Antonius Wrancius Michaeli Wrancio fratri (1540-02-02), versio electronica

Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: Diana Sorićand Teuta Serreqi Jurić2024-01-07

pagina 53
Antonius Wrancius Michaeli Wrancio fratri salutem

Solymanus pro Petro vaiuoda iam tandem ad se mittendo assiduis nunciis instat, vrget, sollicitat, et nisi dimittatur, pagina 53v inimicitias etiam denunciat. Veritus rex, ne, si regnum ob id quippiam damni perciperet, illi imputaretur, toto igitur assentiente consilio XII. Calendas Februarii eum misit, satis quidem aegre. Magnam enim eo fenestram obturaturum se sperabat, sed citra ingens et sui et Hungariae ac Transsyluaniae perniciem desiderio tanti tiranni refragari non licuit. Vxor eius et liberi in arce Chicho tenentur sub custodia, nec dubium est, quin et ipsi reposcantur. Id quanti sit ponderis, tute scis. Veremur, ne restitutus in dominium molestior tum nobis tum Polonis euadat. Quod facile creditu est, si considerabimus, quam dulce sit ad fortunam redire, a qua excideras, et ulcisci pagina 54 posse de iis, quibus fueris semper insidiatus. Nemo ambigit operam daturum, ut regi Ioanni apud caesarem negocium facessat, partim quantum coniectura assequimur propter veteres simultates, quas mutuo aluerunt, partim ut se alienis criminationibus apud Turcam purgando pristinam gratiam recuperet. Nam Turcarum is mos est, ut occasiones nocendi et potiundi iis, quibus inhiant, semper venentur. At Petrus dum per Transsyluaniam duceretur, palam, quibuscum loquebatur (licebat autem cum omnibus), de cunctis, quae anno superiore pro conseruatione Transsyluaniae et Moldauiae acta sunt, illum vnum dumtaxat authorem pagina 54v insimulabat, tanquam alienatum a Solymano et adiunctum Carolo et Ferdinando, seque facile rebus suis consulere potuisse dicebat, ne ipsum caesarem hostem habuisset, si eius consiliis ac monitis non acquiescebat. Ad haec et literas mutuorum contractuum conspirationumque in caesarem consilia secum ferre, et omnium horum habere uiuos testes, aliaque id genus, ut barbaricos mores et intemperantiam hominis nosti, passim effutiebat. [Nonnullorum] sententia dandum erat illi venenum ad mortem accelerandam, sed nec repentinam nec tardam nimis, ut casu uideretur decessisse, non consilio, uerum ut prius moreretur, quam sentina tam lurida seriem rerum nostrarum ei patefaceret, cum quo non, ut volumus, pagina 55 sed ut possumus, arte scilicet atque astu agimus. Quid factum sit, me latet. Vtinam non audiretur et pro necessario voto nostro etiam interiret.

Vale!


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica