Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: László Szalay2012-03-04
Cur gratulationis huius meae in nuptiis Sigismundi Augusti Poloniae Regis habitae tam pertinaciter exemplum ad te mitti contenderis, non video. Nihil enim habet in se dignius, quam quod ex sententia Reginae meae habitam putem. Misi tamen, ut mutuae nostrae amicitiae, cui ambo nihil unquam negavimus, morem geram. Ceterum oro vehementer, ne cuipiam eius feceris copiam. Nam etsi fortasse aptius recitata piacuit : vereor tamen, ne pensitatius lecta displiceat. Porro judicia publica, quibus non omnes litterati scripta sua feliciter committunt, quam varia semper, quam saepe iniqua consueverunt esse, non ignoras.
Vale.
Cracoviae XVII. Kalendas Junii 1543.