Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: Diana Sorićand Teuta Serreqi Jurić2024-01-10
Iam binis a me literis habuisti Petrum vaiuodam in Turciam dudum dimissum, et Georgium Heremitam thesaurarium eodem legatum cum muneribus profectum. Nunc habeto his utrunque adhuc hic immorari, moramque, puto, utriusque consulto fieri. Nam regi Poloniae missio Petri nullo pacto probatur, nec nostro quidem, sed negare fuit periculosum, ne vnius hominis seruandi pagina 66v gratia toti regno indignatio atque exitium a Turca oriretur. Differri itaque decretum est, ut meliore aliqua occasione dimitti possit, ex qua, etiam si restitueretur in dominium, et regi nostro acceptum referret et Polono infensus esse desineret, quod facile speratur, si ingenium huius nostri perspicias, qui id solum non potest a Solymano obtinere, quod non uult posse. De tarditate uero expeditionis Heremitae alia ratio est, sed non valde dissimilis. Dona, quae secum fert, maxima sunt; ducentorum millium aureorum dicuntur summam facere, dein ex afflictissimo et despoliatissimo regno efferuntur, infidelique et Christiano nomini infensissimo mittuntur pagina 67 tyranno. Quod credis non dolere Ioanni? Qui quid animi habeat in conseruando hoc regno, labores eius indefessi, et per Hungariam ac Transsyluaniam assidua peregrinatio, et isthaec annua dona testantur. Etenim semper nititur, ut in omnes partes integer appareat, praesertim dum et cum Turca in officio persistit, et Caroli ac Ferdinandi spe iniecta ualidi futuri belli in Turcas iam a triennio frustra ducitur. Nihilominus praesentis quoque aestatis summo artificio exitum opperitur, atque etiam quamquam ob id suspectum se esse Solymano non nesciat. Quid tamen ii duo fratres iam tandem uelint mouere, magnopere uidere desiderat, eaque pagina 67v munera usui Hungariae et beneficio conseruare satagit, ac eo tempore mittenda differt, nempe sub ipsa hyeme, si retineri non poterunt, quando eius expeditio, qua diu iam nobis minitatur, non timebitur, utpote in insequentem annum distracta, sperans utique interim bonam aliquam mutationem euenturam. Habes a me, que apud nos in dies fiunt. Vtinam meliora daretur scribere. Vbi sis, quid rerum agas, quoue es statu ac fortuna, scire cupio.
Vale!
Albae, quinto Calendas Martii MDXL..