Antonius Wrancius Ioanni Statilio auunculo (1540-03-07), versio electronica

Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: Diana Sorićand Teuta Serreqi Jurić2023-01-21

pagina 62v
Antonius Wrancius Ioanni Statilio auunculo salutem

Stephanus Maylad et Emericus Balassa, huius regni Transsyluaniae vaiuodae, comitia pagina 63 indixerunt his tribus nationibus, scilicet Nobilibus, Seculis et Saxonibus, celebranda septimo Idus Martii in oppido Seculorum Vasarhel appellato. Hesterno die in sacrario lectae sunt literae vaiuodae Maylad, quibus capitulum quoque pro regni consuetudine eodem arcessit, neque ascribit causam, hoc tantum: ‘Ob necessitatem et ardua regni huius negocia intellecturi ea, ubi aderitis.’ Per breuitatem termini, et quod eadem comitia tamdiu intra sinum tenuere recondita, suspitio omnibus ordinibus minime bona insinuatur. Ioannes Myndzentinus scribit Hadriano Wolffardo vicario tuo Thorda in hunc modum: ‘Conuentus generalis Saxonum, Seculorum et Nobilium per dominos vaiuodas in oppido pagina 63v Vasarhel habebitur. Vos rebus vestris diligenti cura prouidete. Occulta procul dubio et nociua ex hoc seditio erumpet.’ Hodie quum in domo mea ex more fratres conuenissent decreturi, quosnam eo missuri essent legatos, Emericus Vegedius archidiaconus Thordensis, machinationis huius primus et summa fide index, clam se ab amico quodam commonefactum retulit hoc regnum, quod diu parturiit, in his tandem comitiis editurum, et conspiraturos quosdam praecipuos aut contra dominum regem aut contra te et Georgium Vtissenium Heremitam thesaurarium, radicemque huius conatus in Hungaria et quidem in maiorum pectoribus esse. Diu nos ancipites, quid agendum, quid respondendum in comitiis nobis erit, pagina 64 si nos quoque huiusmodi conspirationi cogemur dare nomina, deliberare adhuc prorsus nihil sciuimus, ne nunc quidem, tanquam inopes consilii, praesertim quod contra tum principem tum praelatum nostrum struantur machinae.

Quare maturaui quamprimum, ut par fuit, per hunc puerum meum de his comitiis te facere certiorem, si forsan ignorasses, quod non dubito, quando sic ex insperato ea sint aggressi, neque adhuc constet, an de voluntate Maiestatis Regiae fiant nec ne, quum in literis nihil tale expressum sit. Censeo itaque festinanter infirmitati ac trepidationi nostrae ope atque consilio succurrendum, et pesti huic atque incendio, prius quam validiores uires assumat, occurendum esse, ne pagina 64v grauiora succedant. Porro nos dabimus pro fide nostra operam, ut etiam cum vitae ac fortunarum nostrarum periculo omnia agamus, quae ex animo et commodo tam regis quam tuo fore arbitrabimur. Illud autem scias, quod quam tempestiue adhibuimus accuratiorem custodiam Enyediensi castello, tam certe e re nostra opportune successit; quod nisi fecissemus, paucis post diebus insidias oppidum illud fuisset expertum magno cum nostro detrimento, quemadmodum ex amicis plane intelleximus. Nam ecclesiae bona primę praedae erant promissa. Ad regem de his nihil scripsi, sciens te has ei literas ostensurum, si opus erit. Nos his nostris muris satis laxis et debilibus inuigilamus pro viribus, sicut et reliquae ciuitates ac fortalicia pagina 65 Transsyluaniae totius. Iubeas tantum, ut portae huius loci tam tuę quam nostrę, quae capituli dicuntur, muniantur, et murorum pinae tabulatis sternantur propter vigiles et propugnatores, si quae vis ingrueret. Ego satis assidue urgeo, sed nihil proficio; tuo praecepto opus est.

Vale!

Note: 8 regni huius ] huius regni S–W 10 ordinibus ] om. S–W 12 tuo ] suo S–W

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica