Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: László Szalay2012-03-04
Erasmus meus necessarius, vir in me non mediocriter semper officiosus, nimis festinanter, et me inscio, ineptos hos, et tumultuarie dudum factos versiculos dedit in lucem et Gamrato Praesuli amplissimo [p. 310] dedicavit, tamquam fortasse meruissem ego a doctis legi, qui vix aspici dignus sim. Equidem vereor, ne hoc officio offecerit potius, ac detraxerit meo nomini, quam profuerit, aut quippiam commendationis addiderit; quippe quod versus hi aliquot mendis non carebant, utpote qui in manus authoris vix semel redierint, propter repentinam et minime expectatam mortem parentis pueri. Nam insuave et iniucundum erat festas Musas lugubribus miscere, quum et parenti sepulchrale carmen eodem fere tempore edebatur. Quacunque tamen ratione Erasmus meus egit mecum, boni consulam, nec hos versiculos qualescunque luci subtraham; sed quemadmodum pro tuo in me ardentissimo studio flagrantissimoque amore peroptasti, recognovi, et mea manu adiecto etiam uno ad puerum epigrammate perscripsi, atque ad te ut ad hominem doctissimum meique amantissimum mitto. Eos tui, Mauree suavissime, ubi tua quoque littera et iudicio examinaveris gravissimo, Praesuli tuo Gamrato velim reddito. Me vero, ut coepisti diligito.
Vale.
Cracoviae X. die mensis [Januarii] M. D. XLII.