Antonius Wrancius Michaeli Wrancio fratri (1540-02-01), versio electronica

Author: Vrančić, Antun 1504-1573Editor: Diana Sorićand Teuta Serreqi Jurić2024-01-07

pagina 55
Antonius Wrancius Michaeli Wrancio fratri salutem

Saepe audiui a maioribus eam aduersantis fortunae naturam esse, ut nunquam miseros vnico teli genere affligat, sed pluribus et uariis, quo aut citius, quos petit, opprimat, aut vna saltem uictoria potiatur, si caeteris frustraretur. Habes ex aliis literis meis Petrum vaiuodam profectum iam in Turciam, eodem Georgium Vtissenium Heremitam nostrum breui profecturum. Accipe his et Hieronymum Lasky cum Tranquillo Andronico, pagina 55v nomine, ut dicunt, Romanorum regis, dudum ibidem esse, qui quo pacto eo sese proripuerit, scribere non praetermittam. Proxime quum ego apud Polonię regem legatum agerem, Tranquillum Cracouię repperi[,] toti, ut persensi, aulae suspectum et ob id etiam nonnihil latitantem, ita ut me quoque dubius conueniret, quandoquidem et ociosus esset et se a Romanorum rege in secretarium assumptum gloriaretur. Illuc haud diu post aduentum meum venit et Lasky Vienna, praemisso, vt solet, ingenti fastu et itineris sui festinatione, deditque operam, ut omnibus persuasum foret in Franciam se Romanorum regis mandato oratorem missum, Tranquillum vero in Moldauiam⟨;⟩ quem ego triduo quam inde mouissem, uidi pagina 56 discedentem. Verum coniectura eos non fefellit, quorum scire intererat, quid moliretur, quo animum intendisset Lasky, quoniam mox ab insigni viro et magistratum in eo regno gerente fui admonitus hunc nec in Franciam, nec illum in Moldauiam tantum, sed utrunque ad Solymanum caesarem anteambulone Tranquillo profecturum, quod paulo post ipsa ueritas consequuta est. Nam prope Hadrianopolim ciuitatem vtrunque uisum certissimi authores domino meo regi retulerunt. Sed vide, mi frater, in quas difficultates nunc decidimus. Durante hyeme uidemur nobis semper in tranquillo esse et nonnihil uiuere, ineunte vere ueteres curę atque angustiae nobis renascuntur, noua uero pagina 56v damna doloresque cumulantur, nec pudet saepius dicere – non putaueramus. Iam dudum apud nos percrebuit caesaris apparatum tam terra quam Dannubio expeditum esse, et nisi reconciliandum erga nos mature curauerimus, nempe, ut suboleo, pecunia et fide pristina, sub qua regnum nobis restituerat et crediderat, in Hungariam primo quoque tempore inuasurum ab hominibus eius consilii certo commonemur. Nos ad hoc tardi, cunctantes, negligentes, alioqui etiam dubii ab alterutro scilicet ad alterum caesarem discedere, ne horribiliora incurramus. Ibi autem quum ii tres coram quasi Rhadamante aut Minoe quodam constituentur, quid putes Petrum vaiuodam, getica illa improbitate actum, sponte sua de nobis dicturum? Quid Lasky ab pagina 57 aduersariis instructus, ambitionis et confidentiae homo plenus, euomet? Quid is demum Heremita, qui omnium consiliorum regis nostri mens est et animus, omniumque gerendarum rerum suarum dextera atque instrumentum, fatebitur uel coacte, si secus noluerit? Nam credibile est Turcam, qui omnes Christianos habet suspectos, sedulo sciscitaturum, an in Hungaria omnia illi sint integra, quidue animi erga se haec natio gerat, quam, quum facile poterat, non deleuerat. De aliis rebus nostris ne quaeras, omnia in dies magis vacillant et infirmiora redduntur. Nec adhuc Hungarorum Transsyluanorumque eadem uoluntas, in regem utrique hesitabundi adhuc et male affecti, ob assiduas, ut aiunt, censuum exactiones. Is noster, ut pagina 57v caepit, etiam nunc discurrit, modo hunc, modo illum ex proceribus, et quemque, prout morbus postulat, consueta facilitate aut blande captat aut clementer extollit, nec aliud proficit, quam quod tot dominos, uel, ut ita dicam, reges sibi ipsi creat, eosque, ne vnquam correptionem disciplinamque accipiant, armat et erudit. Haec me quam uehementer excruciant, cogita. Miror equidem, quod tam diuturnis calamitatibus iam pridem non exaruerim. Tribus his epistolis omnem horum dierum historiam accepisti.

Vale!

Note: 57 MDXXXVIIII ] MDXXXVIII S–W 4,5–6 medio legati ] pro legati medio

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica