Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: László Szalay2023-01-07
Proficiscenti mihi cum legatione regis mei ad principem Turcarum magnis de rebus, ut quae genti nostrae quietem et otium a bello conciliare debebunt, simodo ex sententia successerit, incidi in quosdam istius nobilissimae urbis cives, qui se in patriam profecturos dicerent. Quare adhuc memor, et maxime etiam videndi tui cupidus, nolui praetermittere hoc scribendi ad te officium, quo scires, qualem et quantam memoriam tui retineam, esto quod diu jam inter nos cessat conspectus mutuus, cessant nuncii, et epistolae silent, utque vel solam salutem tibi precarer, meque etiamnum erga te declararem, quem semper alias expertus fueris, quando eramus contubernales et consortes tenuioris illius conditionis nostrae, qua apud Philippum Trivulcium, optimum quidem certe nobis herum et praesulem conjuncti degebamus. Precata itaque, mi Petre Francisce, salute quam plurima et quam diutissima, meque oblato ad tua vota omnia, restat, ut te de statu meo faciam certiorem. Rex meus ascivit me in senatum suum, et in episcoporum ordinem promovit, auctoque etiam abbatia Pornensi et restitutione praepositurae Transsylvaniensis, oratorem quoque misit ad Turcarum summum principem magno et honesto cum apparatu. Nec de meis rebus ipse plura, Tu, ut semper facere solitus es, tecum de hiis mihi gratulator, aut si etiam epistola voles, hoc quoque solitum feceris, mihique tuis litteris gratius nihil erit, postquam te non consequor. Obiisse nostrum Idinam, dolui sane dolentissime, ut de morte fratris debuissem. Verum senescimus, Petre Francisce, senescimus et ad metam omnes properamus. Quiescat igitur noster Idina in pace et beatitudine Christi sui. Nos, dum licet, vivamus, et amemus mutuo.
Vale.
Prima Augusti, 1553. Belgradi.