Magdalenae Millaversiae, versio electronica

Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: László Szalay2012-03-04

[Page 309]
Antonius Verantius Magdalenae Millaversiae

Quod a decennio nihil ad te de vitae ac status mei ratione vel semel nec scripserim nec nunciaverim, Magdalena, quemadmodum veteres auctores nostri, [p. 213] illique jucundissimi postulabant, causa est, quod iam quum propter annos, qui mihi in dies VIII. lustro ad IX. properant, tum propter tristissimas et graves difficultates, in quas horrendae et continuae Magni Turcae Zulimani victoriae nos abiecerunt, factus sim semisenex, et ferme totus barbarus, quod inter hanc pervicacem, sylvestrem et alpinam gentem tam intime, tamque diu, velut aeternum a vobis solum venissem, degam. Et quamquam me hominem ex vultu membrisque agnoscam, quod et os fero sublime, et coelum videam, quippe qui nondum omni ex parte destitutus sum ratione, humanitatis tamen atque urbanae conversationis perinde ac oblitus; quum hic ubique pene paganus sim ac montanus, non alium me quam Cyrcaeam quandam Metamorphosim factum putem, tuncque magis adhuc credam, id mihi contigisse, quum intentius priorem vitam, et nobilissimae stirpis consortia, amicorum convictus et consuetudines, contubernia, sodalitatesque mecum recolam, quibuscum in ista urbe Veneta summa voluptate studiorum litterariorum juventutem excolebam. Quod quam verum sit, tam tibi mirandum videri minime debet. Quandoquidem ut plantae et semina, quod Cyrus ad suos Persas campestres olim sedes peroptantes, fertur dixisse : sic et hominum mores ac ingenia regionum similitudinem trahunt. Verum nec has ob res, Tui me, meum suavium, oblivisci ullo tempore posse existimes ; quamvis et pulchritudo Tibi Tua praeterit, et ipse iam eo Cupidine, qui nos coniunxerat, destitui videar. Maiora certe ego amabam et admirabar, delicium ! quam aut formae praestantiam, aut {adaptissimae} aetatis florem ; mores imprimis ab omni avaritia Corynthiaca alienos, modestiam dein jucunditati, comitatemque affabilitati [p. 214] copulatam ; musicae postea scientiam, in qua sic voce, sic pollebas fidibus, ut quum seu Lydios modos, seu Jovios addam, et reliqua, quibus facile cedunt, Venetos movere maluisses, Ariona vincere et Argum sopire posse haud dubie mihi videbaris ; ingenuitatem postremo ac elegantiam actionum, quam in Te tam solidam tam raram cognovi, ut a Trojana nobilitate, a qua multi Reges, plurimaeque nationes remotissimam originem ac fastuosas magnitudines non tam mutuare, quam trahere contenderunt, prodiisse Te censuerim. Hincque est, quod licet externa imagine, gestuque ac decore bellam et famigeratam laudem perspicue referres ; supra etiam nescio, quid magis tam suave, tam delectabile ex ore, ex oculis spirares, quo mihi ad ipsam quoque Venerem propriis accedere videreris: tamen postmodum ad internam et penitiorem Tuam consuetudinem reductus, pudicam et verecundam pene Lucretiam Romanam apparenter in Te deprehendebam. Quapropter et voluptates illas Tuas hoc honestatis velo sic restrictas, et cum frugalitate quadam concessas, procul dubio chariores optabilioresque reddebas, longeque maiorem ipsarum existimationem pretiumque apud amantes excitabas; sciens omnem copiam vilem esse, et ad vulgus pertinere. Sed excusationum, blanditiarumque satis ! Ad veniam avocor, quam ut mihi concedas, non sis dura ; eam enim promerui vel hac epistola, qua vives, ipsa si vivet. Ceterum memineris amici, et amantem licet absentem, redama, aevoque fugitivo fruere ! Nam autumnus, veris ac aestatis bonorum spoliator, iam adest, et bruma instat, quae mihi, si reliquum ex eo fecerit nihil, meos casus solabor ex alienis, tuisque saltem pascar virtutibus, quibus quum per omnes aetates fuisti hucusque [p. 215] amabilis, tum in senectute, quod erit cumulatius, fies etiam honorabilis.

Vale.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica