Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: Diana Sorić, Teuta Serreqi Jurić, and László Szalay2024-01-21
Motus hi, quibus regnum hoc caepit intumescere, adhuc turgent, neque eos ulla ratione uideo sedari posse, quum pagina 71 in dies nouis et quidem validioribus in omni parte obruitur ac pestiferis factionibus totum disiicitur, adeo ut iudicatu non est difficile, quin in grauissimas erumnas atque calamitates breui sit casurum, nisi {maturae} et authores puniantur, et qui tanto sceleri assensere, consilium immutent. Porro et Seculi et Nobiles falsis eiusmodi persuasionibus a mente sana et quietis studio abducti, alienae ac certe duorum ambitioni cupiditatique inseruientes, procul dubio ad extremum exitium tum se tum patriam dudum inclinatam, praecipitem dant. Amicus quidam ad me scribit in hanc sententiam: pagina 71v ‘Nunc’, inquit, ‘in tota Seculia motus et coniurationes intestinae, authore eo’ (Stephanum Mayladum vaiuodam innuit), ‘qui me aliquando Sclauum hominem solitus est appellitare, scaturiunt, roboratae quidem subscriptionibus omnium, qui literas didicerunt, qui non, signo crucis. Recusantes uero id facere (ita enim sese mutuo deuinxerunt), ui coguntur tam nefario sceleri dare nomina.’ Nec adhuc penitus exploratum aut perspectum habemus, in quem finem ista miscentur. Fertur tamen uulgo, ut intercipiant regia munera caesari Turcarum decreta, quae proxime Ioannes Kallay inuexit et in oppido Segesuario pagina 72 metu horum conseruauit. Alii, ut arcem Baluanos Novum, quam recens Georgius Heremita thesaurarius iussu regio erigi fecit, disturbent metuentes, ne, si in Turcarum aut Valacchorum potestatem ueniret, periculum Transsyluaniae afferret, quum in loco natura ipsa munitissimo proximitate fluminis Samosi, alioqui etiam opere fortissimo extruatur. Nonnulli dicunt contra ecclesiasticos et praesertim contra te aculeos intensuros, non opportere, inquientes, nos tantis opibus affluere, non delitiis diffluere, sufficereque clerico uictum ac vestitum.
Verum quamplurimi affirmant Mayladum pagina 72v cum collega suo Balassa tyrannide Transsyluaniam inuasurum diuisurumque ab Hungaria, et in ea, instar vaiuodae Moldaui et Transalpini, quotannis pendendo tributum Turcae auxilio et consensu dominaturum. Hincque eos moliri arcis Baluanos Noui ruinam, ne ex ea impediri possent, ecclesiae uero bonorum occupationem, ut fiscum dominii sui augerent, arbitrantur. Sed haec omnia nobis proxima comitia plane indicabunt, quae ut quamprimum intellexero, ita celerrime perscribenda curabo. Hoc dumtaxat interim volui te habere, ut singulorum dierum acta et successus harum turbarum non pagina 83 ignores, meque scias ubivis gentium malle id temporis esse, quam in Transsylvania.
Tam mihi pagina 84 adversi sunt moderni eius mores per nimiam cum suam ipsorum licentiam, tum per summam Ioannis regis indulgentiam corrupti.
Vale!
Albae Iuliae Transsylvanae, IV. Idus Martii MDXL..