Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: László Szalay2023-01-07
Etsi praesentium amicorum uberiores sint fructus amicitiae, Parisi carissime, quotidianaque eorum consuetudine plenius oblectemur: mutua tamen etiam absentium officia, ac frequens recordatio grata est et iucunda carissimis. Tuae igitur litterae, quibus me tibi amantissimum esse, teque mei plurimum meminisse declarasti, non solum gratae, verum etiam gratissimae vel ob id extiterunt, quod salvum te, et optimo loco, ac fortuna non poenitenda esse attulere. Id ego quum tibi semper a Deo Optimo Maximo optarim dari propter summam et veram inter nos ferme a pueris amicitiae animorumque nostrorum coniunctissimam necessitudinem, tum ob eximias virtutes ac mores tuos, et ingenium modestissimum, confirmari nunc tibi, augerique cum pulcherrima et optata prole parenti non dissimile mirifice cupio, petoque existimes non me tibi amicissimo assentari. Sed scito, te nunquam iam inde a discessu istinc meo memoria mea decessisse, quod ut vel in parte saltem testatum apud te facerem, quotiescunque contigit me ex his Hungariae claustris in Italiam [excurrisse], non praetermisi, quin ad te dedissem litteras. Quam diligentiam haud gravatim hinc etiam sedulo [hucusque] praestitissem, si belli difficultatibus non laboraremus, quemadmodum laboramus, et intercludimur ab hostibus, quibus Dii malefaciant, per quos etiam ab amicis secludimur. Verum posteaquam tum terra, tum coelum Christianum iter nobis ad nostros prohibent: Turcae utamur solio, et quantum fieri possit, vicissitudine litterarum, [suffragantibus] nobis vestris mercatoribus efficiamus, ne vetus illud in nos cadat: „Non sunt amici amici, qui degunt procul." Tuus enim, ac tecum saltem animo et cogitatione nequeo semper non esse, quum amor tui ingenitus est mihi, non captus tempore. Sed quod ad reliqua litterarum tuarum attinet; avunculum meum Joannem Statilium ab isto Amplissimo Senatu omni humanitate ac raris honoribus susceptum et prosequutum fuisse, gaudeo equidem, non tam ipsius avunculi mei, quam Patriciorum Ragusinorum gratia; qui veterem et solitam praeclare laudabilem consuetudinem in magnis viris accurate honestandis non intermittunt{,} Etenim ampliores honestioresque fore haud dubie se meminerunt, si dignos honoratosque digne atque honorifice habuerint; quod vere Regium ac Caesareum est, eisque ipse quoque huius rei gratiam debere volo, tametsi ad referendam non sim tanti. Extulit hic Civitatem istam, ac eius Nobilitatem ita, ut hanc legationem suam proximam, quas vidit multis praetulerit, aequarit optimis{ } De Archiepiscopo autem, Maecenate nostro singulari, deque eius hospitalitate, digna profecto magnitudine Trivultia retulit omnia summa atque optima. Quae res tanta me voluptate afficit, quantam vix effari possum; praesertim quod de facie sese alter proximus meus, alter avunculus cognoverint, et mutuam in amicitiam venerint. Ubi vero ipse Archiepiscopus me avunculo huic meo, tam saepe ac diligenter filium appellans, commendavit; fecit pro integritate sua pium ac partum officium, meo non sine beneficio. Quandoquidem, ut compertum est omnibus, plerumque maiores nostri largiores amantioresque redduntur in nepotes, si ad domestica de eorum virtute ac moribus experimenta exterae quoque commendationes accesserint. Nam laudari commendarique a tanto Praesule, potissimum a Philippo Trivultio heroe laudatissimo, quid maius, quid beatius [opportuniusve] mihi contingere potuisset, et quidem apud eum, qui me habet filii loco. Verum enim vero, quum ego illi gratias coram agere per absentiam nequeo; tu cum Idina nostro pro me agito, luculenter etiam atque etiam rogo, donec cum proposita in Gallias legatione (si dabitur) istac transibo; quod avidissime desidero, ut ipse per memet apud patronum de me {egrigie} meritum officio meo ad unguem defungar. Jam pro tuo, ut ais, tugurio, in quo et totum offers, et modicum esse invenis, laetum tamen fore polliceris; est certe cur et gratias habeam tibi ingentes, et domum tuam, non tugurium, sed amplissimas aedes nuncupaverim. Quam enim aliam domum amicis suis, aut etiam ipsi Alexandro Magno Diogenes ille obtulisset, in qua tanta sapientia animi commorabatur, quam dolium? Quid aliud Petrus Apostolus pro Christo reliquit, quam rete, ultra quod nihil possidebat? Et tamen, quia nihil sibi retinuit, etiam gratiam promeruit, ut duodecim tribuum Israelis {affidens} iudici. Ne sis igitur hac de re sollicitus; quod si nos una mens, unus animus, unum cor habeat, nec anguste sedemus, cur tuguriolum istud tuum, Parisio domino nitidissimum et cultissimum, quod immerito extenuas, tecum me non capiat? At ne iam nimius esse incipiam articulate litteris tuis respondendo, veniam ad Ambrosium nostrum Gottium, quem, ut debui, amanter vidi, et fraterne excepi; ipse me non secus, quum suo imprimis, tum deinde tuo, atque Idinae nostri nomine est amplexatus. Errore praefecti curiae avunculi mei assignatum erat illi plebei hominis hospitium. Quod cum mihi indignum videretur eum a me abesse, essetque illius commodo quietique minus consultum; effeci, ut in domo mea collocaretur. Meus itaque contubernalis est, et conviva tam iocundus, quam gratus. Et quid ultra quaeris? Venetias frequenter, crebro in Gallias, creberrime in Angliam, octo {millibus} scutatorum insigniter memorabilem, saepe ac saepissime Ragusium excurrimus; nec aliud ad reliquam, ita me Deus amet, voluptatem, quam ex his colloquiis cepimus, restat, quam tua atque Idinae nostri praesentia atque convictus. Ubi autem ipsum Ambrosium mihi commendas, commendas oculum oculo, cor animo, et fratrem fratri. Dabo tamen operam, ut si alias Ambrosium Gottium dilexerim, nunc etiam amem. Sed illud doleo, quod difficillimo tempore Aulam Hungaricam expetierit, quam nunc et luctus pernecessarii ac optimi Principis Joannis Regis deformat, obsidio premit, et seditio Procerum intestina distrahit; nec facies tantae olim purpurae in ea agnosci possit. At forsan fato ipsius fit, ut ad cetera vitae genera, quibus sese hactenus exercuit, militare quoque adiungat. Venere et Mercurio itaque{,} cum Marte commutatis, cum quibus ei existere non sufficit; sequitur in dies castra, nec scio quam facile, quibus ne ipse quidem adhuc assuefieri potui, pene iam veteranus miles, et dudum illis assuetus, tanquam {inter amendum} quoddam; quum nihil minus libenter ago, quam arma versem. Et certe saepe maluissem obscurior fieri, et mihi ipse duntaxat notior, quam in hoc albo multis cognitus assidue cum spe ac metu colluctari. Ea enim, Paris suavissime, Procerum Regni huius natura est, ut nec priorem cum Caesare Julio, nec parem cum Pompeio ferre possint, ac Principes quos memorem, {quoque} pro libidine suo pessimo instituto saepe sub eodem diademate perniciosissime alternare. Quo fit, ut et ipsi mutuis sese odiis ac [vulneribus] conficiare, et nos nostraque omnia mille periculis reddant obnoxios tumque minime securos, quum quam maxime rem auxerimus. Sed ohe, finem iam poscit epistola, nec assentior facile, quum me abs te tanquam a praesente divelli videam. Revocat tamen et tabellarius, qui moram non patitur, et Ambrosius noster secum vult, ut deambulans, quae restant de te deque aliis amicis nostris referenda ratiocinemur, idem itaque sit mecum. Unde aequo animo et nunc has litteras amice accipe, donec aut alias accipias, aut me ipsum excipias.
Vale.
Albae Juliae Transsilvaniae quinto kalendas Junias 1541.