Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).
Mense Maio anni superioris Illustrissima Amplitudo Vestra dederat ad me litteras Augusta, quibus singulari studio doctorem Illicinum, virum sane magno ingenio excellentique doctrina mihi commendaverat eo nimirum nomine, ut, quantum per eum favorem fieri possit, quem apud Reverendissimum Dominum Strigoniensem Metropolitanum Hungarorum habeam, curare eundem cum eodem reconciliandum delendasque omnes controversias, quas hactenus mutuo inter sese (alter maiori non cedendo, alter minori dignitatem suam non summittendo) aluerant. Cui Illustrissimae Amplitudinis Vestrae voluntati morem gesturus studiosissimus alioqui mea etiam sponte eiusdem domini Illicini, amici mei veterani ac notae rarioris, commodioris eaque cura ac solicitudine dudum occupatus multo diligentius rem aggressus (adhibita argumentis meis, quum Illustrissimae Amplitudinis Vestrae, tum etiam Illustrissimae cardinalis Augustani authoritate, qui itidem scripserat ad me de hoc ipso negotio) nihil omnino pro meis viribus rationum earum in hac harena praetermisi, quibus arbitratus sum id me controversia ad optatam compositionem tantorum cardinalium auspiciis existimationeque adiutum posse deducere eundemque doctorem Illicinum in pristinam gratiam praesulis sui restituere. Nec multos dies praeterire passus ad litteras Reverendissimae Amplitudinis Vestrae (quas quidem habeo iucundissimas) largiore epistola respondi obiter eandem edocens de utriusque ingenio ac moribus, de causis ipsorum controversiae, de difficultatibus compositionis eiusdem. Item, quod ego non essem defuturus provinciae mihi demandatae quodque sperare me in posterum idem negocium felicius tractaturus et ex sen Note: 57 In originali: Hec. pagina tentia confecturus accessione nominis Illustrissimae Amplitudinis Vestrae et Illustrissimi cardinalis Augustani – quo praecipue utendum mihi esse proposueram –, et demum, quod, quicquid profecisse, haud mora easdem Illustrissimas Amplitudines Vestras essem facturus certiores. Igitur consumpto in hac harena uno ferme anno integro assidue lapidem hunc urgendo summa solicitudine summoque conatu nihil omnino effeci, quod, quantum Reverendissimus Dominus Strigoniensis in gratiam Illustrissimae Amplitudinis Vestrae et cardinalis Augustani inducebatur ad indulgendum, tanto minus dominus Illicinus de indulgentia antistitis sui cogitare videbatur efferens subinde innocentiam suam et aequitatem causae suae exigens, questus insuper de quibusdam iniuriis, quasi parem, non superiorem habuit archiepiscopum. Sic postremo, quum iam ego diebus proximis in Bohemiam a Caesarea Maiestate accersitus a Reverendissimo Domino Strigoniensi recessissem, data eidem domino Illicino facultate aequitatem causae suae iure prosequendi rem omnem eius judicio commisit. In eo tandem, quemadmodum postea ex amicorum litteris intellexi, omnibus calculis convictus ac reus actus sententiae quoque canonicae coactus est sese subjicere. Aiuntque, quod ad se summittendum et ad paternam sui praesulis veniam amplectendam nec adhuc potuerit induci meo quidem magno dolore, quum ei semper amicus fuerim et eruditionem eius maxime fecerim. Nec scio, quomodo iam rem illius iuvare potero, nisi, si vel in parte aliqua Senensis gentis (sit honor nationi) exuet vehementiam – de quo in genitura sua videtur nonnihil copiosus hausisse – seque nostro sedatiori accommodandum curabit, quod et demittere sese et attollere consuevit cursu rerum postulabante. Alioqui nec Romana mansione usurus commode iuxta illud tritum: Quum fueris Romae, Romano vivito more, quum fueris alibi, vivito more loci! Nam et Strigoniensis Valacchus Transalpinus est et ego Dalmata, in Hungaria tamen fortunam et benedictionem Dei assecuti, certe in eo toti sumus, ut genti nos accommodemus, apud quam vitam degimus. Sed de illo Illicino hactenus. Ego plurimum cupio Illustrissimae Amplitudinis Vestrae benevolentiam habere. Quodsi et in gratia eius esse potero (de qua iam me proxime illius litterae securum faciunt), felicius agi mecum in humanis rebus putabo, interim admodum eandem rogans, ut officiis meis, quantulacunque illa esse poterunt, crebrius uti non dedignetur, quae quidem tam propensa semper est habitura, quam quae propensissima. Nec ego quicquam habebo gratius, quam quod eius gratia facere ac praestare potero.
Deus Illustrissimam Amplitudinem Vestram felicitet et incolumem servet. Pragae, V. Aprilis. M. D. LXVII. Illustrissimae et Reverendissimae Amplitudinis Vestrae Benevolus servitor Antonius Verancius episcopus Agriensis propria