friderico Werantio ejus loci patricio, matre vero Margarita Statilia Michaelis Statilii [Traguriensis] filia. Huic statim ab ipsa infantia paternis laribus abesse contigit. Primum enim Tragurium ad eundem Michaelem Statilium maternum avum una cum fratre Michaele missus est, hic aliquot annis nutritus, deinde ad Petrum Berizlavum episcopum Veszprimiensem, eumdemque praesidem Sclavoniae, ac quaestorem regni Hungariae cognatum suum delatus est. Verum Petro brevi post tempore a Turcis occiso a Joanne Statilio episcopo Transylvaniensi avunculo eodemque amitino suo in tutelam susceptus est. Apud quem aliquot annis enutritus primisque aetatis juvenilis rudimentis imbutus tandem Patavium concessit, ubi cum humanioribus literis operam navare {caepisset}, non diu perstitit. Ingruentibus enim in Hungariam post memorabilem illam cladem Mohachianam variis tumultibus, ipse etiam abruptis studiis suis ab avunculo suo revocatus est, apud quem tamdiu postea perstitit, quoad Joannes rex Hungariae cum Aloysio Gritto aliisque suis proceribus Budae ab adversae factionis exercitu, duce Guilelmo Rogendorffo obsessus est. Ubi eodem tempore, [p. 195] et praepositura Budae veteris donatus et a secretis regis creatus in Transylvaniam ex mandato. Regis ad curam, et custodiam ejus provinciae episcopatus cui avunculus suus tunc praeerat, missus est.
Inde obsidione Budensi soluta, et Joanne rege in Transylvaniam rejecto, laudatus initio quidem per biennium fere, annum agens circiter tertium et vigesimum levioribus legationibus ab ipso rege, et avunculo suo intra regni limites exercitatus est. Postea vero ad Sigismundum regem Poloniae cum justa legatione est prosectus. Ter in Boznam ad Husztrephum, et Mechmetum Michaelem ejus provinciae praesides. Ad Venetos duce tunc eorum Andrea Gritto bis, semel ad Clementem Septimum ejus nominis pontificem maximum anno Domini 1531. secundo post Caroli V. imperatoris coronationem.
Reversus ex urbe denuo ad Sigismundum regem ter est missus, post has Polonicas legationes alia Romae perfunctus ad Paulum tertium pontificem, ad Franciscum Galliae regem cum mandatis prosectus est. Inde statim ad Henricum VIII. regem Anglorum in Britanniam usque secessit. Hinc reversus cum aliis regis sui oratoribus ad Ferdinandum regem Romanorum Viennam est missus.
Ea legatione non satis ex voto regibus subsecuta, atque etiam ipso Joanne rege e vivis sublato ab Isabella regina ad Sigismundi augusti regis Poloniae fratris sui nuptias mittitur dato mandato, ut peractis nuptiis iis Ferdinandum regem Pragae adeat.
Legationis summa ea fuit, ut oblatis regi Transylvania, Lippa, et Temesvario aliisque regni Hungariae provinciis, quas ipsa tunc possidebat, vicissim [p. 196] ea sibi postularet restituenda, qua e Joannis filii fui patrimonii essent. His uti mandata erant, rite peractis et a rege honorifice tractatus, atque etiam convivio exceptus iterum in Transylvaniam revertitur, nec tamen destitit quin adhuc semel ad Sigismundum patrem, et iterum, ad Sigismundum augustum ejus filium in Poloniam orator proficisceretur. Demum versis omni ex parte rebus regni illius in deterius, visaque reginae ejusque filii, atque eorum, qui tunc rerum potiebantur confusione, licentiam sibi abeundi a regina primatibusque petiit quam cum aegre obtinuisset, non sine scitu reginae ad partes regis Ferdinandi concessit. A quo perbenigne exceptus (utpote cujus virtutem prudentiamque ante cognitam habebat ) satis etiam liberaliter pro praesenti suo flatu minoribus quibusdam dignitatibus ecclesiasticis honoratus est, quoad tribus circiter autumnis elapsis primum ad Alypassam Budam cum mandatis missus est. Nec multo post quinque ecclesiensis pontifex creatus, et inter regios consiliarios assertus, statim orator in Turciam cum Francisco Zay post memorabilem illam Agriensem obsidionem pro pace impetranda delegatus. Magni ea legatio momenti fuit, nam et apud barbaros agebatur, et eos quidem tot victoriis triumphisque nuper reportatis insultantes, divino tamen beneficio peragrata late Cappadocia, {caeterisque} aliquot Asiae Minoris provinciis, quo Turcarum imperatorem contra Persas proficiscentem subsecutus fuerat, quinto demum anno pace exorata Viennam rediit. Pro quibus laboribus statim postea a Ferdinando et Maximiliano regibus, priore episcopatu Georgio Drascovitio renuntiato, ipse Agriensem obtinuit. Post decimum inde annum frequentatis iterum consiliis aliisque publicis [p. 197] muneribus mortuo Ferdinando potitoque rerum Maximiliano ejus filio, iterum cum Christophoro Teussenpach ad Selimum II. Turcarum principem pro foedere stabiliendo mittitur. In quo peculiare accidit, ut duorum imperatorum christianorum scilicet patris, et filii, ad duos itidem Turcarum principes patrem et filium legationibus fungeretur. His legationibus per quadraginta circiter annos exercitus, tandem Strigoniensi insignitus {archi episcopatu}, qua e summa post regium fastigium in Hungaria dignitas est. Nec immerito certe, ut qui non alienis adjutus adminiculis, sed propria virtute, licet diu reluctante fortuna, ad id culminis evaserat, quod tamen brevi etiam superasset, nisi vitae arctiores quam virtutis essent limites, nihilominus tamen tertio abinde anno adhuc ei unus, ac post hanc secundus dignitate magistratus datus est, quem {isthic} regis locumtenentem appellant, ea dignitas, ut etiam vocabulum indicat, abiente rege ejus vices gerit, in aliis quidem negotiis parcius, sed in judiciis, appellationibusque summam {authoritatem} exercet.
Eodem ipso anno Rudolphum principem omnium Hungariae statuum nomine gratulatoria oratione Posonii in ipso Danubii littore excipit, atque etiam tamquam alter Samuel in regem Hungarorum, magno omnium applausu inungit. Nec multo post Eperjesium ad judicia celebranda de officio prosectus, et a Gregorio XIII. pontifice maximo in amplissimum Romanae rei publicae cardinalium collegium Maximiliano imperatore et Rudolpho rege postulantibus asscitus. Cujus rei nuntius dum cum litteris humanissime scriptis, cumque capitis integumento purpureo in dies expectaretur, omnium maerore in ipsis rei publicae laboribus bonus senex diem [p. 198] suum clausit. Is fuit annus Domini 1573. dies XV. Junii. Cadaver ejus Tyrnaviam honorifice devectum in Divi Nicolai Templo conditum est, spiritus Deo vivit. Multas in eum virum natura dotes contulerat.
Nam quoad corporis habitudinem statura imprimis procera, nec indecenti erat facie, cum quadam dignitate liberali naso oblongo, barba usque ad umbilicum promissa, capillis canis mediam aurem decenter contegentibus toto corpore gracili, sed quod tantis laboribus sufferendis vix aptius desiderari posset, adeo ut in extrema etiam senectute magis se videri senem quam sentire, dicere solitus fuerit. Quid vero de ejus praeclaris animi virtutibus referam? fuit certe in eo insignis quaedam maximarum rerum prudentia, quam longo quidem usu, magnis per totam vitam laboribus, multiplicibus legationibus maximorum sui temporis principum, magno etiam suo cum honore dignitateque perfunctis comparaverat. Cujus parva quaedam indicia ostendere, fortasse non erit supervacaneum. Cum autem Maximilianus post obitum Divi Ferdinandi imperator esset declaratus majorique desiderio, quam viribus de bello Turcis indicendo consultum fuisset pene (!) is solus fuit, qui nisi majori principum christianorum consensu, et auxiliis tantum hostem nequaquam esse lacessendum censuit, verum majore parte in contrariam sententiam eunte, quam male consultum fuerit, ipse eventus demonstravit.
Idem cum nuper Veneti belli duces Turcicam classem profligassent, magnamque fere omnes spem de Turcarum potentia funditus evertenda concepissent, ridendam eorum hominum opinionem esse dicebat, qui una vel altera clade, maritima praesertim [p. 199] id fieri posse existimaverant verum illud etiam oportere, {imo} in eo totius rei, rite perficiendae colophonem pendere, ut terrestri, eoque validissimo aggrediatur exercitu.
Sed haec de his sufficiant, qua vero erga omnes pietate, munificentiaque fuerit, non solum Hungariae, sed et aliis provinciis cognitum fuit. Omnes suscipiebat, omnibus largiebatur, omnium animos sua liberalitate etiam invidorum perstringebat. Nec quicquam minus, quam pecuniae studebat. Nec solum minorum, sed et aequalium, et principum animos hoc genere officii devinciebat. Inter quae hoc unum silentio haud esse praetereundum existimo, quod cum in exolvendis publicis militibus ex proprio aere triginta circiter millia florenorum Hungaricorum erogasset, eadem, qua insumpserat munificentia totum hoc debitum uno verbo sponte imperatori divo Ferdinando condonavit. Nec minor certe in eo animi fortitudo vigebat, cujus praeclarum specimen in ipso adhuc aetatis flore sub Joanne Statilio avunculo suo abunde demonstravit. Nam cum una cum fratre suo Michaele rudioribus adhuc aetatis annis apud eum ageret, ipso quidem Michaele propter immanem quamdam avunculi asperitatem haud perdurante, jugumque excutiente hic adeo animum suum contra omnes ejus procellas (tamquam jam praescius, quantis {inposterum} etiam satis exercendus esset) obfirmaverat, ut vel ipse Statilius ejus se tollerantia victum esse fateretur. Neque tamen ab incepta feritate destitit, nam ut omittam, quibus eum modis in aetate adhuc juniori vexaverit (hoc enim quodammodo propter gentis Hungaricae plusquam servilem ingenuorum adolescentum educationem excusari posset) ne viro quidem ei, et regis [p. 200] jam secretario, atque oratori pepercit neque unquam honestis eum vocabulis, sed potius duris, et ad ignominiam tendentibus alloqui dignatus fuit. Cumque regis, ceterorumque optimatum judicio [dignus] jam existimatus fuisset, et [episcopatu], et eorum in consiliis consessu non erubuit aperte profiteri Statilius; malle se loco suo cedere quam iisdem in subselliis secum eum sedentem conspicere, signum certe non parvae [iracundiae], quae tamen omnia magno semper animo Antonius pertulit, majoremque erga se omnium gratiam, benevolentiamque aquirebat. Sed nec ad exteras ejus fortunas parum haec animi firmitas momenti contulit; cum enim clarorum virorum felicibus successibus, invidiam aemulorum, et temporum vicissitudines plerumque se opponere soleant, tamen scite sua {mansvetudine} malevolorum animos compressit eorumque, quam etiam temporis injurias sua perseverantia, longanimitateque superavit, suo etiam nomine principibus, suis maxime charus fuit.
Jam vero si reliquos mores inspicias adeo omnibus affabilis, adeo jucundus fuit, ut omnium animos svavitate sermonis demulceret, adeo mansvetus ac humilis, ut quamvis in maximis dignitatibus constitutus magis se ab omnibus amari, quam vel timeri concupiverit, adeo vita ac moribus honestis , ut nullius voluptatis inhonestae vel specimen de se aliquando praebuerit, adeo in mandatis principum suorum diligens exequendis, ut numinis ritu eos, colere videretur, adeo denique in subditos suos clemens, ut in dignitatum permutationibus maximum ubique sui desiderium reliquerit, quapropter non immerito a tot dignitatibus superstes dignus habitus, [p. 201] fuit, ut post mortem etiam beatorum consortio Dei benignitate adnumerari meruerit.