Epistulae anni 1540, versio electronica

Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: László Szalay2014-08-16

Ursulam meam tibi, ut me ipsum, et si quid me mihi charius esse possit, etiam atque etiam commendo. Negotium illius quonam pacto actum sit, aut, si adhuc pendet, quomodo sese habeat, vehementer ex te scire [p. 204] cupio. Ut autem bene et ex sententia perficiatur, conserveturque ab indignatione viri, et a publica infamia Deum etiam ac omnes superos precor et exoro. Donec enim eius rei exitum optatum intelligam, vix crederes, quantum doloris suffero, quantum molestiarum ac moeroris devoro. Neque mireris; quandoquidem, ut ommittam, quam obsequens, quam morigera in omnibus mihi semper extitit; tantam eius fidem, tantum erga me amorem sum expertus, quantum nullius hominis alterius amicae a nativitate mea. Juva igitur eam opera, studio, re atque industria tua, et utrumque nostrum salvum reddes, altero conservato.

Vale.

Antonius Verancsics Joanni Regi.

Probe humano ingenio comparatum est, ut severitate senum juvenes gubernentur, hique maxime obtemperent, maxime illi imperent ; quodque senibus pro eorum aetate aliquando licuit, juventuti suae negent licere, ac eam froeno etiam coerceant : nempe ut iam securi a vitiis, et destituti ab omnibus voluptatis incitamentis, quae adhuc nobis a fronte sunt, et evincenda supersunt. Verum saepenumero et ipsi metas auctoritatis [p. 207] excedunt, resecantes in juventute etiam illa, quae successivis temporibus natura ipsa indulsit, et omnium sapientum scholae permisere. Hic multa exempla, rationes, argumentaque ad id facientia referre possem, si causa mea disputando magis quam supplicando salvari deberet. Etenim excessus nostri, qui maiorum disciplinae subiacemus, horum praesertim, a quibus exspectamus, multo graviores putantur; damnabilioresque efficimus, si aut excusatione diluimus, aut defensione denegamus. Igitur, Clementissime Rex, sit mihi in spontanea confessione venia, sit in tua clementia perfugium, sit in Maiestate protectio. Adamasse me superiore anno Ursulam mulierem, civem Budensem, et ex ea filium suscepisse, non eo inficias. Is nempe amor mihi non tam studio, quam casu obtigit, nam aedes, aetas, voluntasque nos coniunxerat; si et corpora copulantur quis damnet, quod evitare neque {Hippolitus} ipse potuisset, si hanc facultatem habuisset. Ob id avunculum meum capitaliter mihi indignari, Tuaeque Maiestati gravissime queri, deque beneficiorum meorum privatione, tamquam qui et amore eius et gratia Tua essem indignissimus, vehementer agere audio. Retulerunt etiam pientissimum responsum, quod illi Maiestas Tua dederit : pro quo ego, si mille saecula superero, si mille mortes obiero, nunquam me satisfacturum certo scio ; verum quoad vixero, fideli ac sedula servitute conabor me semper deditissimum et promptissimum Illi mancipium exhibere, Eidemque ut non reprehendendis moribus, quocunque modo his annis lapsus sim, probari possim, quemadmodum hucusque studui, advigilaturum posthac enixius polliceor. Quamquam autem illud, quod avunculus meus publicum fecerit, vel ipso crimine gravius [p. 208] accidit; quum sciam apud gentem tuam longe maioris flagitii esse liberae mulieri amatorie commisceri, quam e vivis hominem tollere, aut fortunas spoliare : omnia tamen feram aequo animo, et voluntati eius morem geram, meque illius correptioni non invitus subiiciam; Quandoquidem non dubito, levem ac indulgentem mihi in hoc etiam, ut in aliis commissis affulsurum. Porro illud a Tua Maiestate supplici oratione peto, velit pro regali sua voluntate avunculi etiam mei in me severitatem atque indignationem benignitate ac mansuetudine, qua est genuina, temperare, ne penitus ab eo proiiciar. Est enim acerrimus censor et castigator delictorum, praesertim si haec in suis cognoverit, quos sine dubio virtute probitateque ceteros antecedere mirifice desiderat. Quodsi et apud Te quispiam malevolus, praeter ipsum avunculum beneficentissimum (nam ipse paterne mecum agit) causam hanc meam difficiliorem iniquioremque reddidisset; itidem oro, velis aures huic obturare, et mihi pro humano huiusmodi excessu ea clementia veniam dare, quam in omnes homines, ut hostes, sicarios, insidiatores, proditores, et jure damnatos praeteream, omni tempore, cum exemplo admirando animi magnitudinis, quotidie diffundis.

Cui Deus Optimus et Omnipotens omnia fausta, prospera atque felicia cum optata incolumitate concedat.

Ad Melchiorem Astronomum.

Summa laetitia annum hunc videbar mihi agere et incredibili desiderio ultimas, quas promittebas, exspectabam kalendas Februarii, eoque certe majore ac firmiore ducebar spe, quod haec palam et citra dubium affirmares eloquererisque, praesente et non invito illo, avunculo, inquam, meo, coram quo nunquam *) adhuc tuto mihi licuit significare vel unico nutu, ejusmodi me {ambitiunculis} aut tangi aut affici. Ecce, quam durum quam acerbum sese hujus ipsius anni exitus mihi praebuit! quam ingratae istae tuae advenere kalendae, et attulere omnia, ut vides, infausta et funesta, cum longissima multorum malorum serie, vereorque ne sint mihi omnium miseriarum principium, omnium bonorum, si quidem aliquibus unquam sim usus, meta! O nequam fortunae meae conditionem! Sic mecum agit omni tempore, ut cum Tantalo quopiam: arridet saepe, illudit saepius, nunquam eadem, nunquam diu certa, nunquam stabilis, et me, ut fallentis mos est, semper varia semper pendula detinet, omnibusque in rebus meis, tum laetis tum prosperis, velut intercalarem, aut, ut Graeci dicunt, embolysmon quoddam, tristem ac sinistram sese ingerit, ut his ingratis vicibus [p. 100] totos dies affligat, tuncque gravius, quum jam jam comprehendere mihi videor, quod offerebat, retrahit atque aufert, habens nec aetatis nec virtutis rationem aut personarum delectum. Praesens calamitas mea aliaeque plures, quae praeterierunt, erunt tibi argumento. Sed quid tam multis querar. Projectum me ab avunculo meo, remque meam apud eum ultimo esse loco percepi. Causam tibi constare non dubito, quae nemini non constat, ipsius inprimis avunculi mei publica querimonia, deinde inprobando aemulorum malevolorumque studio, opera, officio; ita ut plus offuere mihi proximorum delationes, quam {ejusce} rei culpa, cujus quidem vehementer me etiam pudet; nec scio, qua ratione expurgem me, quum difficile sit, persuasiones tales e vulgi pectoribus exstirpare. At, quum avunculum meum scio cultorem esse summae justitiae, summae prudentiae copiosum ac sapientiae exemplar, facile tuis rationibus acquieturum credo. Quare, si praescita tua nolis falsa mihi evenire, indue partes et fratris et amici, accedas ad avunculum, aperi illi quid res ista veritatis habeat, neque amori me, qui mihi impingitur, succubuisse *) nega, hominem dein esse indicato, et nepotem; postea ingeniose adhibe omne patrocinium, et me indignationi ejus eripe. Nam quicquid felicitatis mihi astra pollicentur, in Statilii manus collocarunt. Immo Statilius ipse et fortuna et sidus meum est felicissimum, quem tu si nunc mihi reconciliatum efficies, omnia vaticinia tua fauste ac feliciter evenisse cognoscam.

Vale.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica